Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 15 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga, et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrymae tuae. Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies. Corona tua circumligata sit tibi, et calciamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vesperi, fecique ((Vulg. fecitque)) mane sicut praeceperat mihi. Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent, quae tu facis? Et dixi 0228C ad eos: Sermo Domini factus est ad me dicens: Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra, et filii vestri, et filiae quas reliquistis, gladio cadent. Et facietis sicut feci: ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis. Coronas habebitis in capitibus vestris, et calciamenta in pedibus: non plangetis, neque flebitis: sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. Eritque Ezechiel vobis in portentum, juxta omnia quae fecit, facietis cum venerit istud, et scietis quia ego Dominus Deus. Et tu, fili hominis, ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt 0228D animae eorum, filios et filias eorum. In die illa cum venerit fugiens ad te, ut annuntiet tibi: in die, inquam, illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra, erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus. LXX: Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, ecce ego auferam a te desiderabilia oculorum tuorum in acie (sive in praeparatione); non planges, neque flebis, nec venient lacrymae tibi, gemitus sanguinis, renum luctus est. Erunt crines tui 279 colligati super te, et calciamenta tua in pedibus tuis, nec consolaberis in labiis eorum, et panem hominum non comedes. Locutus sum ad populum 0229A mane, sicut praeceperat mihi, et mortua est uxor mea vesperi, fecique mane sicut praeceptum est mihi. Et dixit ad me populus: non annuntias nobis quid sunt haec quae tu facis? Et dixi ad eos, Sermo Domini factus est ad me, dicens: Dic ad domum Israel: Haec dicit Adonai Dominus: Ecce ego contaminabo sancta mea, superbiam fortitudinis vestrae, desiderabilia oculorum vestrorum, et quibus parcunt animae vestrae. Filii vestri et filiae vestrae quos reliquistis, in gladio cadent, et facietis sicut feci. Ore eorum non consolabimini, et panem virorum non comedetis, et comae vestrae super capita vestra, et calciamenta vestra in pedibus vestris. Non plangetis nec flebitis, et consumemini in iniquitatibus vestris, et consolabitur unusquisque fratrem suum, et erit Jezechiel vobis in portentum. Secundum 0229B omnia quae fecit, facietis. Cumque venerint haec, cognoscetis quoniam ego Adonai Dominus. Et tu, fili hominis, nonne in die quando abstulero fortitudinem ab eis, elationem gloriationis eorum, desiderabilia oculorum eorum, et elationem animae eorum, filios et filias eorum. In die illa veniet qui salvus factus fuerit ad te: ut annuntiet in auribus tuis. In die illa aperietur os tuum ad eum qui fugerit, et loqueris, et nequaquam ultra reticebis, et eris eis in portentum, et cognoscent quoniam ego Dominus. Supra ollae lebetisque succensio, obsidionem urbis ostenderat, nunc captam eam atque deletam, et omnem populum, vel interfectum gladio, vel ductum in captivitatem, prophetalis sermo testatur. Et primum juxta consuetudinem nostram, historiae fundamenta jaciamus. Fili, 0229C inquit, hominis, ecce auferam de conspectu oculorum tuorum quidquid tibi desiderabile est, et auferam in plaga, sive, ut LXX verterunt, in praeparatione: ut videlicet praepares te ad ea non facienda, quae solent in luctu fieri. Non planges, neque plorabis, nec fluentes lacrymae dolorem cordis 280 ostendent: sed si forte nimio fueris moerore superatus, tacitum habeto gemitum, nec prorumpat in verba. Mortuorum luctum non facies, vel, ut vertere LXX, gemitus sanguinis, renum luctus est. Per quod ostendit uxorem ejus esse morituram. Statim enim sequitur: Et mortua est uxor mea vesperi (Prov. XIX) ; quod proprie ad conjunctionem renum pertinet. Nihil enim viro uxore bona amabilius, quae a Deo homini providetur, et cui Domini lege conjungitur, et 0229D unum cum ea corpus efficitur. Quodque sequitur: Corona tua circumligata sit tibi, et calciamenta tua erunt in pedibus tuis, hoc significat: Habebis comam quae tondetur in luctu, et calciamenta in pedibus, quae lugentes solent abjicere. Unde et David Abessalon 0230A filium fugiens, et poenitens super nece Uriae, nudis pedibus incedit (I Reg. XII, XV, XVIII) . Aiunt Hebraei hucusque Babylonios magistros, Legis praecepta servantes, decalogum scriptum in membranulis circumdare capiti suo, et haec esse quae jubeantur ante oculos et