Hic consolatur eos facto. Et primo designat prophetiae tempus ex regis tempore: in anno decimo Sedeciae regis Juda: ipse est annus octavus decimus Nabuchodonosor, ut colligitur ex his quae dicta sunt supra cap. 25: quia quartus annus joakim erat primus Nabuchodonosor. Ex urbis obsidione: tunc exercitus regis Babylonis obsidebat jerusalem. Isa. 29: circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidione tuam. Et prophetae carcerem, ponens carceris miseriam: et jeremias propheta erat clausus in atrio carceris. Thren. 3: circumaedificavit adversum me ut non egrediar, aggravavit compedem meum. Et assignat causam: quare vaticinaris? quia praedicabat urbis captionem: ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis. Regis captivitatem: et Sedecias rex Juda non effugiet de manu chaldaeorum. Et bellorum adversitatem. Si autem dimicaveritis...
Nihil prosperum habebitis. Supra 21: debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi, et percutiam habitatores civitatis hujus. Unde hoc capitulum, secundum historiam, est illi continuandum.
Secundo ponitur propheticum factum.
Et dixit jeremias: et primo ponitur emptio; secundo facti expositio, ibi, et dedi librum possessionis baruch; tertio expositionis confirmatio, ibi, et oravi ad dominum. Circa primum tria. Primo ponitur venditoris invitatio ad emendum, ponens revelatum sibi invitationis verbum: ecce Hanameel veniet ad te... Tibi enim competit. Ne tribus commiscerentur, praeceperat dominus ut possessiones venderentur illis qui essent de eadem cognatione, Num. 11, quod praecipue in possessionibus Levitarum observabatur. Ponit etiam invitantis adventum: et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum domini, quod non potest incassum ire. Num. 23: dixit, et non faciet; locutus est, et non implebit? secundo ponitur emptio, intellexi, prophetali spiritu; alias stultum videbatur tali tempore agrum emere: in quo etiam notatur prophetae obedientia. Supra 17: ego non sum turbatus te pastorem sequens, et diem hominis non desideravi, tu scis. Et ponitur pretii solutio: et appendi, in statera ponderis, septem stateres, idest siclos, quorum quilibet habet viginti obolos, Ezech. 45: argenteos, idem quod stateres. Tertio ponitur emptionis confirmatio: scripsi in libro, et signavi, sigillis venditoris, et testium, stipulationes, quando uno interrogante, et alio respondente, roboratur contractus, rata, idest ratificatio venditionis. Isa. 8: adhibui mihi testes fideles etc..