Hic consolatur communiter utrosque. Et primo ponitur promissio; secundo promissionis confirmatio, ibi, haec dicit dominus etc.. Circa primum duo. Primo promittit bona temporalia, quantum ad hominum: et jumentorum multiplicationem, seminabo, quasi seminando multiplicabo. Zach. 2: absque muro habitabitur jerusalem prae multitudine hominum, et jumentorum in medio ejus.
Quantum ad destructorum reparationem: sic vigilavi, diligenter explevi quae comminatus fueram, ut evellerem, tollendo omne praesidium, in quo sicut in radice firmabantur, demolirer, idest destruerem, quantum ad occisionem hominum, et desolationem civitatum, dissiparem, sepem auxilii humani et angelici, auferendo, disperderem, captivitatem in diversa loca, affligerem, gravi onere servitutis captivatos. Zach. 8: sicut cogitavi ut affligerem vos cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit dominus, et non sum misertus; sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam domui Juda, et jerusalem. Et quantum ad poenae immunitatem pro peccatis patrum: in diebus illis. Ezech. 18: quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel dicentes: patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt? secundo promittit bona spiritualia: ecce dies venient: et primo promittit foederis innovationem: dies, scilicet gratiae, foedus novum, novum testamentum, hoc est evangelium. Dominatus, crudeliter, et potestative ulciscendo. Isa. 55: feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. Secundo ponit pacti tenorem: sed hoc erit pactum... Dabo legem meam, evangelium, in visceribus, non in tabulis lapideis. Oseae 2: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Tertio ponit pacti utilitatem primo quantum ad obedientiam: et ero eis in deum. Ezech. 36, idem. Secundo quantum ad sapientiam: et non docebit ultra vir proximum suum; in quo excludit docendi necessitatem. Et hoc quidem impletur in praesenti tempore, quantum ad hoc quod non per prophetiae rationes, et humanas inventiones in divinam veritatem venimus, neque etiam per Judaicas traditiones, sed in futuro ex toto complebitur. Matth. 23: nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester. Et assignat rationem: omnes enim cognoscent me. Isa. 54: ponam omnes filios tuos doctos a domino, et multitudinem pacis filiis tuis. Joan. 15: omnia quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Tertio quantum ad peccatorum munditiam: quia propitiabor iniquitati eorum.
Psalm. 102: qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.