in fronte pendere, ut semper videant quae praecepta sunt. Et quia Ezechiel sacerdos erat, nequaquam eum debere deponere coronam gloriationis, sed ligatam habere in capite. Hoc illi dixerint. Nos autem, juxta LXX, coronam capillorum intelligamus caesariem: licet et ipsorum interpretatio nequaquam vim Hebraici sermonis expresserit. Nec amictu, inquit, ora velabis, nec cibos lugentium capies, quae solent in luctu fieri, ut operiant vultum, et quae Graeci περίδειπνα vocant, a consolatoribus 0230B accipiant. Locutus sum, inquit, ad populum mane, quae mihi Dominus imperarat, et vesperi mortua est uxor mea, oculorum desiderabile, lumborumque et sanguinis luctus. Statimque die altera mane feci omnia quae mihi fuerant imperata: interrogavitque me populus, cur contra morem omnium fecerim. Causasque quaerentibus tantae patientiae, respondi: Sermo Domini qui ad me factus est, ut ad populum Israel loquerer, ista praecepit: Ecce ego, 281 id est, jam nunc polluam sanctuarium meum, ut incendatur templum et cunctis alienigenis pateat ac profanis, et in quo habebatis superbiam, id est confidentiam et spem ac desiderium salutis vestrae, et ad cujus obsidionem vestrae animae formidabant: et filios quoque et filias quos vobis fames ac pestilentia 0230C reliquos fecerant, consumam gladio. Quidquid ego feci, et vos facietis. Quando consuetudo servatur in luctu, medius dolor est; quando autem tanta malorum incumbit necessitas, ut omni ploratu major sit, unusquisque de sua necessitate sollicitus, ad aliorum quamvis sint proximi miserias non ingemiscit. Nihil, inquit, facietis quod solet in luctu fieri: sed urbe temploque succensis, stupebitis ad malorum magnitudinem. Non attondebitis, nec nudis incedetis pedibus, nec plangetis, nec amictu ora velabitis, nec cibos capietis a consolantibus: sed tabescetis, et consumemini in iniquitatibus vestris, et vix liberum habebitis gemitum, ne offendatis victorum superbiam, si publice flere videamini; ita ut Ezechiel propheta sit vobis in portentum, et omnia, quae ille 0230D non fecit in morte uxoris suae, vos in eversione urbis et templi non faciatis. Et adhuc apertius: O, inquit, fili hominis, in tempore quando abstulero ab eis fortitudinem eorum, templi, ut diximus, confidentiam et gaudium dignitatis, et in quo spem solam 0231A habebant, ac desiderium in quo requiescebant animae eorum, insuper filios eorum et filias, subauditur ex superioribus, abstulero: eo, inquit, tempore, cum venerit ad te de Jerusalem fugiens, vel qui evaserit, dicens urbem esse subversam, tunc qui prius tacueras et gemitum liberum non habebas, et tantae eras patientiae, ut in uxoris nece et lumborum dolore, lacrymam non emitteres, aperies os tuum, et loqueris, non ad eum qui venerit, sed cum eo: ut quaecumque tu ventura praedixeras, 282 ille nuntiet jam perfecta, et ultra non tacebis; sed argues eos, et dices cuncta illis merito provenisse: ita ut sis illis in portentum, juxta illud quod in Zacharia scriptum est: Prophetas viros esse portendentes (Zach. III, 8) . Et Dominus alibi loquitur: in manibus prophetarum assimulatus sum (Osee XII, 10) . Haec juxta 0231B historiam dicta sint. Veniamus ad anagogen (si tamen violenta non fuerit visa cauti lectoris prudentiae). Filium hominis dici Dominum Salvatorem, nulli dubium, qui extrema hora, hoc est, ad vesperam mundi hujus, uxorem pristinam perdidit, nec flevit eam, nec amictu ora velavit, nec recepit ullam hominum consolationem, et haec ventura praedixit 0232A mane, quae completa sunt vesperi, et rursum mane in secundo adventu facta probavit quae ventura praedixerat, sanctuarium Judaeorum, et quod desiderabile habuerant in oculis, et super quo tremebant animae eorum, esse polluta: filios quoque eorum et filias Romano gladio concidisse. Quod autem dicitur: Coronam habebitis in capitibus vestris, et calciamenta erunt in pedibus, ad illam partem referemus, quod nequaquam lugere debeant, nec signa luctus assumere, postquam pro umbra receperint veritatem, et Nazaraei quidam facti fuerint, et unusquisque super fratre suo consolabitur: ita ut Ezechiel quem confortavit Deus Pater, sit eis in portentum, ventura praenuntians, et postquam subversa fuerit Jerusalem, templumque succensum, et hoc totus mundus audierit, et dispersio Israel, quae orbis terminos colit, tunc 0232B verba Domini opere completa, habeant libertatem, et polluto sanctuario ejus, Lege completa, vel destructa secundum occidentem litteram, aperta sit Evangelii gloria, et cognoscat Israel, quod ipse sit Dominus et Deus, qui haec mane ventura praedixerit, et vesperi atque in consummatione mundi esse completa, suo probarit adventu.