Sed diaphanum non est susceptivum formae substantialis corporis illuminantis, puta solis, qui est prima radix luminis; neque per receptionem luminis disponetur ad aliquam formam substantialem. Unde recipitur lumen in diaphano sicut quaedam qualitas adventitia, quae non remanet absente corpore illuminante, nec potest esse principium actionis in aliud. Unde una pars aeris non illuminatur ab alia; sed totus aer illuminatur a primo illuminante quantum potest se extendere virtus illuminantis; et ideo est unum illuminatum et una illuminatio totius medii.