Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Quod Opusculum Meum, Si In Graecum (Ut Polliceris) Transtuleris, Et Imperitiae Meae Doctissimos Quoque Testes Facere Volueris, Dicam Tibi Illud Horatianum: In Silvam Ne Ligna Feras, etc.
Annotatio nostra.
1598B «Addunt hoc loco vetustiora exemplaria quasdam Graecas voces e quibus nullum sensum elicere potui: ΑΝΤΙΦΑΟΝΙΚΩΝ ΤΟΒΑΙΑ CΥΡΟΥCΙΝ: nisi legendum sit, ἀντὶ φοινίκων τὰ βαΐα σύρουσι, id est, coram palmis ramos palmae trahunt. Sensus est, si opusculum meum in Graecum transtuleris, et imperitiae meae doctissimos viros testes facere volueris, non secus facies quam illi qui ante arbores ramusculos afferunt; unde merito dicam tibi illud Horatianum: In silvam ne ligna feras. Haec quantumvis sibi cohaerere videantur, non mihi multum arrident; tum quod sententia perfecta sit absque his Graecis verbis, tum quia reperiuntur codices mss. in quibus absunt hujusmodi voces: talis est Sorbonicus, talis est Vaticanus num. 344. Denique nec Erasmus, nec Marianus proverbii istius Graeci meminere in suis editionibus: nescio an rei difficultate victi, an potius defectu vetustiorum exemplariorum mss. quibus nos abundamus, manifesto satis numine.»
Lectorem aequum et prudentem rogatum velim, ut ad praecepta Artis criticae perpendat haec mea verba, videatque an Clericus noster veterum et Recentiorum judex subtilis sit et callidus. Certe confidenter dicam, cunctasque Grammaticorum leges et lexica Graeca citabo universa, 1598C ad probationem versionis meae, coram palmis ramos palmae trahunt; ἀντὶ enim Graece sive ἄντα, Latine est coram, contra, e regione, ἄντα ἰδὼν, ob oculos intuitus, contra respiciens; ἀντία δέσποινης φάσθαι, coram domina alloqui. Sic igitur ἀντὶ φοινίκων, erit Latine e regione, coram, contra, ex adverso. Τὰ βαΐα, ramos palmarum significare Evangelium quoque docet. Σύρουσι denique apud Grammaticos omnes tertia persona est pluralis verbi σύρω, traho; uti potest esse tertia dativi casus, σύρουσι trahunt, et trahentibus. Ubi est ergo imperitia linguae Graecae quam mihi Clericus objiciebat? Jam si ad sensum attendamus Hieronymiani contextus, quid magis congruit illi Horatiano In silvam ne ligna feras, quam istud coram palmis ne trahas ramusculos ? Restat itaque ut Critico nostro respondeam, Ut ut tu es, item censes omnes esse. Gradiens namque stultus in via, omnes alios stultos existimat et imperitos.
Sic quoque pag. 460 coarguit editionem nostram, dicens. «Secunda epistola est ad monachum Evangelum, non Evangelium; Evangelius enim non dicitur, sed Evangelus, prout analogia postulat, ut et usus . . . . Attamen Martianaeus, pro solita sua sagacitate grammaticaeque peritia, inusitatum usitato, analogiae contrarium ei consentaneo 1598D praetulit in hujus epistolae titulo, cum utrumque legeretur in mss. Qua in re, non minus peccavit, quandoquidem electio ex ejus arbitratu pendebat, quam qui fingunt ipsi nomina Graeca contra linguae analogiam . . . . In interpretatione vocis φιλεγκλήμων, qua utitur Hieronymus initio hujus epistolae felicior non est; eam enim vertit amatorem querelarum, sive querulum, eo quod praebeat occasionem querelarum et controversiae, cum ἐγκαλεῖν sit accusare et φιλεγκλήμων dicatur amans accusationum. Ac sane Hieronymus agens de periculoso, ut loquitur, tractatu eum, quamquam satis dure (nam vox de homine tantum carpendi nimio studio laborante dicitur) φιλεγκλήμονα vocat, quasi quaestionem, cujus solutio facile in erroris accusationem incurrat.»
