Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. III.—Vers. 1 seqq.) Vae provocatrix et redempta civitas: columba non audivit vocem, et non suscepit disciplinam: in Domino non est confisa, ad Dominum ((Vulg. Deum)) suum non appropinquavit. Principes ejus in medio ejus, quasi 715 leones rugientes: 1372B judices ejus lupi vesperae, non relinquebant in mane. Prophetae ejus vesani, viri infideles: Sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem. Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem. Mane mane judicium suum dabit in luce, et non abscondetur: nescivit autem iniquus confusionem: disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum: desertas feci vias eorum, eo quod non ((Vulg. dum non)) est qui transeat: desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore. Dixi, attamen timebis me, suscipies disciplinam, et non peribit habitaculum ejus propter omnia in quibus visitavi eam. Verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas. LXX: O illustris et redempta civitas, columba non audivit vocem, non suscepit disciplinam: 1372C in Domino non est confisa, et ad Dominum suum non appropinquabit. Principes ejus in ea veluti rugientes leones: judices ejus sicut lupi Arabiae, non dimittebant in mane: prophetae ejus portantes spiritum, viri contemptores: Sacerdotes ejus polluunt sancta, et impie agunt in legem: Dominus autem justus in medio ejus, et non faciet iniquitatem. Mane mane judicium suum dabit in luce, et non est absconditus, et nescit iniquitatem in exactione, nec in sempiternum injustitiam: detraxi superbos, dissipati sunt anguli eorum: destruxi vias eorum ut penitus non transeant: defecerunt civitates eorum, eo quod nullus subsisteret, neque habitaret. Dixi, verumtamen timebitis me, et suscipietis disciplinam, et non peribitis de oculis ejus in omnibus in quibus ultus sum super eam. Praeparare, 1372D consurge diluculo: disperierunt omnes racemi eorum. Multi putant propter consequentiam sermonis dici adversum Niniven, de qua supra: Et perdet Assyrium, et ponet Niniven in solitudinem. Sed numquam Scriptura Niniven columbam vocaret: licet in Jeremia, a facie gladii columbae de Nabuchodonosor quidam dictum putent (Jer. XV) . Sed sciendum quod alii econtrario asserant, pro columba, ibi posse intelligi 716 Ἑλλάδα, id est, Graeciam, ut sit sensus, a facie gladii Jona, id est, a facie gladii Graecia: Jona 1373A enim tam columbam quam Graeciam significat. Unde et usque hodie Graeci Jones, et mare appellatur Jonium, et apud Hebraeos permanet eorum vetus vocabulum. Sed et principes Romani apud barbaras nationes antiquum vocabulum retinentes, Caesares appellantur. Omnis itaque contra Jerusalem sermo est: Vae civitas quondam columba, semper peccans, et captivitatibus tradita, et rursum redempta a Domino. Vae civitas provocatrix: quod significantius Hebraice dicitur Mara (), id est, παραπικραίνουσα: quod nos possumus dicere, Deum amarum faciens, id est, tuo vitio dulcem Dominum atque clementem vertens in amaritudinem, ut qui misereri vult, punire cogatur. Non audivit praeceptum Domini, et correpta noluit suscipere disciplinam; nec 1373B prementibus malis aliquando confisa est in Domino Deo suo; nec ambulavit post tergum ejus; nec dicente eo: Ego Dominus appropinquans, et non de longe (Jer. XXIII, 23) , ipsa ei appropinquare voluit. Describuntur quoque principes ejus, et judices, et prophetae, et sacerdotes, ut in civitate populum, et in his quae dixi, nominibus dignitatum, principes accipiamus. Principes igitur ejus quasi leones semper versabantur in praedis, et ad effundendum sanguinem subjectorum: judices ejus rapaces, non