Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 17, seq.) «Et factum est in duodecimo anno, in quinta decima mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, cane lugubre 0310C super multitudinem Aegypti, et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum ad terram ultimam, cum his qui descendunt in lacum. Quo pulchrior es, descende, et dormi cum incircumcisis. In medio interfectorum gladio cadent: gladius datus est: attraxerunt eam, et omnes populos ejus. Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus ejus (( al. suis)) descenderunt, et dormierunt 385 cum incircumcisis, interfectisque gladio. Ibi Assur et omnis multitudo ejus, in circuitu illius sepulcra illius, omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio, quorum data sunt sepulcra in novissimis laci: et facta est multitudo ejus per gyrum sepulcri ejus, universi interfecti cadentesque gladio qui dederant 0310D quondam formidinem in terra viventium. Ibi Aelam et omnis multitudo ejus per gyrum sepulcri illius (( Vulg. sui)): omnes hi interfecti ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam: qui posuerunt terrorem suum in terra viventium: et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum. In medio interfectorum posuerunt cubile ejus in universis populis 0311A ejus: in circuitu ejus sepulcrum illius. Omnes hi incircumcisi, interfectique gladio. Dederant (( Vulg. Dederunt)) enim terrorem (( Vulg. addit suum)) in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum: in medio interfectorum positi sunt. Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitudo ejus in circuitu illius sepulcra ejus. Omnes hi incircumcisi, interfectique cadentes gladio, qui dederunt formidinem suam in terra viventium. Et non dormient cum fortibus, cadentibusque, et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis: et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum, quia terror fortium facti sunt in terra viventium. Et tu ergo in medio 0311B incircumcisorum contereris, et dormies cum interfectis gladio. Ibi Idumaea, et reges ejus, et omnes duces ejus qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio, et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his qui descenderunt (( Vulg. descendunt)) in lacum. Ibi principes Aquilonis omnes: et universi Sidonii ( sive venatores) qui deducti sunt cum interfectis paventes, et in sua fortitudine confusi, quia (( Vulg. qui)) dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio, et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum. Vidit eos Pharao, et consolatus est super universa multitudine sua, quae interfecta est gladio, Pharao, et omnis exercitus ejus, ait Dominus Deus. Quia dedi (( al. dedit)) terrorem meum 0311C in terra viventium, et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis 386 gladio, Pharao et omnis multitudo ejus, ait Dominus Deus.» Multum in hoc loco Septuaginta interpretum editio, et ordine et translatione discordat, et quaedam in ea de Theodotione addita sunt. Unde necesse habuimus et ipsam ponere, nequaquam parcentes longitudini, et studiosi lectoris diligentiae servientes.
LXX. Et factum est in duodecimo anno in quinta decima mensis: factus est sermo Domini ad me: dicens: Fili hominis, plange super multitudinem Aegypti, et deducent filias ejus gentes mortuas in profundum terrae, ad eos qui descendunt in foveam (Porro sub asteriscis additum est: + De aqua pulcherrima descende; + et dormi cum incircumcisis ** Rursum ordo 0311D sequitur): In medio vulneratorum gladio cadent cum eo, et dormiet omnis fortitudo ejus, et dicent tibi gigantes, in profundo foveae, descende, quo melior es, descende, et dormi cum incircumcisis in medio vulneratorum gladio. Ibi Assur, et omnis congregatio ejus. (Quodque sequitur: ÷ Omnes vulnerati ibi dati sunt, ÷ et sepulcrum ejus in profundo foveae, ÷ et facta est congregatio ejus ** in Hebraico non habetur, sed a Septuaginta additum est. Rursum dicitur): In circuitu sepulcri ejus omnes vulnerati qui ceciderant gladio. 