Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XXX.—Vers. 1 seqq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, propheta, et dic: Haec dicit Dominus Deus: Ululate, vae, vae diei: quia juxta est dies, et appropinquat dies Domini, dies nubis, tempus gentium erit. Et veniet gladius in Aegyptum, et erit pavor in Aethiopia, cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta ejus. Aethiopia et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terrae foederis cum eis gladio cadent. Haec dicit Dominus 0287A Deus: Et corruent fulcientes Aegyptum, et destruetur superbia imperii ejus, a turre Syenes ((Al. Soenes)) gladio cadent in ea, ait Dominus
Lavinaque venit
Littora;
non quo eo tempore quando venit Aeneas in Latium, Lavinia dicerentur; sed quae postea Lavinia nuncupata sunt, ut manifestior
locus fieret lectoris intelligentiae. Et effundam, inquit, indignationem meam super
Sain, quam nos in
Pelusium vertimus, et robur appellatur Aegypti, eo quod portum habeat tutissimum, et negotiationes maris ibi vel maxime exerceantur.
0289D Unde et poeta Pelusiacam appellat lentem (Virgil. I Georg.) , non quod ibi genus hoc leguminis gignatur, vel maxime; sed
quod e Thebaida et omni Aegypto per rivum Nili illuc plurimum deferatur. Et interficiam, ait, multitudinem Alexandriae, quae
rursum in Hebraeo posita est No, pro qua nequaquam
Diospolim, ut supra, sed
Memphim LXX transtulerunt. Et ut ostendat populosam jam illo tempore fuisse 358 urbem,
Perdam, ait,
multitudinem No ();
et dabo ignem, hoc est, regem Babylonis in Aegypto, qui instar ignis cuncta depopuletur.
Quasi parturiens dolebit Sain, id est,
Pelusium: sive conturbatione turbabitur; et in Alexandria, id est, in
No, erit scissura, et diffundentur aquae, pro qua rursum LXX
Diospolim
0290A transtulerunt. Moris autem Aegyptiorum est, propter inundationem Nili, excelsos aggeres construere ad ripas Nili. Qui si
custodum negligentia, vel nimia aquarum magnitudine rupti fuerint, subjacentes campos nequaquam rigant aquae, sed opprimunt
atque populantur. Per quod significatur, sic Chaldaeorum exercitu occupandam Aegyptum, quomodo inundantibus Nili aquis, et
super modum crescentibus operiri solet atque corrumpi. Pro inundatione aquarum, et irruptione atque scisura aggerum, in Hebraeo
positum est:
Et erunt in Memphis angustiae quotidianae, ut unde Nilus dividitur, et ubi Apis templum est, et consulta respondent oracula, ibi quotidianae angustiae fiant. Juvenes
quoque Heliopoleos, quae Hebraice appellantur On () ((
Al. Aven.)), et Bubasti alterius
0290B civitatis, gladio corruent: ita ut ipsae urbes, hoc est, habitatores, sive mulieres earum ducantur in captivitatem, qui
sexus injuriae subjacet. In Taphnis vero quae est regia civitas, conterentur sceptra Aegypti, id est, omne regium genus. Cumque
potentia ejus, interfectis principibus, defecerit, tunc nigrescet dies, et caligine ac tenebris omnia complebuntur, ita ut
ipsa urbs operiatur nube moeroris ac luctus, et filiae ejus, id est, oppida reliqua ducantur in captivitatem; ut postquam
fecero judicia in Aegypto, et me cunctis judicem demonstravero, tunc sciant Aegyptii quod ego sum Dominus. Haec quasi parvulis
elementa descripsimus, ut per litteras, syllabas, nomina, verborumque contextum, possint ad lectionem prosae vel carminis
pervenire. Nunc aggrediamur
0290C tropologiam, et latissimum disputationis pelagus, brevi quasi picturae tabula, demonstremus. Sermo Domini qui erat semper
in Patre, factus est ad prophetam, et vocat eum nequaquam nomine suo, sed filium hominis. Quod in Scripturis sanctis in bonam
partem semper accipitur, dumtaxat numero singulari, ut in hoc eodem propheta, 359 et in Daniele, et in Evangelio. Alioquin
plurali numero in contrarium legitur, ut est illud:
Filli hominum, dentes eorum arma et sagittae: et lingua eorum gladius acutus (Ps. LVI, 5) . Et rursum:
Filii hominum usquequo gravi corde (Ps. IV, 3) ?
