In parte ista ostenditur persecutio prophetae propter veram praedicationem: et dividitur in tres partes. Primo ponit praedicationem, loquebatur: quamvis enim esset in carcere, multi tamen veniebant ad eum; in quo comminatur remanentibus mortem: quicumque manserit in civitate hac, morietur.
Et promittebat fugientibus salutem: qui autem profugerit...
Vivet. Urbis captionem: tradendo tradetur.
Et haec tria posuit supra 21: unde videtur continuari, secundum historiae ordinem, ad illud.
Secundo ponit persecutionem: ubi ponit principum impiam petitionem: petunt enim mortem: et dixerunt principes. Sap. 2: circumveniamus justum quoniam contrarius est operibus nostris. Accusant praedicationem: de industria enim dissolvit manus virorum: quod est contra officium prophetale.
Isa. 35: confortate manus dissolutas, et debilia genua roborate. Et pervertunt intentionem: siquidem homo iste non quaerit pacem. Gal. 4: ergo inimicus factus sum, verum dicens vobis? nolebat autem jeremias auferre cor resistendi; sed propter bonum, et salutem populi, ex jussu domini, illa dicebat. Ponit etiam stultam regis exauditionem: et dixit rex Sedecias. Unde non excusatur, quamvis minus peccaverit. Joan. 19: propterea qui tradidit me tibi, majus peccatum habet. Ponit etiam solicitam executionem: tulerunt ergo jeremiam, et projecerunt eum in lacum, cisternam sine aqua. Psalm. 87: posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. Et designat prophetae intromissionem: descendit itaque jeremias in coenum. Psalm. 68: infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Tertio ponitur liberatio. Hic duo ponit. Primo quod liberatur a carcere; secundo quod liberatur a mortis timore, ibi, et misit rex Sedecias, et tulit ad se jeremiam. Circa primum quatuor. Primo describit petentem, Abdemelech, idest servus regis significans; quod dicit propter humilitatem. Rom. 1: Paulus servus christi jesu, etc.. Aethiops, propter carnis mortificationem.
Psalm. 67: Aethiopia praeveniet manus ejus deo. Cant. 1: nigra sum, sed formosa.
Vir, propter animi virtutem, eunuchus, propter castitatem.
Matth. 19: sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui erat in domo regis, Philip. 3: nostra conversatio in caelis est. Sap. 3: spado qui non est operatus per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo dei acceptissima. Secundo ponit petitionem, designans petitionis locum: porro rex sedebat in porta beniamin, quae scilicet ducebat in tribum beniamin.
Et ponit petitionem, et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem...
Non sunt enim panes ultra in civitate; quasi dicat: ex quo inclusus est, panis defecit. Vel non erat necessarium includi, cum omnes obsessi, et in penuria simus. Sap. 11: per quae quis peccat, per haec et torquetur. Tertio ponitur impetratio: praecepit itaque rex. Quarto ponitur executio: assumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum regis... Et tulit inde veteres pannos, et antiqua quae computruerant, propter tribulationes quas sustinuerunt. Heb. Ult.: mementote praepositorum qui vobis locuti sunt verbum dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Vel quia, ad litteram, molliores sunt. Per funiculos, praeceptorum dei. Eccl. 4: funiculus triplex difficile rumpitur.
In vestibulo carceris, idest in atrio. Dicitur enim vestibulum, domus ante cameram regis, ubi custodiuntur vestes: unde omne atrium, vestibulum dicitur.