Hic ponitur promissionis confirmatio: et primo confirmat ex creaturarum immutabilitate, proponens promittentis potestatem: qui dat solem in lumine diei. Psal. 135: qui fecit luminaria magna, solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis. Quasi dicat: qui haec fecit immobilia, etiam promissionem suam firmare potest. Et comparationem: si defecerint leges istae, quasi dicat: sicut non deficient usque ad finem mundi, ita nec semen Israel quantum ad illos qui salvantur. Isa. Ult.: sicut caeli novi, et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit dominus deus, sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum. Secundo ex creaturarum immensitate: haec dicit dominus. Et primo proponit mensurandi impossibilitatem: si mensurari poterunt caeli sursum, humano ingenio. Isa. 40: quis mensus est pugillo aquas, et caelos palmo ponderavit? secundo proponit promissionem. Et ego abjiciam; quasi dicat: sicut illud est impossibile, ita et istud: universum semen, quia aliquos ex eis abjecit. Thren. 3: non enim humiliavit ex corde, suo, et abjecit filios hominum.