dimittentes aliis quod possint rapere. Prophetae ejus insanientes, sive stupentes, quod Hebraice dicitur Phoezim, et Aquila transtulit θαμβευταὶ, loquebantur quasi ex ore Domini, et omnia contra Dominum praedicabant. Sacerdotes in loco sanctuarii commisere sacrilegium, 1373C et cum contra legem facerent, ex lege victimas offerebant. Propterea quia illi egerunt injuste, Dominus justus non faciet iniquitatem; sed restituet urbi pessimae quae meretur. Mane, mane, id est, manifeste et absque 717 aliqua ambiguitate faciet de ea judicium, nec erit quod ab eo possit abscondi. Et hoc faciet Dominus, ut correpta civitas convertatur ad melius. Sed iniquus Israel non cognovit confusionem suam, nec intellexit idcirco sibi illatas plagas, ut ageret poenitentiam. Vindicavi te, inquit postea de gentibus, et destruxi imperia earum, ut qui per plagas me non senseras, saltem per beneficia cognosceres. Vel certe sic intelligendum: Disperdidi omnes civitates tuas, o Juda, et omnes subjectos tibi pagos et tribus, et diversa confinia, et tanta hominum vastitas 1373D fuit, ut non esset qui habitaret in urbibus tuis; et 1374A postquam hoc feci, misi prophetas meos consurgens diluculo, et ad poenitentiam provocans, dixique: Feci quidem tibi haec, o Jerusalem, sed feci ut timeres me, et susciperes disciplinam, et non periret habitaculum tuum, hoc est, templum, propter omnia scelera quae gesseras. At econtrario, habitatores Jerusalem, me eos ad poenitentiam provocante, quasi de industria et ex contentione diluculo surrexerunt, ut festinatione qua ad me redire debuerant complerent omnes cogitationes suas, et opere demonstrarent, quod mente conceperant. Hoc juxta Hebraicum. Caeterum illustris et redempta civitas Christi sanguine, juxta superiora perspicue Ecclesia intelligitur, quae et vocatur columba, propter simplicitatem multitudinis in ea credentium. Haec 1374B non audivit vocem Domini, neque suscipere voluit disciplinam, nec confisa est in Domino, quia noluit appropinquare ad Dominum Deum suum, ut mereretur veniam peccatorum. Frustra enim quis vocem Domini Dei sui audire se dicit, et confidere in Domino, quando operibus fidem destruit, et magis mammonae jungitur quam Domino Deo suo, et duplici corde accedit ad eum, et duobus Dominis, saeculo et Deo militare posse se credit. Hujus principes sunt sicut leones rugientes. Non ambigimus de rugitu leonum et discursu: quando viderimus principes ejus ita in subjectos populos detonare, et voce tyrannica rabidisque conviciis plebem conterere, ut non pastorem in grege, 718 sed leonem inter oviculas putes frendere. Judices quoque ejus 1374C quasi lupi Arabiae, occidentes vespere, et nil relinquentes in mane: non aspicientes ad ortum solis, sed morantes semper in tenebris, et possessiunculas Ecclesiae, et ea quae in Dei donaria conferuntur, vertentes in lucrum suum, ut non habeant pauperes quod mane comedant, qui quasi in nocte, et nullo vidente, omnia populantur; et cum luporum more cuncta diripiant, ne parvos quidem cibos indigentibus derelinquunt. Prophetae etiam, id est magistri qui se putant docere populos, et de Scripturis sermocinari, πνευματοφόροι, id est, portantes spiritum, sive spirituales (et hoc εἰρωνικῶς legendum) sunt viri contemptores: non enim docere, sed facere in Ecclesia convenit, non factis verba destruere. Caeterum tu cum alium doceas, et ipse non facias, non tam 1374D doctor quam contemptor vocandus es, de quo et in 1375A Habacuc scribitur: Videte contemptores et respicite, et admiramini mirabilia, et disperdimini (Abac. I, 5) . Sacerdotes quoque qui Eucharistiae serviunt et sanguinem Domini populis ejus dividunt, impie agunt