Posita destructione urbis, et populi captivitate, ponit reliquiarum salutem. Et primo ponitur populi congregatio; secundo congregati populi disturbatio, cap. 41: et factum est in mense septimo.
Circa primum duo. Primo ponitur congregatio; secundo quarumdam insidiarum revelatio, quae pacem populi perturbabant, ibi, johanan autem filius caree.
Circa primum tria. Primo ponitur congregatio populi quantum ad prophetam; secundo quantum ad principes, ibi, cumque audissent omnes principes exercitus... Venerunt ad Godoliam; tertio quantum ad plebem, ibi, sed et omnes Judaei. Circa primum quatuor. Primo ponitur liberationis praenuntiatio.
Sermo qui factus est ad jeremiam.
Cum nullus sermo sequatur, intelligitur hoc primum sermone revelatum quod postea opere narratur expletum. Psalm. 68: exaudivit pauperes, et vinctos suos non despexit. Secundo ponitur prophetae liberatio: tollens ergo princeps militiae jeremiam. Et assignat rationem, veritatem scilicet prophetae: dominus deus tuus locutus est, per te.
Amos 3: non est malum in civitate quod dominus non fecerit. Et ponit liberationem: nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis. Psalm. 106: eduxit eos de tenebris, et umbra mortis, et vincula eorum disrupit. Tertio datur ei optio, utrum vadat in Babylonem, vel cum Godolia remaneat, vel quocumque placeat, pergat: si placet.
Genes. 13: ecce terra in conspectu tuo etc..
Proverb. 4: ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.
Et ponitur provisio sibi facta: dedit quoque ei magister militiae cibaria. Jud. 14: de comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo.
Quarto ponitur prophetae electio: venit autem jeremias ad Godoliam. Ideo non in chaldaeam ivit, quia illi habebant ad consolationem Danielem et ezechielem. Isa. 6: ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; ut praedicarem annum placabilem domino, et diem ultionis deo nostro; ut consolarer omnes lugentes, et ponerem consolationem lugentibus sion.