Quia Judaei adeo obstinati erant quod nec terrebantur tristibus, nec flectebantur laetis, decenter ejus comminationem et consolationem, et tertio contradictionem audientium ostendit: et primo in transgressione sententiae; secundo in destructione Scripturae, cap. 36: et factum est in anno quarto joakim filii josiae regis Juda; tertio in persecutione prophetae, cap. 37: et regnavit rex Sedecias filius josiae pro jechonia filio joakim.
Circa primum duo. Primo convincuntur de transgressione, facto; secundo, exemplo, 35 cap.: verbum quod factum est ad jeremiam a domino.
Ostendit autem eos transgressores ex hoc quod etiam pactum quod ipsi cum deo fecerant de liberatione servorum secundum legem, non servaverunt. Dividitur autem in partes duas. Primo ponitur quoddam alleviamentum malorum post foederis pactionem secundo ponitur comminatio post pacti initi transgressionem, ibi, verbum quod factum est ad jeremiam a domino.
Circa primum duo. Primo ponit prophetiae titulum, in quo describit tempus: quando Nabuchodonosor. Supra 1: ecce ego congregabo omnes cognitiones regnorum Aquilonis, ait dominus; et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum jerusalem, etc.. Secundo ponit prophetale verbum: haec dicit dominus: et facit tria. Primo ponit comminationem pro culpis praeteritis quantum ad destructionem civitatis; ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni. Psalm. 73: incenderunt igni sanctuarium tuum, in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. Et quantum ad captivitatem regis: et tu non effugies, Thren. 2: non fuit in diebus furoris domini qui effugeret, et relinqueretur.
Secundo ponit pro pacto inito remunerationem: attamen audi... Non morieris. Hoc quidem non fuit impletum, quia in pacto non mansit, fuitque confusione mortuus quoniam medicinam laxativam in convivio acceperat. Habac. 2: vae qui potum dat amico suo, miscens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus. Et tamen quantum ad hoc potest dici impletum quod non fuit hostili gladio interfectus. Supra 22: non plangent eum, vae, frater, et vae, soror. Non concrepabunt ei, vae, domine, et vae, inclyte.
Tertio tangit imminentem tribulationem, ut promissio sit acceptior: quia verbum hoc ego locutus sum. Habac. 1: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.