Hic ponitur inobedientium condemnatio. Et primo comparantur diversa merita; ubi ponitur inobedientiae admiratio: numquid non recipietis disciplinam? etiam flagellis, et exemplis. Supra 2: frustra percussi filios vestros; disciplinam non susceperunt. Ponitur etiam admirationis ratio, praevaluerunt; quasi dicat: majorem efficaciam habuerunt sermones patris carnalis quam patris spiritualis. Hebr. 12: patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos; num multo magis obtemperabimus patri spirituum, et vivemus? et comparationis probatio: quia illis obedientibus hi non obedierunt: ego autem locutus sum ad vos. Supra 7: locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis; vocavi vos, et non respondistis mihi.
Secundo promittuntur diversa praemia. Et primo promittit inobedientibus poenam: idcirco haec dicit dominus. Proverb. 1: quia vocavi et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis; ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id quod timebatis advenerit etc.. Secundo obedientibus misericordiam: domui autem Rechabitarum dixit jeremias. 1 Reg. 15: melior est obedientia quam victimae, et auscultare quam offerre adipem arietum.