Hic primo ponitur denuntiatio ad plebem; secundo ad principes, ibi, cumque audisset michaeas; tertio ad regem, ibi, igitur cum audissent omnia verba. Circa primum primo ponitur denuntiandi praeceptum: ego clausus sum. 2 Tim. 2: labora sicut bonus miles christi jesu. Phil. 1: ut plures e fratribus in domino, confidentes in vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum dei loqui. Secundo ponitur denuntiandi modus quantum ad locum, in domo domini, qui est locus devotionis. Isa. 56: domus mea domus orationis vacabitur cunctis populis, ait dominus deus. Quantum ad tempus, in die jejunii, quod est tempus contritionis. Isa. 58: nonne hoc est magis jejunium quod elegi? dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes.
Dimitte eos qui confracti sunt, liberos, et omne onus disrumpe. Frange esurienti panem tuum et egenos, vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Quantum ad audientes, audiente populo. Quantum ad advenas: insuper et audiente universo Juda, qui veniunt de civitatibus suis. Tertio ponit denuntiationis fructum, ponens utilitatem: si forte cadat oratio eorum in conspectu domini, idest acceptetur. Et consequentem sanctitatem: et revertatur unusquisque a via sua pessima, quoniam magnus furor, et indignatio est. 4 Reg. 2: magna ira domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis.
Quarto ponitur praecepti complementum quantum ad actum: et fecit baruch. Hebr. Ult.: obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Quantum ad tempus. Factum est autem in anno quinto joakim.
Joel 2: sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos et sugentes ubera.
Quantum ad locum: legitque baruch... In introitu portae novae, quam fecerat joas. 2 Paral. 27: in vestibulo superiori, idest in superiori parte atrii, in quo sacerdotes immolabant. 2 esdrae 9: legerunt in volumine domini dei sui quater in die, et quater in nocte.