0312A (Et iterum de Theodotionis Editione sub asteriscis additum est: + Qui dederunt sepulcra ejus in lateribus laci; + et facta est congregatio in circuitu sepulcri ejus. + Omnes isti vulnerati, cadentesque gladio. Post quae posuere Septuaginta): Qui dederunt timorem suum in terra vitae. Ibi Aelam, et omnis fortitudo ejus in circuitu sepulcri ejus, omnes vulnerati, et cadentes gladio: et qui descendunt incircumcisi in terrae profundum, qui dederunt terrorem suum in terra vitae, et acceperunt tormentum suum cum his qui descendunt in foveam in medio vulneratorum. Ibi dati sunt Mosoch, et Thubal, et omnis fortitudo eorum in circuitu sepulcri ejus, omnes 387 vulnerati ejus, universi incircumcisi, et vulnerati gladio, qui dederunt terrorem suum super terram vitae, et non dormierunt 0312B cum gigantibus qui ceciderunt ab aeterno: qui descenderunt in infernum cum armis quibus utebantur ad bella, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et factae sunt iniquitates eorum in ossibus eorum, quia terruerunt gigantes in vita sua. Et tu in medio incircumcisorum contereris, et dormies cum vulneratis gladio. Ibi Edom, et reges ejus, et omnes principes Assur, qui dederunt fortitudinem ejus in vulnere gladii: isti cum vulneratis dormierunt cum his qui descenderunt in foveam. Ibi principes Aquilonis omnes universi magistratus Assur, qui descenderunt vulnerati cum terrore suo, et in fortitudine sua confusi dormierunt incircumcisi cum vulneratis gladio, et abstulerunt tormentum suum cum descendentibus in foveam. Videbit eos Pharao, et consolationem accipiet super omni fortitudine eorum: 0312C vulnerati gladio Pharao, et omnis fortitudo ejus, dicit Dominus Deus. Quia dedi formidinem ejus super terram vitae, et dormiet in medio incircumcisorum cum vulneratis gladio, Pharao et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus. Non ignoro, fastidiosam fore delicato lectori tantam inter duas editiones discrepantiam. Sed quid faciam calumniatoribus meis, qui si aliquid de LXX interpretum translatione subtraxero, me sacrilegum et absque timore Domini vociferantur, maxime qui cum in fidei veritate discordent, et Manichaeorum sequantur errores, in eo imperitorum animas commovent, si de veteri quidpiam monstrare potuerint mutatum consuetudine, libentius errare cupientes, quam aliquid ab aemulo verum discere. Et interim juxta historiam manifestus est sensus. In 0312D eodem enim anno duodecimo, et in eodem, ut putamus, mense, sed non in una, ut supra, mensis, verum in quinta decima die, nequaquam super Pharaone, sed super fortitudine, sive multitudine Aegypti planctus assumitur, qui detrahitur de superbia sua cum universis filiabus suis, sive gentium robustarum ad terram ultimam, id est, in profundum inferni, diciturque ad regem Aegypti: Quo melior es, ut mortem merearis evadere? Cum enim Assur, et Aelam, id est, Persae, et Mosoch, qui interpretantur Cappadoces, 0313A et Thubal, quos alii Iberos, alii Italos intelligi volunt: 388 Idumaei quoque et principes Aquilonis, ac Sidonii cum universis exercitibus suis, quorum auxilio horrorem cunctis gentibus praebuerunt, mortui sint, et interfecti gladio, et posuerint gladios suos sub capitibus suis, quod dictum ἐμφατικώτερον accipiendum est, tu solus poteris non eadem sustinere? Quin potius cum videris tantam tecum apud inferos multitudinem dormientium, et sepulcrum tuum fortissimorum quondam principum circumdari memoriis, habebis consolationem, leviora tormenta aestimans consortio plurimorum. Haec interim juxta simplicem sensum strictim dixisse sufficiat. Nunc eadem brevitate, quantum explanationis patitur difficultas, spiritualis intelligentiae summa 0313B quaeque carpamus. Supra una mensis die factus est sermo Domini ad Prophetam: hic quinta decima. In prima autem eis, hoc est, in kalendis, mensis exordium est: in quinta decima, quando totus lunae orbis impletur, et siquidem primus mensis fuerit, azymorum est prima dies; sin autem septimus, scenopegiarum, quando figuntur tabernacula (quae solemnitates apud Hebraeos, vel maxime sunt). Fit autem planctus super fortitudinem Aegypti, ut fortis in malo esse desistat: et recipiat infirmitatem, et quando infirmior fuerit, tunc fortior. Pro fortitudine Aegypti, in Hebraico habet multitudinem. Lata enim et spatiosa via est quae ducit ad mortem, et multi ingrediuntur per eam (Matth. VII, 13) : sicut e contrario dicitur ad Israel: Vos autem estis pauci inter omnes 0313C gentes (Deut. XXVIII) : semper enim virtus rara est, et arcta et angusta via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per eam. Quod autem Aegyptus plangitur, et mortuae filiae ejus, juxta LXX, sive gentium robustarum deducuntur ad terram ultimam in lacum, sive in foveam profundissimam, significantur animae in Aegypto hujus saeculi commorantes quae perdiderunt eum qui dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6) : et peccatis mortuae, pondere