Hic promittitur urbis reparatio: et primo promittitur reaedificatio: et aedificabitur. Isa. 44: qui dico: jerusalem, habitaberis; et civitatibus Juda, aedificabimini; et deserta ejus suscitabo.
Secundo ponitur ampliatio: a turre Hanameel; quam quidam dicebant esse in Anathoth, quod Hieronymus in Glossa excludit: usque ad portam anguli, ubi duo muri conjungebantur, ultra normam, pristinam, super collem Gareb, qui interpretatur scabies, ubi forte leprosi extra urbem morabantur, Goatha, qui interpretatur gens peccatrix, ubi morabantur illi qui pro aliquo peccato immundi erant, vallem cadaverum, ubi erant populi sepulcra, cineris, ubi projiciebantur cineres mundi, sicut de sacrificiis; vel immundi, sicut de domibus leprosorum, et hujusmodi, mortis, ubi malefactores occidebantur, usque ad angulum portae equorum Orientalis: non enim undique poterant equi ascendere propter montis asperitatem. Isa. 54: dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende.
Tertio ponitur duratio: sanctum domini non evelletur, idest sanctuarium, scilicet templum, vel tota civitas, quae domino sanctificata erat. Supra 3: vocabunt jerusalem, solium domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine domini in jerusalem. Isa. 33: tabernaculum quod nequaquam transferri poterit, nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur. Judaei exponunt hoc de aurea jerusalem, quod Hieronymus improbat in Glossa, et exponit de ecclesia quae in se et perfectos et imperfectos et peccatores colligit, qui significantur per loca immunda extra civitatem. Potest etiam aliter dici, id impletum fuisse sub esdra: unde habetur Nehemiae 3: quia inceperunt aedificare Hanameel, et ad litteram, forte aliquod spatium civitati addiderunt.
Quod dicitur in perpetuum manere, intelligitur, si non peccaverint. Supra cap. 18: si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.