Hic convincit eos de transgressione, exemplo quorumdam obedientium. Et primo ponitur obedientiae experimentum; secundo ponitur inobedientium condemnatio, ibi, et factum est verbum domini ad jeremiam. Circa primum tria. Primo ponitur experiendi jussio a domino ad prophetam: vade ad domum Rechabitarum, qui dediti erant studio Scripturae, et ideo a vino abstinebant, de quibus 1 Paral. 2: cognationes Scribarum habitantium in jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt cinaei qui venerunt de calore patris domus Rechab. Exedram, quasi cameram extra principalem aedem.
Dabis, probans eorum obedientiam. Supra 6: probatorem dedi te in populo meo robustum, et scies, et probabis vias eorum. Et assumpsi... Et introduxi eos in domum domini ad gazophylacium, in quo divitiae templi conservabantur. Gaza, divitiae, phylaxa, conservatio in Graeco dicitur. Maasiae, qui tempore David hoc ministerium acceperat: 1 Paralip. 24: vestibuli, atrii. Quia enim domus ante cameram principum, ubi vestes custodiuntur, vestibulum dicitur, inolevit usus ut omne atrium, vestibulum dicatur. Calices, ad aquam. Bibite vinum, ut experimentum sumat mysteriorum.
Proverb. 9: comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Tertio ponitur obedientiae protestatio, qui responderunt. Et primo inducitur paterna jussio de non bibendo vino, non bibetis. Eccl. 2: cogitavi a vino abstrahere carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam. Et de paupertate, ne solicitudine temporalium, sapientiae studium intermitterent. Et domum non aedificabitis. 2 corinth. 6: tamquam nihil habentes et omnia possidentes.
Secundo ponitur adimpletio: obedivimus ergo.
Prov. 3: fili mi ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat. In tabernaculis.
Sapient. 11: in locis desertis fecerunt casas. Tertio excusatur necessaria transgressio: cum autem ascendisset Nabuchodonosor etc..