Deinde cum dicit videtur autem comparat sensum odoratus ad alios sensus.
Et primo determinat veritatem. Secundo excludit errorem, ibi, quod autem quidam.
Circa primum considerandum est quod secundum consuetudinem Pythagoricorum philosophus utitur huiusmodi proprietate numeri ad ostendendum comparationem sensuum. Numerus enim impar non potest dividi in duo media, sicut par; sed in medio remanet aliquid indivisum inter duas partes aequales, sicut in quinario remanet unitas media inter duo et duo. Cum autem sensus sint in impari numero constituti, scilicet quinario, duo eorum sunt tactivi, quia scilicet sentiunt suum sensibile coniunctum non per medium extraneum, scilicet tactus et gustus; duo autem eorum, scilicet visus et auditus, sentiunt suum sensibile remotum per alia, idest per extrinseca media.
Odoratus autem in medio utrorumque, unde et cum utriusque convenit: cum tactu quidem et gustu, qui sunt sensus nutrimenti, ut dicitur in secundo de anima, inquantum odorabile est quaedam passio nutritivorum secundum quod odor proportionatur sapori. Et sic tangibilia et gustabilia sunt in eodem genere cum odoribus: et est idem genus visibilis et audibilis et odorabilis, inquantum scilicet utraque cognoscuntur per medium extraneum. Unde odorant animalia per aerem et aquam, sicut vident et audiunt. Et sic patet quod odorabile est aliquid commune utrisque.