First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Prmted in the United States of America
A P P E N D I X L In qua plura referuntur Decreta S. Rituum Congregationis.
Ad III. Petendum est indultum ab Apostolica Sede in casu.
positis Dubiis rescribere rata est, videlicet :
atus i. Sept. 1883 et Superiori anno
sit duplex Officium de Ssmo No- mine Mariae.
190 S . R . U . I N Q U I S I T I O N I S
S . R . U . I N Q U I S I T I O N I S 191
426 RESPONSIO AD ANIMADVERSIONES
4o2 A Q U É N . S E U M A S S I L I E N .
L U C E O R I E N . Z Y Ï O M I R I E N . 479
L A U R E T A N A E T R E C I N E T E N . 621
L A U R E T AN A ET R E C I N E T E N . 627
738 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 39
740 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE 741
742 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE 743
744 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 745
746 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
282 PANORMITANA
nitio Celestini III in cap. 4 De frig. et male f. quae ita se habet. At vero si quod nunquam se invicem cognoverint si- cut in aliis contractibus non est conveniens obligatio si ali- quis se obliget ad hoc quod non potest dare vel facere; ita non est conveniens matrimonii contractus si fìat ab aliquo qui debitum carnale solvere non possit: de impotentia ar- guitur Ioannes Ceraulo, debet ergo si probationes pro inpu- tatione certissimae habentur, matrimonium eius cum Caro- la Locasto nullum declarari. Verum primo probari debet an sit antecedens huiusmodi impotentia. Est antecedens iuxta communissimam Theologorum sententiam si allegetur .brevi tempore uno vel altero mense post matrimonium. Carola post mensem quo commorata est cum Ioanne, et post dimidium mensis vel alterum, certissime sequente die matrimonio con- tracto manifestavit impotentiam viri sui. Sunt aliqui theo- logi qui in dubio an fuerit antecedens impotentia iudicandum opinantur in favorem matrimonii, quia ut aiunt supponitur potentia contrahentis; sed probabilior est sententia divi Al- phonsi Lib. VI Tr. VI n. 1104 cum Tournely t. 2 pag. 209 Bonacina qu. 3 p. 13 n. 11 Salmaticensibus /. c. quae iudicandum potius docet favore reclamantis nullitatem; cum enim matrimonium nequit habere effectum suum, nimirum procreationem prolis, potius refert ad eius favorem ut iudi- cetur invalidum quam validum, ne retorqueatur in eius prae- iudicium quod in bonum eius est inductum. Quisque praesumi- tur potens, sed non quando adest positiva praesumptio in con- trarium, ut in casu huiusmodi causae; maxime si nulla post ma- trimonium acciderit causa per quam praesumatur impotentiam matrimonio successisse. In themate nulla allata invenitur causa in processu, unde impotentia Ioannis secuta sit matrimonio. Erat decoris, et necessarium famae Ioannis vel per seme- tipsum, vel per alios saltem causam in tempore matrimonii exortam manifestare, sed tacuit; imo in sua epistola decla- ratoria ait non consummasse, et Carolam adhuc puram et integram fuisse cum ab eo restituta fuit patri suo. Si ergo pro- batur quod ipse impotens est, debet omnino recognosci im-