Hic ponitur instructio reliquiarum populi, post ipsius populi captivitatem. Et dividitur in tres partes. In prima ponitur captivatio; in secunda reliquiarum conservatio, cap. 40: sermo qui factus est ad jeremiam a domino; tertio reliquiarum instructio, cap. 42: et accesserunt omnes principes bellatorum. Circa primum duo. Primo ponitur populi captivatio; secundo quorumdam liberatio, ibi, et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant.
Circa primum tria. Primo ponit obsidionem, et obsidebant. Isa. 29: circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam.
Secundo ponit captionem urbis: undecimo anno, mense quarto, scilicet Julio. Tamen combusta est mense quinto, septima die mensis: sicut habetur 2 Reg. Ult.: quinta mensis. Contra 2 Reg. Ult.: dicitur, quod nona mensis. Et potuit esse quod quinta die coeperunt homines fugere prae fame; et nona, civitas aperta est, custodibus ablatis. Et quia primo ceperunt antemurale; et tunc habebant urbem quasi captam; et postea ceperunt urbem: unde sequitur: sederunt in porta media, idest in medio duorum murorum; vel quae erat inter duas portas ex eadem parte civitatis. Supra 1: ponet unusquisque solium suum in introitu portarum jerusalem, et super muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda. Ponit etiam captionem regis designans fugam: cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt, et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam quae erat inter duos muros, qui conjungebantur muro civitatis juxta domum regis, et cingebant hortum regium, inter quos erat et via, et porta secundum aequidistantiam ab utroque. Thren. 1: facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
Et subjungit captionem: persecutus est autem eos exercitus chaldaeorum. Thren. 4: velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli. Tertio ponit captorum condemnationem: et primo regis, et principum, in occisionem, et captum, regem, adduxerunt ad Nabuchodonosor, scilicet in sententiae pronuntiationem: et locutus est ad eum judicia.
Ezech. 10: judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem. Et executionem sententiae principum, et occidit. Sap. 6: potentes potenter tormenta patientur. Et oculorum caecitatem: oculos quoque Sedeciae eruit... Ut duceretur in Babylonem. 4 Reg. 25, idem. Secundo condemnationem urbis in destructionem: domum quoque regis, et domum vulgi succenderunt chaldaei igni. Thren. 2: praecipitavit omnia moenia ejus dissipavit munitiones ejus. Tertio condemnationem plebis in transmigrationem: et reliquias populi transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem. Baruch. 4: delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex directus ab inimicis.