In hac quaestione si non vocis et nominis Clerici habemus analogiam, ingenii tamen ejus expressam tenemus ab ipso similitudinem et subitam imaginem; est enim suo 1599A sensu vere φιλεγκλήμων, amans accusationum; et quidem falsarum, ut liquet ex praesenti capitulo. Nam cum debuisset gratias referre novae editioni propter restitutam vocem genuinam et nomen Evangelii sive Evangeli, et sublatum nomen Evagrii veterum editionum, subito immemor beneficii ad convicia et mei accusationem descendit, quasi praetulerim inusitatum nomen Evangelius usitato Evangelus. Quam accusationem confutat prolegomenon posterius nostrum in tom. II editionis novae, ubi haec scripta leguntur: Epistolam ad Evangelum, sive Evangelium dedit idem sanctus Doctor, etc. Ergo eodem tempore epistolam ad Evangelum scribebat Hieronymus. In margine quoque hunc habet titulum: Epistola ad Evangelum. Denique in ordine chronologico epistolarum II tomi sic eam epistolam inscripsi ad num. 17: Epistola ad Evangelum, de Melchisedec. Hoccine est praeferre nomen Evangelius inusitatum nomini usitato Evangelus? Hic etiam questus est Clericus! queritur equidem φιλεγκλήμων noster, quod nomen suum interpretatus sim querulum, sive amatorem querelarum; magis illi arridet amans accusationum cum propter ingenium proprium, tum propter imperitiam Graeci sermonis, quam illi excutere necesse est ex Lexico Scapulae, pag. 730: Φιλεγκλήμων, amator querelarum, querulus; item delator, 1599B quadruplator. Liceat mihi cum talibus lexicographis imperite Graecorum verba interpretari: Clericus solus sibi sapiat et peritissimus videatur. Sed de Graecis quaestionibus hactenus, ad Hebraicas veniamus.
IV. «Quartum, necesse est editorem ac Illustratorem Hieronymi linguae Hebraicae peritum esse; quod duplici labore est comparandum. Prior est situs in accurata cognitione grammaticae hodiernae, et rationis qua cum Rabbini, tum recentiores alii interpretes vetus Testamentum explicare solent. Posterior in examine ejusdem linguae collatae cum linguis vicinorum Syrorum, Chaldaeorum, Arabum, immo etiam remotiorum Aethiopum; ex qua collatione non dubia lux affulget multis Scripturae sacrae locis . . . . Sine duplici hoc labore, de translationibus veteribus, adeoque de Hieronymiana judicare satis recte non possumus. Utroque quidem hoc subsidio destitutus fuit Erasmus, et de posteriore ne cogitavit quidem, ut nec quisquam ejus aequalium, prius vero aliena opera supplevit, ut ipse in Epistola ad archiepiscopum Cantuariensem candide fatetur. Graeca, inquit, quae vel omissa fuerunt, vel perperam addita, restituimus, quod idem fecimus et in Hebraicis; verum hac sane in parte, quod minus nostro 1599C Marte poteramus, aliorum suppetiis praestitimus, praecipue fratrum Amerbachiorum, quorum quidem auxilio libenter sum usus, quod Hebraeorum litteras degastassem verius, quam didicissem. At horum opera factum est, ut omnia temere exigerentur ad rationem legendi Massoretharum, characteribusque Hebraicis scriberentur, quae Latinis scripserat aliter Hieronymus: quasi mendosum esset quidquid a Massorethica lectione dissentiebat. Peccatum hoc recte a Martianaeo passim notatum et emendatum est, quod aeque libenter profiteor, ac ea noto quae minus recte ab eo facta videntur. Verum Grammaticae Hebraicae ea cognitione imbutus est, ut minus accuratis locutionibus Hieronymi, in errores abducatur vix condonandos; ut cum censet voces Hebraicas incipere a vocalibus, ac diphthongis, ex loco Hieronymi perperam intellecto (ad lib. de Nominibus Hebraicis col. 40) . Idem etiam non semel invehitur ( in Comment. ad eumdem librum) in eos qui Hebraicis vocibus significatus fuisse censent nunc nobis ignotos; nec proinde damnandos Interpretes veteres, cum aliter verba vertunt quam nunc solemus. Quod tamen usque adeo verum est, atque ita demonstratum a viris doctis, ut ab harum litterarum perito in dubium amplius nequeat revocari. Exempli causa. Pro Philisthaeis LXX interpretes 1599D saepe habent ἀλλοφύλους, quod legere etiam est in lexico Graeco Nominum Hebraicorum. Rationem hujusce translationis cum non intelligerent ii, a quibus translata sunt nomina Hebraica, seu Hieronymo antiquiores, seu ipse Hieronymus, ad nescio quas alias coactas ac contortas etymologias confugerunt; dum vertunt cadentes, sive ruina poculi, aut cadentes potione, aut ceciderunt duo, quasi deducendum esset ex naphal, cecidit, et schathah, bibit, aut schthajim, duo. At nos alibi ostendimus ex Aethiopica lingua petendam versionis rationem. Sed et alia ejus rei exempla postea proferemus.»