Leo enim rugiet et quis non timebit? Dominus locutus est, et quis non prophetabit? (Amos. III, 8) . Ulula, inquit, vae, vae diei quia juxta est dies, et appropinquat, dicit Dominus,
0290D dies nubis, tempus sive finis gentium erit. Duplex consummatio est, aut generaliter omnium, quando finis advenerit, aut
specialiter singulorum, quando tempus mortis institerit. Juxta autem dicitur, quia aeternitati comparatum, omne tempus breve
est. Unde et Jacob centum et triginta annos quibus dixerat:
pauci, inquit,
et pessimi sunt dies mei (Gen. XLVII, 9) . Et Psalmista de universi generis humani fragilitate disputans, ait:
Dies nostri quasi
umbra pertransierunt (Ps. CXLIII, 4) . Quod reputantes, nec potentia erigemur, nec divitiis incubabimus, nec felicitate laetabimur, cito omnia
auferenda noscentes. Pulchreque dies dicitur Domini, quando omnis saeculi conversatio destruetur, et errore sublato, una
0291A veritas apparebit, diesque nubis et nebulae. Nullus enim intrepidus incertusque de sententia, absque pavore judicem praestolatur.
Et tempus sive finis gentium erit, non unius gentis Aegyptiae, sed universarum, ut manifestum fiat de cunctis gentibus prophetari.
Sequitur, veniet in Aegyptum gladius, gladius versatilis flammeus, sermo divinus, qui bonos a malis dividat, et pessimos suo
igne consumat. In Aegyptum autem hujus saeculi, ita ut pavor sit in Aethiopia, qui trans Aegyptum in nocte erroris, et tenebris
commorantur, et quorum nigredo in candorem, aut difficulter, aut nequaquam convertitur. Cadentque vulnerati in Aegypto, qui
male steterant in nequitia. Et auferetur multitudo Aegypti.
Lata enim et spatiosa est via quae ducit ad mortem (Matth.
0291B VII, 13) . Et fundamenta illius destruentur: ut nihil in Aegypto pristinae resideat firmitatis: sed desertis fundamentis
pessimis, ponatur fundamentum Christi, super quo aedificetur Ecclesia. Omnis quippe plantatio, quam non plantavit coelestis
Pater, eradicabitur (Matth. VII) . 360 Unde et Jeremias destruere jubetur quae constructa erant, ut aedificet meliora
(Jerem. I) . Peribunt quoque in Aegypto Aethiopes, Libyes, et Lydi, sive juxta Septuaginta, Persae, Cretenses, et Lydi, et
Libyes, et Chub, id est, Arabes, et omne reliquum vulgus, quos Hybridas atque mixticios Septuaginta transtulerunt. Quos omnes
pro diversitate vitiorum et interpretatione nominum, quae in visione Tyri posuimus, diversas possumus intelligere nationes.
Unde et Apostolus:
Vos, inquit,
0291C
gentes in carne, qui dicimini Praeputium (Ephes. II, 11) . Numquam enim dixisset in carne gentes, nisi essent aliae in spiritu, ut in alio loco:
Videte Israel secundum carnem. Unde magnopere providendum est, ne corde revertamur in Aegyptum, de qua semel exivimus, et inter caeteras gentes inveniamur;
et pereamus gladio, de quo in consequentibus dicitur:
Juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, maxime cum jungatur,
et filii terrae foederis, sive
Testamenti mei simul mucrone ferientur, de quibus scriptum est:
Vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis et curribus confidentes (Isa. XXXI, 1) . Sin autem caeterarum gentium homines trucidantur in Aegypto, quanto magis filii terrae foederis et Testamenti
Dei, qui contemnentes Angelorum panem,
0291D Aegypti peponum, et ceparum, et alliorum et cucumerum recordati sunt (Num. XI) . Tunc corruent sustentacula et fulcra Aegypti,
quae eam in nequitia sustentabant, dialecticorum argutiae, et philosophorum strophae. Contumeliosum quoque ac superbum imperium
destruetur, qui omnia loquuntur per arrogantiam, et Ecclesiasticam simplicitatem ducunt pro nihili. A turre enim Syenes cadent
in ea quae in extremis terminis Aegypti, Aethiopiae Blemmyarumque confinis est: ubi Nilus innavigabilis est, et cataractarum
fragor, et omnia invia plenaque serpentum, et venenatorum animantium. Sin autem
0292A (ut supra diximus) Magdalus, magnificentiam, et Syene, gyrum sonat, perspicuum est quod Aegyptiae opes, et contumeliosa
fortitudo et magnificentia, id est, jactantia, et exaltationes