First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Prmted in the United States of America
A P P E N D I X L In qua plura referuntur Decreta S. Rituum Congregationis.
Ad III. Petendum est indultum ab Apostolica Sede in casu.
positis Dubiis rescribere rata est, videlicet :
atus i. Sept. 1883 et Superiori anno
sit duplex Officium de Ssmo No- mine Mariae.
190 S . R . U . I N Q U I S I T I O N I S
S . R . U . I N Q U I S I T I O N I S 191
426 RESPONSIO AD ANIMADVERSIONES
4o2 A Q U É N . S E U M A S S I L I E N .
L U C E O R I E N . Z Y Ï O M I R I E N . 479
L A U R E T A N A E T R E C I N E T E N . 621
L A U R E T AN A ET R E C I N E T E N . 627
738 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 39
740 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE 741
742 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE 743
744 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 745
746 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
252 ARIMINEN.
Quod autem huiusmodi praestatio in praesentiarum etiam a Mondaini parocho mensae Episcopali rependenda sit, erui asserit nedum ex libro accepti et expensi qui in S. Visita- tione anni 1830 Episcopo a Parocho pro approbatione traditus fuit; nedum a decennali prospectu pariter accepti et expensi, die 27 Novembris 1837 incoepto ; nedum ex testimonio agentis taxarum, quae directae dicuntur die 37 Martii 1874 dato; sed etiam ex actu possessionis mensae Episcopalis die 11 Ianuarii 1883 actuali Episcopo collatae, ex hisce enim documentis omnibus colligi ait, quod mensae Episcopali ius competit exigendi in singulis annis a Parocho Mondaini 15 frumenti saccos, praeter Cathedraticum quod lib. 19,15 quotannis pertingit.
Hisce in vado positis, gradum facit ad diluenda argu- menta ex adverso opposita. Ac praeprimis quoad decantatam paroeciae paupertatem observat, Mondaini parochiam esse unam ex melioribus et pinguioribus totius Dioecesis; et hoc argui tam ex testimonio R. Suboeconomi, qui ad rem interrogatus respondit fidem haud esse praestandam denunciationibus ad usum Delphini exhibitis, quam ex duabus declarationibus Archipresbyteri Bilancioni, qui immediate ante actualem parochum ecclesiam paroecialem Mondaini rexerat.
Sane in altera ex relatis declarationibus Archipresbyter enarrat, quod ad instantiam Municipii sibi suisque succes- soribus annua pensio scutorum 40 imposita fuit, pro ecclesia restauranda, quodque ipse dictam pensionem una cum fru- menti praestatione et lib. 19,15 Cathedratici mensae Episco- pali debitis ad unguem iugiter persolvit. Enarrat insuper quod agros ad praebendam parochialem pertinentes meliores ipse reddidit, licet e domo legati Venerucci nihil perciperet, quippe quae a Monialibus vulgo Maestre Pie occupata erat. In altera vero refert retinendum esse, quod decimae et con- gruae reditus in praesentiarum maiores evaserint, tum ex lupini cultura, tum ex eo quod domus legati Venerucci lib. 100 et amplius modo Parocho affert.
Observat praeterea praebendam parochialem modo etiam eadem bona possidere eosdemque reditus imo maiores percipere