Multiplici hic, ut alibi, errore vagatur acimus Clerici. 1º Censet cognitionem accuratam Grammaticae Hebraicae hodiernae pernecessariam esse ad restitutionem Hebraicorum verborum, quae passim admiscet Hieronymus: et paulo post candide fatetur verba Hebraica in Operibus Hieronymi fuisse penitus depravata, quia fratres Amerbachii cum caeteris quorum opera usus est Erasmus, temere exegerant 1600A omnia ad rationem legendi Massoretharum, id est, ad accuratam cognitionem grammaticae Hebraicae hodiernae, quae tota pendet ex punctis vocalibus, mutatione punctorum, et notis criticis eorumdem Massoretharum. Hinc videat studiosus lector, quam fidem habere debeat Critico usque adeo sibi parum constanti, ut evertat propria manu in eadem observatione, quod conatur astruere. 2º Confitetur peccata editionis Erasmianae a Martianaeo passim fuisse notata et emendata, cum dicere debuisset semper et ubique: nullum est enim verbum Hebraicum in operibus universis S. Hieronymi, quod ego non emendaverim ac restituerim ad fidem quamplurium vetustissimorum codicum manuscriptorum; et licet in hac parte minae criticorum impenderent, ego succurri tamen et subivi. Mihi itaque gratias ago, quod tantam restitutionem in operibus S. Hieronymi procurare potuerim, in gratiis aemulorum meorum ac multorum imperitorum. 3º Objicit Clericus noster errores minime condonandos, in quos abducor minus accuratis locutionibus Hieronymi, id est, cum censeo voces Hebraicas incipere a vocalibus, ac diphthongis propter locum Hieronymi perperam intellectum col. 40, tom. II. De hoc loco jam supra dictum est, ubi de Hebraica eruditione Hieronymi disputavimus. Sed 1600B miror criticum nostrum adhuc ignorantem aeque veterum, ac recentiorum grammaticorum regulas, quibus evidentissime probare possumus multa verba Hebraica incipere a vocalibus. Nam ex veteribus Hebraeis grammaticis haec apud Hieronymum leguntur lib. de Nominibus Hebraicis, ad Gomorrhae nomen: Sciendum, quod G litteram in Hebraico non habet, sed scribitur per vocalem ain . Incipiebat igitur hoc nomen a vocali, non vero a littera consonanti, , Omorrha. De diphthongis non minor est consensus apud Graecos et Hieronymum, in vocibus quatuor, Hiram, Histob, Hiras, et Hisboseth, de quibus idem Hieronymus: Idcirco cum aspiratione haec nomina posuimus; quia et apud Graecos et apud Hebraeos per diphthongum scribuntur. Recentiores vero Grammatici nonne saepius scribunt vav scourec, id est, vocalem sive diphthongum u vel ou? Verbi gratia, Gen. I, 10, oulmicveh, et congregationem aquarum scilicet, vocavit maria. Utque doceam multa Clericum praecepta Grammaticae hodiernae, audiat Thom. Dufour cap. 2, de Lectione, pag. 14: Denique legitur (scheva) post motionem magnam, excipe initiale, post quod non legitur, ut oüvno bissyllabum, etc. 1600C Est itaque vav vocis initiale, vocalis, sive motio magna, quae a multis legitur ou, quasi sit diphthongus, ab aliis autem ut simplex u vocalis. Secundum praecepta ejusdem Grammaticae, syllabae finales in vocibus Eloah, Jeschonah, Maschiahh, trisyllabis, incipiunt a vocali a, sive a patahh, quod Grammatici periti vocant usurpatum, quia illius sonus auditur prius quam litterae consonantis supra scriptae. Eodem modo nomen Dei proprium quod numquam legi debet ut scribitur, habetque puncta aliena, saepius in sacro contextu Hebraico legendum est Elohe, Elohim, et Adonai; quamvis imperiti Clerici hic legant Jehove, Jehovi, Jehova. Denique nomina propria hominum, urbium et montium saepius incipiunt a vocali littera, et hoc modo lecta visuntur, apud LXX intt. et Hieronymum, Adam, Eva, Abel, Abraam, Ada, Our, vel Ur, etc., quibus invictissime comprobamus imperitiam Clerici nostri: accuratam vero cognitionem Grammaticae hodiernae in Martianaeo Editore Hieronymi. 4º Impudenti mendacio audet scribere Clericus me invectum esse in eos qui Hebraicis vocibus significatus fuisse censent nunc nobis ignotos, citatque Commentarium meum in librum Nominum Hebraicorum. Ad calumniam improbi Scriptoris 1600D hujusmodi confutandam sufficere credo ea describere quae leguntur tom. II editionis nostrae, col. 311 et 312. Hoc igitur modo scribebam ante quinque vel sex annos.
Multa praeter haec objiciunt Hieronymo hodierni critiei hebraizantes et criticorum gregales, quamvis Hebraicae prorsus rudes ac imperiti. Horum argumenta collegit vir clarissimus Ludovicus Ferrandus, de sacris litteris, et de Hieronymo optime meritus. Is cum suscepisset provinciam tuendae Hebraicae eruditionis Hieronymianae, undique conquisitis argumentis quibus sancti Doct. impugnatur peritia, satisfacere laudabili conatu sibi proposuit, et toto capitulo 3 sectionis 4 Disput. Prolegom. Summae Biblicae, militare coepit adversus eos qui semper aliquid reprehendunt in etymologiis, aut interpretationibus Hieronymi. At nolunt plures in responsis viri laudati tamam pendere maximi Scripturarum Interpretis, quia vix acquiescunt mediae parti responsionum ejus. Quis enim, inquiunt non pauci, aequo animo ferat vagas ac futiles in defensione Hieronymi id genus responsiones, pag. 140 Sum. Biblic. 1601A «Caeterae objectionis sextae interpretationes defendi, aut excusari facile possunt: ad ignotas confugiendo significationes, aut negligentes scriptores in culpa ponendo; addique fortasse etiam possit lectionis varietas, quae in causa fuerit, cur Antiqui interpretationes ab usu nostro alienas adduxerint.
«Vocis sonus, qui idem fere est in nominibus Hereb et ; Cades et : Hieronymum altioribus intentum, et forsitan properantem fallere potuit, ut rebus in hujusmodi doctissimi quoque quotidie peccant.»
Certe res confecta est, si nihil aliud afferamus in defensionem Hebraicae eruditionis Hieronymianae. Sive enim properando, sive altioribus intendendo falsus fuerit sanctus Doctor, constans erit sententia apud eruditos, Hieronymum saepius hallucinatum in suis interpretationibus et nominum etymologiis. Deinde nullus est error tam manifestus, nulla depravationis species quae non possit defendi, modo confugiamus ad illa imperitiae diverticula, id est, ad ignotas Hebraicorum nominum significationes, aut scriptorum veterum oscitantem inscitiam. Praestat igitur novas potius ac speciales supplere responsiones, quam hisce generalibus assertionibus adhaerere quibus nec mediocriter 1601B docti satis acquiescere mihi visi sunt.