eorum ad inferos detrahuntur, dicente peccatore: Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me (Ps. XXXVII, 5) . Istae sunt de quibus scriptum est in alio loco: Ingredientur in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt (Ps. LXII, 10) . Qui enim fodit foveam, 0313D incidet in eam (Eccli. XXVII, 29; Ps. VII, 16) . Unde 389 et legimus: Lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. Quodque sequitur: Quo pulchrior es descende, et dormi cum incircumcisis, proprie ad Pharaonem regem Aegypti sermo dirigitur, sive ut in LXX de Theodotione additum est, ad ipsam Aegyptum: De aqua pulcherrima descende, et dormi cum incircumcisis. Quod specialiter ad eum pertinet, qui in baptismate Christi renatus, et audiens cum Ecclesia: Quae est ista quae ascendit dealbata, innitens super fratruelem suum (Cant. VIII, 5) ? postea vel fornicatione, vel aliis vitiis sordidatus, 0314A ejicitur de Ecclesia, et dicitur ad eum: De aqua pulcherrima descende, et dormi cum incircumcisis, id est, cum immundis, juxta illum sensum quem ponit Apostolus: Nos sumus circumcisio (Philipp. III, 3) , qui in spiritu Deo servientes, et gloriantes in Domino, et non in carne confidentes. Hi omnes in medio vulneratorum, sive interfectorum cadent cum Pharaone, illo gladio quem venit mittere Dominus super terram. Sicut enim Christi gladius bonos a malis separat, dicens: Non veni pacem mittere super terram, sed gladium (Matth. X, 34) : sic haereticorum gladius omnes truncat (( Al. trucidat)) populos, et vulneratos ad infernum deducit. Isti sunt gigantes potentissimi, et rebelles, et ponentes in excelsum os suum, et quanto per superbiam se ad excelsa sustollunt, 0314B tanto ad profundum foveae, et inferni novissima detrahuntur, qui omnes interfecti sunt gladio. Et ut sciret vel Pharao, vel omnis Aegypti fortitudo, quae ad inferna detracta est, quos haberet in poenis socios, sequens sermo demonstrat: Ibi Assur, et omnis multitudo ejus, vel synagoga ejus. Princeps enim haereticorum diabolus, cujus vere congregatio synagoga est, de qua in Apocalypsi dicitur: Qui sunt synagogae Satanae (Apoc. II, 9) . Sequentes autem versiculos, qui obelo praenotantur, praetereundos puto, dicendumque quod habetur in Hebraico: In circuitu illius, sepulcra eorum, videlicet deceptorum ab eo. Qui omnes vulnerati, vel interfecti sunt gladio, et ideo corruerunt, quorum sepulcra data sunt in novissimis laci. Quod autem lacus vocetur infernus, 0314C perspicue psalmus ille demonstrat, in quo poenitens loquitur: Assimilatus sum cum his qui descendunt in lacum 390 (Psal. XXVII, 1) . Quem nequaquam debemus juxta Latini sermonis proprietatem eum intelligere qui Graece λίμνη dicitur, ut est lacus Tyberiadis, et lacus Larius, et Benachus, multique alii, sed quas non solemus appellare cisternas. Quos lacus, quia aquas refrigerant, et omnem ab eis calorem spiritus auferunt peccatores cunctique haeretici fodiunt, et quantum in mea memoria est, nullum sanctorum lacum, id est, cisternam fodisse, Scriptura testatur; sed omnes peccatores, quorum fuit Ozias rex leprosus et qui per suam superbiam corruit, de quo scribitur quod homo fuerit terrae operibus incubans, et multas superbiae turres aedificarit in angulis, et lacus 0314D foderit (II Par. XXVI) . E contrario ad justum dicitur: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov. V, 15) . Et rursum: Fons aquae tuae sit proprius. Unde loquitur et Dominus: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibilacus, id est, cisternas, quae aquas continere non possunt (Jer. III, 13) . Sequitur: Et facta est multitudo ejus per gyrum sepulcri ejus. Hi omnes cingunt Assyrium, et est eorum plurima multitudo, qui universi vulnerati sunt et interfecti, et cadentes gladio. Nemo enim eorum stare potest cum Moyse, nec audire: Qui statis in domo Domini (Psal. CXXXIV, 2) ; 0315A sed omnes vulnerati interfectique sunt, et cadentes qui quondam dederant formidinem in terra viventium, formidinem autem his qui erant Ecclesiis praepositi, ne in terra viventium facerent populos mortuorum, et simplices quosque deciperent. Unde et Paulus aiebat: Timeo autem, ne forte sicut serpens decepit Evam malitia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate quae est in Christo (II Cor. XI, 3) . Sed hic timor spe Domini mitigatur, dicente Ecclesiastico viro: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo (Ps. XXVI, 1, 2) ? Post haec dicitur: Ibi Aelam (( Al. Assur)), et omnis multitudo