Hic ponit captivationem. Et primo ponitur remanentium captivatio, reliquias, quia quosdam interfecerat qui erant de Godoliae familia. Isa. 5: dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino. Secundo ponitur liberatio, praemittens liberantium praeparationem, audivit, Prov. 24: erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui traduntur ad interitum liberare ne cesses. Et subjungit captivorum liberationem: cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel, johanan... Laetati sunt. Proverb. 11: in bonis justorum exaltabitur civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. Et subdit captivantis evasionem: Ismahel autem fugit cum octo, duobus interfectis. Isa. 33: vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? tertio ponit eorum timorem: et circa hoc duo. Primo ponit timoris signum, scilicet propositum fugiendi: tulit ergo johanan. Prov. 28: fugit impius, nemine persequente.
Secundo ponit timoris incitativum: timebant enim eos. Sap. 17: semper enim praesumit saeva, perturbata conscientia. Job 15: cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.