Haec sunt, candide lector, quae de significatibus, sive significationibus vocum Hebraicarum nunc ignotis plena fide scripsi et jam descripsi: tuum est probare sinceritatem meam, et calumniam Clerici devitare, sive hujusmodi gloriosum militem in Republica litteraria exauctorare: Miles enim ille falsusque vindex publicae libertatis, partim victoriae fiducia, partim ignominiae dolore ad omnem audaciam contumeliae processit in suis Quaestionibus Hebraicis, ascribens nobis propriam imperitiam, ac singularem invidiam, qua in omnes invehitur acerbius. Caeterum, ne quid eum fallat, multos fereque omnes censeo significatus fuisse vocibus Hebraicis ignotos nunc Clerico nostro, qui afflatus levi aura litterarum Graecarum atque Hebraicarum doctissimos quosque veteres Scriptores despicatissimos habet, atque eorumdem Editoribus insidias collocare non desinit.
V. «Quinto loco, inquit, qui Hieronymum edere aggreditur, debet LXX interpretes, et fragmenta aliorum diligenter legisse et cum Hebraico codice comparasse, ut possit de eorum collatione, quam saepe instituit Hieronymus, recte judicare. Ea enim facultas non acquiritur lectione Breviarii, aut suppletur subito ad Concordantias ac Lexica perfugio; sed diuturna atque attenta Hebraici codicis, 1601C Interpretumque veterum lectione. Haec cum deesset Joanni Martianaeo, multos errores propterea admisit, ut postea liquebit, etc.»
Quid nocuerit Breviarium Joanni Clerico nullus scio: dolet tamen saepius, quod ego pensum hoc diligens ac religiosus persolvam. At qua audacia nunc audet affirmare, mihi non adfuisse facultatem diurnae lectionis Hebraici codicis, interpretumque veterum? Nulla fere pagina est in tomis tribus operum sancti Hieronymi jam editis, qua non possit os improbum occludi. Certe nisi redoleret gloriolam, totum opusculum tomi II, quod non minimam partem Hexaplorum Origenis complectitur, revocarem in studiosi lectoris memoriam. Neque vero colligere potui, propria manu exscribere et adornare tot Fragmenta codicis Hebraei et veterum interpretum Graecorum, absque attenta et diurna horum omnium lectione. Ergo aut quidem nemo, aut si quisquam, insipiens iste est Clericus sycophanta, qui laborem meum calumniae ejus contra positum neque vidit, neque intellexit.
Sed ad causam doloris Clerici nostri veniamus, quem una annotatio ita pupugit, ut somnum ei ademerit, et somniantes repraesentaverit Martianaeum simul et Bonfrerium. 1601D Imperitiam igitur suam ita tuetur. «Verum Joannes Clericus animadvertere non poterat quod somniaturus erat Martianaeus, nec elon usquam est lectitatum aulon a LXX int. non modo in Numeris et Deuteronomio, nusquam , elon vertitur a LXX interpretibus αὐλὼν, sed ne in universo quidem vetere Testamento. Decepit, ut videtur, Martianaeum minus attenta lectio notarum Jac. Bonfrerii ad librum de Locis, ubi conjicit αὐλὼν deformatum esse ab ; quod ita intellexit noster quasi a LXX interpretibus hoc esset factum, qua in re graviter hallucinatus est. Nam LXX interpretes aut appellative eam vocem sumpserunt, pro nomine arboris, aut verterunt Ἥλων, ut Jud. IX, 37, etc. Haec animadversa esse a Martianaeo oportuit, antequam 1602A me imperitiae insimularet. Debuisset etiam; ut hoc obiter dicam, emendatius recudere librum de Locis Hebraicis, non lectori menda editionis Bonfrerianae passim reponere, ut hic fecit, etenim prave habet utriusque editio Αὐλῶν pro Αὐλὼν, et ἐπίμηκος pro ἐπιμήκης, ut Graecae linguae non prorsus imperiti illico intelligent.»
