Et ideo aliter dicendum est, quod demonstratio illa intelligitur de motu locali, qui est vere et secundum se continuus. Agit enim Aristoteles in sexto physicorum de motu sub ratione continui: motus vero augmenti et alterationis non sunt simpliciter continui, ut dictum est in octavo physicorum. Unde in alteratione non verificatur illud Aristotelis dictum omnino, sed solum quod accipit quamdam continuitatem ex mobili, cuius una pars alterat aliam. Mobile vero, quod totum simul attingitur a virtute primi alterantis, habet se sicut quiddam indivisibile, quantum ad hoc, quod simul alteratur.