in legem Christi, putantes εὐχαριστίαν imprecantis facere verba, non vitam, et necessariam esse tantum solemnem orationem, et non sacerdotum merita, de quibus dicitur: Et sacerdos in quo fuerit macula, non accedet offerre oblationes Domino (Levit. XXI, juxta LXX) . Cum haec faciant principes, judices, prophetae, sacerdotes Jerusalem, nihilominus clemens et justus est Dominus. Clemens, in eo quod a sua Ecclesia non recedit: justus, in eo quod reddit unicuique quod meretur. Postquam enim advenerit mane, et nox hujus saeculi pertransierit, dabit in luce judicium 1375B suum, et non abscondetur vel ipse, vel judicium ejus. Et cum coeperit a singulis exigere pecuniam quam eis commiserat, non erit injustus, nec faciet in perpetuum valere injustitiam; sed superbos principes, quibus resistit Deus, detrahet de cathedris suis, et de culmine quod tenebant, et dissipabuntur anguli eorum, id est pravae voluntates, et a recto itinere declinantes, in quibus semper et Pharisaei orare consueverant, angulari 719 lapide contempto. Puto autem quod et superbis prosit detrahi eos de arrogantia sua, et dissipari angiportus et angulos eorum, ut postea recto itinere gradiantur. Denique sequitur: Et desertas faciam vias eorum, eo quod non sit qui pertranseat: secundum illud quod in primo psalmo scriptum est: Et iter impiorum peribit 1375C (Ps. I, 6) . Necnon et in Osee, ubi de Jerusalem dicitur fornicante: Ecce ego claudam vias ejus spinis, et obstruam itinera ejus, et semitam suam non inveniet, et persequetur amatores suos, et non apprehendet eos, et quaeret eos, et non inveniet; et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quoniam bene mihi erat tunc magis quam nunc (Osee, II, 6, 7) . Animadverte quod nisi clausae fuissent viae, et obsepta itinera, et nisi destruxisset Dominus vias ejus, numquam dicere potuisset anima fornicans: Vadam, et revertar ad virum meum priorem. Dissipantur ergo itinera superborum et anguli eorum, ne ambulent in superbia et in pravitate, et urbes eorum quae male aedificatae fuerant in arrogantia et superbia, destruuntur, ne subsistant et habeant habitatores 1375D pessimos. Ac ne quis putet nos vim facere Scripturae, discat ex consequentibus: Haec autem, inquit, feci, ut dicerem eis: Ecce destructa sunt itinera malitiae, de caetero timete me, et discite (( Al. suscipite)) disciplinam, ne et disciplina mea pereat, fructum in vobis conversionis non inveniens; et omnia irrita sint, per quae vos volui corripere, et lle vobis sermo qui in Jeremia scriptus est, possit 1376A aptari: Sine causa percussi filios vestros, disciplinam non recepistis (Jer. II, 30) . Vel certe: timete me, et recipite disciplinam, ut non pereant omnia de conspectu Jerusalem, nec penitus ad solitudinem deducatur super his malis, in quibus (( Al. qua)) comminatus sum ei. Nec moveat aliquem (ut saepe jam dixi) quod haec adversum Ecclesiam dicta interpreter, cum sciat Jerusalem in Scripturis sanctis semper typum habere Ecclesiae: de qua qui peccaverit, vel in Babylonem abducitur, vel si sponte descendere voluerit, in Jericho a latronibus vulneratur. Quae est enim ita illustris ut Ecclesia, quae in toto orbe fundata est: 720 ita redempta Christi sanguine et columba propter gratiam Spiritus sancti, ut Ecclesia de gentibus congregata? in qua plurimi qui se dicunt in Christum 1376B credere, nec audierunt vocem ejus; nec receperunt disciplinam, nec juxta eum esse voluerunt. Quod autem dicitur: Principes ejus in ea sicut leones rugientes, scio offensurum me esse plurimos, quod super episcopis et presbyteris haec interpreter, cum et presbyteri mali, qui Susannam violare cupierunt, caeteros