Hic ponitur consolatio specialiter ad duas tribus, et praecipue quantum ad jerusalem, ubi erat sedes regni, et sacerdotii: et circa hoc duo.
Primo ponit prophetiae titulum, in quo ponit prophetae carcerem: cum adhuc clausus esset in atrio carceris, a Sedecia. Secundo respectu praecedentis visionis secundo factae, promittentis auctoritatem: haec dicit dominus, facturus, sicut artifex praeparando materiam, formaturus, ducendo ad complementum formae, paraturus, ordinando ad finem: dominus nomen ejus: quia ipse singulariter dominus omnium est. Psal. 82: quoniam nomen tibi dominus tu solus altissimus super omnem terram. Promissionis firmitatem, et magnitudinem: clama ad me, pro populo orans, et exaudiam te, non ut mala non inferam; sed ut post mala illata liberem. Et sic non est contrarium ei quod supra 7, dictum est: tu ergo noli orare pro populo hoc, et non assumas pro eis laudem, et orationem, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. Quia nescit, idest non posset humana conjecturatione suspicari. Isa. 48: audita tibi feci nova ex tunc, et conservata sunt quae nescis. Secundo ponit prophetiae verbum: et primo ponitur promissio quo ad populum; secundo quo ad regnum, et sacerdotium, ibi, ecce dies veniunt.
Circa primum tria. Primo promittit inflictae plagae curationem; secundo cordis jucunditatem, ibi, haec dicit dominus: adhuc audietur in loco isto; tertio pacis tranquillitatem, ibi, haec dicit dominus exercituum, etc.. Circa primum tria. Primo tangit vulnus inflictum: quia haec dicit dominus, ad destructionem aedificiorum, ad domos. Thren. 2: praecipitavit dominus, nec pepercit, omnia speciosa Jacob, destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram. Et quantum ad occisionem hominum: et ad gladium venientium, in auxilium in jerusalem, vel de gentilibus, vel de regno duarum tribuum, et impleant, occasionaliter, quia ex eis fiduciam assumentes, restiterunt hostibus, et interfecti sunt, abscondens faciem, idest subtrahens protectionem. Ezech. 39: scient gentes quoniam in iniquitatibus suis capta sit domus Israel, et quod dereliquerit me, et quod absconderim faciem meam ab eis. Secundo promittit curationis beneficium in generali: ecce ego obducam eis cicatricem. Supra 30: obducam cicatricem tibi; et a vulneribus tuis sanabo te. Et in speciali quantum ad orationis exauditionem: et revelabo, implendo intentum, deprecationem, quia a me pacem adinvicem, et veritatem religionis petiverunt. Isa. 39: fiat tantum pax et veritas in diebus meis. Quantum ad patriae restitutionem, et convertam. Supra 30: convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor. Quantum ad peccati remissionem, secundum purgationem a culpa, et emundabor. Ezech. 36: mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Et secundum absolutionem a poena: et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum.
Psal. 102: qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.
Tertio ponit liberationis fructum quantum ad divinam gloriam: et erit mihi in nomen. Supra 32: laetabor super eis, cum bene eis fecero. Isa. 43: populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit. Quantum ad amicorum laetitiam: et in exultationem cunctis gentibus terrae. Psalm. 47: fundatur exultatione universae terrae, mons sion, latera Aquilonis, civitas regis magni.
Quantum ad invidorum angustiam, et pavebunt, isa. 26: videant et confundantur zelantes populi, et ignis hostes tuos devoret.