De voce itaque Αὐλὼν vel Αὐλῶν, et ἐπίμηκος pro ἐπιμήκης nostra animorum hic concertatio est. Ac primum Αὐλῶν esse Hebraeum nomen , non autem Graecum (ut quidam putabant tempore sancti Hieronymi) manifestissime demonstrare possum cum ab ipsis LXX interpretibus, tum ab Eusebio atque Hieronymo. Id enim legimus cap. I, vers. 1, Deuteron.: Haec sunt verba, quae locutus est Moyses omni Israel trans Jordanem in deserto ad Occidentem prope Rubrum mare, ἀναμέσων Φαρὰν, Τοφὸλ, καὶ Λοβὸν, καὶ Αὐλὼν, καὶ καταχρύσεα, inter Pharan, Tophol, et Lobon, et Aulon, et aurifodinas. Non minus est nomen proprium loci Aulon hic positum a LXX interpretibus, quam Pharan, Tophol, et Lobon, inter quae loca Moyses sermonem habuit ad omnem populum Israel in deserto. Sicut igitur ille ineptiret, qui Pharan, Tophol, Laban et Haseroth negaret esse nomina proprie Hebraica, ac nomina propria locorum: ita quoque ineptire dicendus est, qui praefracte negat Hieronymo, Aulon 1602B pro Haseroth positum apud LXX non esse proprium nomen hujus loci, et nomen Hebraicum. Idem probari potest e libro de Locis Hebraicis; nam consilium Eusebii est nomina propria Locorum edisserere: et quidem nomina Hebraica, non autem nomina Graeca et appellativa; ex quo onsectarium est Αὐλῶν in libro Locorum Hebraicorum cesse proprium nomen et pure Hebraicum. Deinde id ipsum docet Eusebius his verbis: Αὐλῶν, πεδιὰς μεγάλη ἐπίμηκος εἰς ἔτι καὶ νῦν καλεῖται, etc. Aulon, vallis grandis extensa usque hodie appellatur. sive ut Hieronymus vertit, appellatur autem vallis grandis, atque compestris in immensam longitudinem se extendens: quae circumdatur ex utraque parte montibus sibi invicem succedentibus et cohaerentibus, qui incipientes a Libano et ultra, usque ad desertum Pharan perveniunt. Suntque in ipso Aulone, id est, in Valle campestri urbes nobiles, Scythopolis, Tiberias, stagnumque propter eam: sed et Jericho, etc. Ex his proclive est colligere Clericum nostrum asserentem Αὐλῶν esse nomen Graecum et appellativum, simul lectori suadere velle, illud nomen circumdatum esse montibus sibi invicem succedentibus; in eoque nomine urbes nobiles positas esse, quin et regiones per quas medius Jordanis fluit. Quae cum 1602C nisi ab insaniente affirmari possint, restat ut dicamus Aulon nomen esse proprium cujusdam loci, ac nomen Hebraicum suo ordine positum et edissertum ab Eusebio in libro de Locis Hebraicis. De Hieronymo satis superque dixi suis locis, id est, tomo II, col. 342, 344 et 345, et deinde col. 394, in notis. Consulat qui voluerit, ego nolo jam actum peragere.
At quid fiet editionibus Bonfrerii et Martianaei, qui scribunt Αὐλῶν cum circumflexo; et ἐπίμηκος pro ἐπιμήκης? Dicetur Graecae linguae non prorsus imperitis recte ita sese res habere; quia Αὐλῶν in antiquis libris scriptum est ad distinctionem nominis proprii Hebraei, et nominis αὐλὼν Graeci appellativi. Deinde frequenter apud Graecos scriptores, nomina quaedam adjectiva terminantur in os et in es, sic ὀμβρηρὸς et ὀμβρήρης, pluviosus; ἐπίμηκος et ἐπιμήκης, extensus in longum, etc., quae cur ignoret Clericus noster criticus, mirari desino; cum ignoret nomen Aulon esse nomen proprium apud Hebraeos aeque atque apud Graecos et Latinos, Aulon, fons, vallis et mons Phrygiae magnae: Aulon, oppidum magnae Graeciae; Aulon, urbs in ora Macedoniae, etc.
VI. «Sexto loco, inquit idem Clericus, diximus editorem 1602D atque interpretem Hieronymi oportere esse assuetum tractandis mss. codicibus, sustinendisque omnibus periti critici muneribus; quarum rerum sat clara specimina in Martianaeo non videmus, quamvis nihil praeter mss. codices loquatur.»
