First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Prmted in the United States of America
A P P E N D I X L In qua plura referuntur Decreta S. Rituum Congregationis.
Ad III. Petendum est indultum ab Apostolica Sede in casu.
positis Dubiis rescribere rata est, videlicet :
atus i. Sept. 1883 et Superiori anno
sit duplex Officium de Ssmo No- mine Mariae.
190 S . R . U . I N Q U I S I T I O N I S
S . R . U . I N Q U I S I T I O N I S 191
426 RESPONSIO AD ANIMADVERSIONES
4o2 A Q U É N . S E U M A S S I L I E N .
L U C E O R I E N . Z Y Ï O M I R I E N . 479
L A U R E T A N A E T R E C I N E T E N . 621
L A U R E T AN A ET R E C I N E T E N . 627
738 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 39
740 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE 741
742 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE 743
744 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 745
746 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
"WRATISL AVIEN. 241
Acta, Tom, XXIII. fase. CCLXVIII. 16
Age vero nonnulli profecto sunt et magni notae DD. qui ad duellum proprie dictum, seu ad illud quod decreto O. Tridentini intenditur, expresse requirunt ut adhibeantur ar- ma lethalia, seu ut adsit occisionis vel mutilationis pericu- lum. Redeat Emus D'Annibale, qui in. sua, Summ. pag. 207 vol. 2 edit. 2 ita de duello disserit: « Duellum definitur singulare certamen armis lethalibus, ex condicto susceptum. Consistit igitur 1. ex pugna singulorum.... 2. opus est ut ex condicto susceptum fuerit.... Demum 3. ut certatum sit armis lethalibus. Quamobrem si pugnis, baculis, ferro acie refusa dimicatum sit, duellum cessat, etsi mors per acci- dens sequuta fuerit. » - « Ad duellum proprie dictum requi- ritur, ait Reiffenstuel ad tit. 14 lib. 5 n. 12, ut fiat vel instituatur cum periculo vitae seu tali pugnandi modo et armorum genere, ut duellantibus periculum vitae immineat. Ita et Schmalzgrueber Cod. tit. n. 45 ac Pascuccius adnot. ad Pigliateli, t. 1 tit. De duel, apud Ferraris I. c. n. 6.
Nec obstat quod plerique auctores ad duellum proprie dictum vulneris periculum sufficere doceant. Nam in primis de eiusmodi vulnere loqui videntur quod cum periculo vitae cohaereat; vel de duello iuxta communiter contingentia lo- quuntur, ubi nimirum occisio aut mutilatio, licet ex prae- via sponsione excludatur, semper tamen possibilia sunt. Et huc forte spectant quae in const. Clementis VIII sup. cit. de duellis non fatalibus statuuntur.
Demum in decreto Conc. Tridentini, ubi infamiae poena contra duellantes statuitur, explicite sermo fit de monoma- chia cum periculo mortis coniuncta - ibi : - « Detestabilis duellorum usus, fabricante diabulo instructus, ut cruenta cor- porum morte animarum etiam perniciem lucretur » Et in- fra: « Qui vero pugnam commiserint et qui eorum patrini vocantur perpetuae infamiae poenam incurrant , et ut homicidae iuxta sacros canones puniri debent, et, si in ipso conflictu decesserint, perpetuo careant ecclesiastica sepultu- ra. » Quapropter videtur decretum Concilii non ferri nisi contra duellum, quod mortis periculum inducit.