Hic ponitur comminatio post pacti transgressionem: et primo ponitur pacti transgressio; secundo contra transgredientes comminatio ibi, et factum est verbum ad jeremiam a domino. Circa primum tria. Primo ponitur pactio: postquam percussit rex Sedecias foedus, et etiam postquam fregit, ut dimitteret unusquisque, secundum legem.
Exod. 21: si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis.
Et Levit. 25, prohibetur quod retineant de fratribus suis ut servos, neque opprimant per potentiam in servitute famulorum; sed quasi mercenarii, et coloni sint. Secundo ponitur pacti ad tempus observatio: audierunt igitur, et dimiserunt. Psal. 105: cito fecerunt, obliti sunt operum ejus, et non sustinuerunt consilium ejus. Tertio ponitur pacti transgressio: et conversi sunt deinceps.
Oseae 7: reversi sunt ut essent absque jugo, facti sunt quasi arcus dolosus.