Unicum postea subjicit exemplum, ut probet restitutionem meam praefationis in omnes libros veteris Testamenti, quae pretiosissimo fidei myro Domini discumbentis ungitis caput, esse imperiti et infelicis critici. Vult enim, contra sententiam etiam Erasmi, Hieronymum non allusisse ad mulierem, quae effudit alabastrum unguenti pretiosi in caput Domini discumbentis; sed ad mulieres quae myrrham tulerunt ad sepulcrum. Adeo lepida est explanatio sive cantio isthaec critici nostri, ut merito debeat perpetuis monumentis consignari. Totam propterea describo ita positam post annotationem Erasmi: «At si attente verba 1603A Hieronymi legamus, videbimus eum multo directius, ut ita dicam, respicere ad mulieres quae myrrham , tulerunt ad sepulcrum Christi, quam ad eam, aut eas quae capiti ejus accumbentis junguentum affuderunt. Perinde enim loquitur ac si diceret: Nequaquam Salvatorem quaeritis in sepulcro, quem mortuum myrrha ungatis, quemadmodum mulieres Evangelicae fecerunt; sed myrrha vestra, ejus viventis ungitis caput.» Euge, Clerice, ad te pertinet Hieronymi restitutio: omnes mss. codices gratias tibi agere gestiunt: tu solus Artis Criticae scriptor unguentum fidei pretiosissimum, scabiosi hominis myrrha commutare praevales. Unum est quod magnopere timere debeas, contextum scilicet praefationis Hieronymi ob oculos lectoris positum; si enim ille apparuerit, illico non peritus criticus, sed delirus paraphrastes censeberis. Parce itaque, precor, libertati editoris, vindex ipse libertatis animorum in republica litteraria, et lege iterum quod non intelligis, aut certe intelligere noluisti in praefatione Hieronymi: Sed et vos famulas Christi rogo, quae Domini discumbentis pretiosissimo fidei myro ungitis caput, quae nequaquam Salvatorem quaeritis in sepulcro, quibus jam ad Patrem Christus ascendit, ut contra latrantes canes, qui adversum me rabido ore desaeviunt, et circumeunt civitatem, atque in 1603B eo se doctos arbitrantur si aliis detrahant, orationum vestrarum clypeos opponatis. Ego sciens humilitatem meam illius semper sententiae recordabor: Dixi, custodiam vias meas, etc.
1604A Quomodo Hieronymi verba attente legenti venire potest in mentem, Hieronymum in iis multo directius respicere ad mulieres, quae myrrham tulerunt ad sepulcrum Christi, quam ad eam peccatricem quae in Evangelica narratione Domini discumbentis capiti pretiosissimum unguentum affudit? Hieronymus conceptis verbis docet Paulam et Eustochium ungere caput Domini in coena discumbentis; quia saepius Christi membris, id est, pauperibus ministrabant ad mensam, et odore virtutum universam Ecclesiam Christi replebant, juxta illud Evangelicum: Et domus impleta est ex odore unguenti. Deinde asserit sanctus Doctor easdem Christi famulas, nequaquam Christum quaerere in sepulcro, quem ungerent myrrha, quia ipsis jam Christus ad Patrem ascenderat. Quod vero affirmat Hieronymus, negat Joannes Clericus; et quod negat Hieronymus, affirmat idem Clericus. Alludit ergo Hieronymus ad mulierem, quae effudit alabastrum unguenti pretiosi in caput Domini discumbentis; et Evangelica voce delectatus (ut notat Erasmus) maluit dicere μύρῳ, quam unguento. Haec Hieronymus, atque editor ejus Erasmus, quibus ego libenter subscripsi. Sed in fine hujus defensionis Hieronymianae ad Clericum more meo alludens, dico Hieronymum directius respexisse auctorem Quaestionum Hieronymianarum, 1604B quam quos carpebat his verbis: Ut contra latrantes Canes, qui adversum me rabido ore desaeviunt, atque in eo se doctos arbitrantur si aliis detrahant, etc.