Deinde cum dicit et propter concludit ex praedictis debitum modum odorandi.
Et primo in hominibus et in aliis animalibus respirantibus. Secundo in animalibus non respirantibus, ibi, quae vero non respirant.
Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo assignat causam propositam quantum ad homines, ibi, ascendentibus namque. Tertio quantum ad alia animalia, ibi, aliis vero.
Dicit ergo primo, quod, quia odor utilis est ad contemperandum cerebri frigiditatem, ideo odoratio fit per respirationem; non quidem in omnibus animalibus, sed in hominibus et quibusdam animalibus habentibus sanguinem, sicut in quadrupedibus et avibus, quae etiam magis participant aerem et naturam aeris, ut eorum motus demonstrat.