Hic ponitur emptionis expositio. Et primo tradit librum in oculis omnium Judaeorum qui sedebant in atrio carceris, qui venerant ad consolandum et consultandum, quia res ad omnes pertinebat.
Ezech. 12: egredieris vespere coram eis sicut egreditur migrans. Secundo indicitur diligens custodia: et praecepi baruch coram eis dicens: haec dicit dominus exercituum deus Israel: sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, idest non sigillatus, ut quando mitterent, inspici posset. Oseae 12: in manibus prophetarum assimilatus sum. Tertio assignantur in custodiam: et pones illos in vase fictili. Haec dicit dominus. Hoc est quod jeremias supra dixit se intellexisse verbum dei. Zach. 8: vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et caelum dabit rorem suum, etc..