Hic incipit populi congregati instructio. Et dividitur in partes duas. Primo ponitur populi instructio generalis; secundo specialis baruch, cap. 45: verbum quod locutus est jeremias ad baruch.
Circa primum duo. Primo ponitur prophetae instructio; secundo populi contradictio, ibi (cap. 43): factum est autem, cum complesset jeremias loquens ad populum. Circa primum duo. Primo ponitur instructionis petitio; secundo ponitur instructio, ibi, cum autem completi essent decem dies. Circa primum duo. Primo petunt orationis suffragia: ubi ponitur petitio: cadat oratio nostra in conspectu tuo; quasi dicat: locum habeat apud te. Eccli. 35: oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec altissimus aspiciat. In quo captant benevolentiam.
Et ora pro nobis; ubi petunt beneficium.
Isa. 37: leva ergo orationem pro reliquiis quae repertae sunt. Qui derelicti sumus pauci: in quo flectunt ad misericordiam. Deuter. 28: remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine, et annuntiet: in quo expetitur orationis fructus. Dominus. Isa. 8: numquid non populus a deo suo requiret visionem pro vivis, ac mortuis? viam, quia non in Aegyptum ire decreverant. Supra 10: non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulat, et dirigat gressus suos. 2 Paral. 20: cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te. Ponitur etiam prophetae promissio, ibi, dicit. Promittit autem orationes, ecce ego. 1 Reg. 12: absit a me peccatum hoc in domino, ut cessem orare pro vobis.
Et denuntiationem: omne verbum quodcumque responderit mihi, indicabo vobis. Act. 20: non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium dei vobis. Secundo promittunt obedientiam, quam tamen servaturi non erant: et illi dixerunt. Simile Exod. 19: cuncta quae locutus est nobis dominus, faciemus.