presbyteros qui bene vixerint, non condemnent. Et mali principes, quos describit sermo propheticus, non sint bonis principibus contumeliae: Stulto enim flagellato, insipiens sapientior erit (Prov. XIX, 15) : si autem insipiens sapientior fit, quanto magis ille qui sapiens est? Sed judices ejus ac principes capientes munera, vendentesque justitiam, nonne recte appellantur lupi Arabiae, vel vespertini, sicut Symmachus transtulit? Non enim merentur lupi dici Benjamin, 1376C qui mane rapiunt, et ad vesperam dant escam (Gen. XLIX) ; sed lupi vespertini, qui noctibus comedunt, et in mane nihil relinquunt. Quod autem sequitur: Prophetae ejus πνευματοφόροι, id est, portantes spiritum, viri contemptores, nullum moveat quod super doctoribus interpretantes, eosdem et prophetas dicamus et contemptores, cum et Apostolus praecipiat: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30) . Et David loquatur in quinquagesimo psalmo: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Ps. L, 13) . Nisi enim Spiritus sanctus contristatus fugere consuevisset prius hospitium, et dimittere habitaculum suum, numquam et Paulus praecepisset quod supra dixi; et David post adulterium formidaret, ne perderet quod 1376D acceperat, de quo et ad Hebraeos scribitur: Quanto arbitramini deteriora mereri supplicia eum, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti immundum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit (Heb. X, 29) ? Sed et in tertio Regnorum libro scriptum est: hominem Dei, haud dubium quin prophetam, qui ad altare dixerat in Samaria: Altare, altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur 1377A 721 David (III Reg. XIII, 2) , et caetera; quia contempserit verba Domini, et comederit apud pseudoprophetam (sic enim locum istum exponens Josephus interpretatus est), interfectum esse a leone. Et ne putaretur casus et non judicium Domini, et pseudopropheta qui eum deceperat, hoc futurum esse praedixit, et ipse leo contemptorem puniens, asinum reservavit. Non ergo mirum si doctores qui sancto Spiritu pleni fuerant, possint fieri contemptores, cum apud negligentes et non omni custodia conservantes cor suum, haec ipsa causa frequenter soleat superbiae in Dominum et contemptus existere, quod habeant scientiam Dei, et noverint multam bonitatem ejus, quam abscondit timentibus se, et contemnant divitias bonitatis ejus thesaurizantes sibi iram in die irae 1377B et revelationis. Sacerdotes quoque (qui dant baptismum et ad Eucharistiam Domini imprecantur adventum: faciunt oleum chrismatis: manus imponunt; catechumenos erudiunt: Levitas et alios constituunt sacerdotes) non tam indignentur nobis haec exponentibus et prophetis vaticinantibus, quam Dominum deprecentur, et studiose agant ne de sacerdotibus qui violant sancta Domini, esse mereantur, Non enim dignitas et nomina dignitatum, sed opus dignitatis, et principes, et judices, et prophetas, et sacerdotes salvare consuevit: Qui episcopatum, inquit, desiderat, bonum opus desiderat (I Tim. III) . Videte quid dixerit: bonum opus desiderat, Opus non dignitatem. Si autem, despecto opere, solam aspexerit dignitatem, cito corruit turris in Siloa, et excelsa 1377C cedri fulmine feriuntur, et erecta cervix frangitur, et cygnus, extento collo, et in sublime se tendens, inter immundas volucres computatur. Porro quod exposuimus juxta Hebraicum: Verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas, pro quo in Septuaginta scribitur: praeparare, consurge diluculo, dissipata est omnis frondositas eorum, quia multum ab Hebraico discrepat, et magis videtur juxta LXX cum posterioribus concordare, in sequentibus exponemus.