Hic ponit poenam Judaeis inflictam ex divina justitia: quae ut ostendatur justa, tria facit. Primo ponit beneficiorum exhibitionem in liberatione miraculosa: usque ad diem hanc, tua signa complentur.
Vel tua fortitudo in salutem Israel, et aliorum apparet. Ps. 77: fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo thaneos. Et in habitatione opulenta: et dedisti eis terram hanc. Lev. 20: possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem, terram fluentem lacte et melle. Secundo ponit ingratitudinem: et ingressi sunt. Deut. 32: incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit deum factorem suum, et recessit a deo salutari suo. Isa. 1: filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me. Tertio poenae inflictionem: et evenerunt.
Habac. 1: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.