Hic ostenditur contradictio ex prophetae persecutione: et primo ponitur persecutio ipsius propter falsam suspicionem; secundo propter veram praedicationem, cap. 38: audivit autem Saphatias filius mahan. Circa primum tria. Primo ponit suspicionis occasionem; secundo ponit suspicionem, ibi, cumque pervenisset ad portam beniamin; tertio persecutionem, ibi, et apprehendit jeremiam prophetam. Circa primum duo. Primo ponitur occasio sumpta ex prophetae verbo; secundo occasio sumpta ex ipsius facto, ibi: cumque pervenisset etc.. Circa primum duo. Primo ponitur consultatio; secundo ponitur prophetae displicens illis responsio, ibi, et factum est verbum domini ad jeremiam. Circa primum tria. Primo describit consultantium conditionem: quem constituit regem Nabuchodonosor: 1 Reg. 24. Et non obedivit, ut tributum regi Babylonis solveret, et a peccatis cessaret.
Matth. 22: reddite quae sunt caesaris caesari, et quae sunt dei, deo. Servi, familiares, populus. Eccli. 10: secundum judicem populi, sic et ministri ejus, et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. Secundo ponitur consultatio: et misit rex... Dicens: ora pro nobis, ut indicet nobis quid agere debeamus ut ab hostibus liberemur. Isa. 37: leva ergo orationem pro reliquiis quae repertae sunt. Tertio ponitur consultantis ratio: fiduciam enim sumpserant ex prophetae libertate, quem nondum afflixerant: jeremias autem ambulabat in medio populi: et ex obsidionis solutione: igitur exercitus Pharaonis egressus est de Aegypto: exiverat enim rex Aegypti ut liberaret Judaeos. Quo devicto tamen exercitus rediit. Isa. 36: ecce confidis super baculum arundineum confractum istum: super Aegyptum, etc..