Hic ponitur domini responsio. Et primo proponit potentiam suam: numquid mihi difficile erit omne verbum? Gen. 18: quare risit Sara uxor tua dicens: numquid vero paritura sum anus? num deo quicquam est difficile? secundo ostendit ex tali potentia juste inflictam poenam, praedicens poenam: propterea haec dicit dominus.
Supra 19: erunt domus jerusalem, et domus regum Juda sicut locus tophet, immundae.
Et subjungit culpam, ostendens culpae continuitatem: erant enim facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua, quando exierunt de Aegypto. Supra 3: peccavimus nos, et patres nostri ab adolescentia nostra usque ad diem hanc. Ostendens etiam culpae universalitatem: quia in furore, et in indignatione mea facta est mihi civitas haec a die qua aedificaverunt eam. 1 Paral. 11: propter malitiam. Isa. 3: a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas.
Supra 21. Posui faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait dominus.
Ostendens etiam culpae gravitatem quantum ad divinum contemptum, et verterunt ad me terga, per inobedientiam, ad modum contemnentium. Zach. 7: verterunt ad me scapulas recedentes, et aures suas aggravaverunt, ne audirent. Quantum ad sacrilegium in pollutione templi: et posuerunt idola.
Supra 11: quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? et quantum ad sacrilegium junctum homicidio: et aedificaverunt excelsa.
Psal. 105: immolaverunt filios suos, et filias suas Daemoniis. Tertio promittit misericordiam.
Et primo tangit desperationem: et nunc propter ista, haec dicit dominus: quia quantum ad omnia potens sum: sicut potenter punivi, ita potenter liberabo. Dicitis, desperando, quod tradatur, supra 15: qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem. Secundo ponit promissionem: ecce ego vos: et primo promittit revocationem. Congregabo: Ezech. 36: tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. Et promittit revocatis securitatem: et habitare eos faciam confidenter.
Supra 23: in diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter. Secundo promittit reversis prosperitatem: et primo quantum ad bona spiritualia; secundo quantum ad temporalia, ibi, et plantabo eos in terra ista.
Circa primum tria. Primo promittit sanctitatem, scilicet obedientiam ad deum: et erunt mihi in populum.
Apoc. 21: ipsi populus ejus erunt, et ipse deus cum eis erit eorum deus. Et concordiam ad proximum: et dabo eis cor unum.
Act. 4: multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Secundo sanctitatis firmitatem: et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere, quantum ad fructum sanctitatis quem tetigerat, timorem quantum ad sanctitatis donum.
Isa. 55: feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. Tertio sanctitatis acceptationem: et laetabor, idest acceptabo bona eorum Psal. 103: laetabitur dominus in operibus suis.