Hic ponitur denuntiatio ad principes: et primo ponitur de Scriptura prophetiae, facta significatio ad principes: et nuntiavit eis michaeas. Apoc. Ult.: qui audit dicat: veni. Secundo Scripturae petitio: miserunt itaque omnes principes ad baruch...
Dicentes volumen ex quo legisti populo sume in manu tua: mystice, in operatione.
Eccle. 9: quodcumque potest facere manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Apportatio, tulit ergo. Tertio ponitur Scripturae recitatio: et dixerunt ad eum: sede, et lege haec in auribus nostris. Act. 20: non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium dei vobis. Et lectionis effectus: igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt.
Supra 23: numquid non verba mea sunt quasi ignis ardens, dicit dominus, et quasi malleus conterens petras?