Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XXV.) Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone (sive obfirma) faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis, et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei, haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixistis, euge, euge super sanctuarium meum (sive quia gavisi estis super sanctuarium meum), quia pollutum est, et super terram Israel, quia desolata est, et super domum Juda, quia ducti sunt in captivitatem: idcirco ego tradam te filiis Orientalibus (sive Cedem) in haereditatem, et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua: 0232D ipsi comedent fruges suas, et ipsi bibent lac ((Al. additur tuum)) (sive ubertatem tuam), daboque Rabbath in habitaculum camelorum (sive civitatem Ammon in pascua camelorum): et filios Ammon in cubile pecorum, et scietis quia ego Dominus. Quia haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu, et percussisti (sive insonuisti) pede, et gavisa es ex toto affectu (sive insultasti ex animo tuo) super terram Israel: idcirco ((Vulg. addit ecce)) ego extendam manum meam 0233A super te, 285 et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram, et scies quia ego Dominus. Capta vel obsessa Jerusalem, postquam venit in Babylonem, qui poterat (( Al. potuerat)) evadere, et nuntiavit urbem jam jamque capiendam, vel cum templo esse subversam, juxta consuetudinem omnium prophetarum adversum caeteras in circuitu nationes, quae insultaverant ruinae Jerusalem, templique incendio, sermo convertitur prophetalis, primumque contra filios Ammon, qui habebant metropolim nomine Rabbath, quae hodie a rege Aegypti Ptolemaeo cognomento Philadelpho, qui Arabiam tenuit cum Judaea, Philadelphia nuncupata est. Fili, inquit, hominis, pone, sive obfirma faciem tuam contra filios 0233B Ammon, qui de Lot stirpe generati sunt, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus (non sunt enim prophetae verba, sed Domini. De obfirmatione vultus, in hoc eodem propheta plenius disputavimus): Pro eo quod dixistis: Euge, Euge, sive insultastis, et gavisi estis, quia templum et sanctuarium meum hostium ingressione pollutum est, et super terram Israel, quoniam desolata est, et specialiter super domum Juda, id est, duarum tribuum, quae nunc ductae sunt in captivitatem: propterea et ego tradam te filiis Cedem (( Al. Edem)), quos Orientales interpretati sumus. Nullique dubium est, Madianitas, et totam eremi vastitatem adjacere terrae Arabiae, qui habent camelorum greges, oviumque et caprarum multitudines, et his opibus victitant. Quod et terrae 0233C Israel in Judicum libro accidisse narrat historia (Judic. VI) , quando venerunt Madianaei, et depasti sunt, usque Gazam, omnes regiones eorum. Μεταφορικῶς ergo per Madianaeos, Ismaelitas et Agarenos, qui nunc Sarraceni appellantur, assumentes sibi falso nomen Sarae, quo (( Al. quod)) scilicet de ingenua et domina videantur esse generati, Scriptura significat: diciturque de rege Nabuchodonosor et omni ejus exercitu, quod veniat et capiat urbem Rabbath, quae vel proprie hoc appellatur nomine, vel ob magnitudinem. Rabbath enim maxima dicitur. Et ne dubitemus Nabuchodonosor subvertisse Arabiam, postquam capta est Jerusalem, supra Scriptura testatur: Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, Ammon 286 et Jerusalem, et veniet gladius regis Babylonis. 0233D Et iterum: In capite viae civitatis conjiciet, et viam pones, ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam (Supra, XXI, 19, 20) . Et rursum: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum (vers. 28) . Venient ergo filii Cedem, et collocabunt caulas suas, quasi pastores, figentque tentoria. Ipsi vastabunt fruges tuas, et bibent lac, et ubertatem terrae, immissis gregibus camelorum, et omnium populorum: ita ut sint filii Ammon in cubile pecorum, et malorum necessitate intelligant, quod ipse sit Dominus qui et 0234A futura praedixit, et ut fierent imperavit. Nec hoc suffecit filiis Ammon, ut insultarent, et dicerent: Euge, euge super templo et sanctuario Domini, quod pollutum erat diversarum introitu nationum; sed tanta fuit insultandi lascivia, ut cunctus simul populus manibus et pedibus concreparet, et ex toto cordis clamaret affectu: eo quod terra Israel esset desolata. Propterea non per Angelos, neque per alia ministeria, sed ipse Dominus, extendens manum suam ad percutiendum, tradet eam in direptionem, nequaquam camelis et ovium gregibus, sed manifestius gentibus, ut de populorum numero penitus eradicetur, et pereat, et redigatur ad nihilum: et postquam contrita fuerit, tunc intelligat quod ipse sit Dominus qui cuncta dijudicet, et in omnes terras 0234B habeat potestatem. Possumus juxta tropologiam filios Ammon intelligere, qui de Lot in spelunca generati sunt semine, et generati in ebrietate et incestu, omnes haereticos, de quibus Scriptura dicit et Apostolus Joannes: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (Joan. II, 19) . Isti enim de inclinatione orti sunt, hoc enim Lot in linguam nostram vertitur: Quia omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Ps. XIII, 3) . Adversum hos ponitur, sive obfirmatur, facies prophetalis: ut eos sua austeritate conterat, et dicit eis: Quia insultastis Ecclesiae meae tempore persecutionis: