Hic liberatur a timore mortis, concessa sibi securitate a rege. Et primo ponitur securitatis pactio; secundo pacti observatio, ibi, mansit vero jeremias in vestibulo carceris. Circa primum duo.
Primo ponitur mutua petitio. Petit enim rex divinum responsum, vel consilium, interrogo. 3 reg.
Ult.: iterum atque iterum te adjuro ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine domini. Et propheta petit securitatis promissum: dixit autem jeremiam ad Sedeciam. Luc. 22: si vobis dixero, non credetis mihi etc.. Potest enim legi interrogative vel remissive. Secundo ponitur mutua solutio. Primo enim rex dat securitatis promissum: juravit ergo rex Sedecias... Si occidero, male mihi accidat. Isa. 42: ego dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam et servavi te. Secundo propheta dat salutis consilium. Et circa hoc quatuor facit. Primo ponitur salubris prophetae exhortatio: et dixit jeremias.
Et datur regi optio eligendi bonum vel malum.
Eccl. 15: ante hominem vita et mors, bonum et malum, et quod placuerit ei, dabitur illi. Secundo ponitur regis excusatio: et dixit rex... Solicitus sum propter Judaeos, quorum bona destruxerat propter hoc quod ad chaldaeos confugerant.
Supra 9: unusquisque a proximo suo se custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quoniam omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. Tertio ponitur responsionis exclusio: respondit jeremias: in qua excludit timorem, si consilium audiat: non te tradant. Isa. 1: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Ponit comminationem, si audire contemnat: quod si nolueris. Comminatur autem mulierum insultationem: ecce omnes mulieres dicent. Insultando autem improperant stultum amicorum consilium: seduxerunt, quantum in se fuit, et praevaluerunt, quia eis credidisti, pacifici tui, qui pacem tibi promittebant. Isa. 3: popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. Consequens damnum: demerserunt te in coeno, peccati, in lubrico, poenae. Psalm. 34: fiant viae illorum tenebrae et lubricum. Et eorum recessum: et recesserunt a te. Eccli. 6: est amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis.
Comminatur etiam captionem familiae: et omnes uxores. Isa. 39: de filiis tuis qui exibunt de te quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Et personae propriae: et tu non effugies. Thren. 2: non fuit in die furoris domini, qui effugeret et relinqueretur.
Comminatur etiam urbis captionem: et civitatem hanc comburet igni. Amos 1: succendam ignem in muro rabaa, et devorabit aedes ejus. Quarto petitur a rege consilii dati occultatio: dixit ergo Sedecias ad jeremiam.
Et circa hoc tria facit. Primo petit occultari consilium, nullus sciat. Tob. 12: sacramentum regis abscondere bonum est; opera autem dei revelare et confiteri honorificum est. Secundo docet celandi modum: si autem audierint principes, ut veritatem taceat, et falsum non dicat. Prov. 10: qui moderatur labia sua prudentissimus est. Tertio ponitur petitionis complementum: venerunt ergo omnes principes ad jeremiam. Prov. 11: qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem amicus est, caelat amici commissum.