Hic primo ponitur Scripturae descriptio; secundo Scripturae destructio, ibi, rex autem sedebat in domo hyemali; tertio restauratio, ibi, et factum est verbum domini ad jeremiam. Circa primum tria. Primo ponit scribendi praeceptum: tolle volumen. Habac. 2: scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Secundo ponit Scripturae fructum: si forte audiente domo Juda. Ezech. 33: si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam; vita vivet et non morietur. Tertio Scripturae ministrum: vocavit ergo jeremias baruch. Apoc. 1: quod vides scribe in libro, et mitte septem ecclesiis quae sunt in Asia.