Hic ponitur Scripturae restauratio: et primo ponitur restaurandi praeceptum, rursum tolle. Supra 1: pugnabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ait dominus, ut liberem te. Secundo destruenti comminatur interitum, ibi, et ad joakim regem Juda dices.
Unde arguit culpam: tu combussisti. Prov. 29: viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. Et comminatur poenam: propterea haec dicit dominus: regalis successionis terminationem: non erit ex eo qui sedeat super solium David. Supra 22: non erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda. Cadaveris abjectionem: cadaver ejus projicietur, sepultura asini. Isa. 14: tu autem projectus es de sepulcro tuo quasi stirps inutilis, pollutus et obvolutus, cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt usque ad fundamenta laci. Subditorum destructionem quantum ad domesticos: visitabo contra eum et contra semen ejus. Psalm. 88: visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum.
Et quantum ad alios: et adducam super eos, et super habitatores jerusalem, et super viros Juda omne malum. Isa. 43: ego dominus, et non est alter, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum. Ego dominus faciens omnia haec. Tertio ponit praecepti complementum: jeremias autem tulit volumen aliud.
Sap. 7: sapientia autem vincit malitiam.