ejus per gyrum sepulcri ejus, haud dubium quin Assyrii. Aelam in linguam nostram vertitur, ascensus eorum. Omnes 0315B enim qui Christi humilitate contempta, diaboli ascendere superbiam, et se in falsi nominis scientia esse aliquid aestimaverunt, Aelamitae sunt nuncupandi, qui Assyriis regis sepulcrum ambiunt, 391 et interfecti sunt vulneratique gladio. Et licet in excelso posuerint os suum, tamen descenderunt immundi, et incircumcisi ad terram ultimam, ut quanto sublimius fuerant elevati, tanto fortius caderent. Isti posuerunt terrorem suum non semel, sed secundo in terra viventium. Quis enim Ecclesiasticorum ab hujuscemodi Aelamitarum terrore securus est, et non aliquem sui perdidit gregis? Pulchreque Ecclesia Christi appellatur terra viventium, ut e contrario haereticorum conciliabula mortuorum terra esse credantur. Et portaverunt, inquit, ignominiam, sive 0315C tormentum suum cum his, quos secum detraxerunt in lacum, et in profundum inferni: quorum cubile in medio interfectorum est: eorum videlicet quos suo mucrone jugularunt, et circumdantur hujuscemodi populis. Hi populi, Assyrii regis populi sunt, et licet circumcisos esse se jactent: tamen incircumcisi interfectique sunt gladio, et tertio dederunt terrorem atque formidinem in terra viventium. Unde portaverunt tormentum suum atque supplicium in medio eorum, quos suis fraudibus deceperunt. Ibi quoque est, id est, juxta Assyrium Mosoch, et Thubal, et omnis multitudo ejus in circuitu sepulcri ejus: omnes incircumcisi interfectique, et cadentes gladio, qui dederant formidinem suam in terra viventium. Pro Mosoch et Thubal, Symmachus et Theodotio interpretati 0315D sunt cubile eorum, ut ostenderent cubilia haereticorum, immo foveas sempiternas, Assyrii regis esse supplicia. Mosoch interpretatur insania: Thubal, conversio, non in bonum a malo, sed de bono in malum; sive universa, ut offendat omnes haereticos insanire, et pari studio ad pejora converti (Rom. XII) . Nec mirum si insanientes, et coacervati in malum habent multitudinem, cum Egyptii regis socii sint, qui gaudet multitudine. Omnes hi interfecti gladio qui dederant formidinem suam, non semel, nec secundo, sed tertio in terra viventium, de quibus supra plenius diximus. Sequitur: Et non dormient 0316A cum fortibus, sive gigantibus cadentibusque, et non circumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis: et posuerunt gladios suos sub capitibus suis; et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum; quia terror fortium 392 facti sunt in terra viventium. Hi, inquit, qui haereticorum principes exstiterant, ad tantum malitiae pervenere culmen atque cruciatum, ut nec cum fortibus atque gigantibus, qui a principio corruerunt, similia mereantur ferre supplicia. Qui, nequaquam erroris sui acta poenitentia, descenderunt ad inferos cum armis suis, rebelles contra Deum, et Ecclesiam ejus; secum arma deferentes, de quibus scriptum est: Filii hominum dentes eorum arma et sagittae (Psal. LVI, 5) ; et posuerunt, ait, gladios suos sub capitibus suis, requiescentes 0316B in animo perduelli; et pro summa victoria, sententiarum suarum jacula complexantes: in tantum ut iniquitates eorum fuerint in ossibus eorum, hoc est, fortissima figmenta, et erroris sui dogmata possidentes. Quia terror fortium facti sunt in vita sua, sive in terra viventium. Quod quarto dicitur, ut fortissimos quosque, et habentes scientiam Scripturarum, et qui essent de regione viventium, sua perversitate terrerent, dum descendunt ad infernum cum armis suis, et ponunt gladios suos sub capitibus suis, et iniquitates eorum usque ad ossa perveniunt. Post haec scriptum est: Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris (Rom. XVI, 20) , quod vel ad Pharaonem, vel ad fortitudinem, sive multitudinem Aegypti dicitur, et quod ipsa conteratur, juxta illud quod scriptum 0316C est: Deus autem conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Et dormies, inquit, cum interfectis gladio, somno perpetuo. Ibi cum Assyrio, et cum Aegyptia multitudine erit Idumaea, et reges ejus, omnes qui terrenis operibus servierunt, sive sanguine delectati sunt. Etenim Idumaea, et terrenam, et sanguinariam sonat. Omnes reges et universi principes de quibus crebro et Apostolus loquitur (Phil. III) , terrenis operibus incubantes, et effundentes quotidie sanguinem eorum quos sua fraude deceperint, cum incircumcisis et immundis dormierunt, et cum his qui descenderunt in lacum, de quibus supra diximus. In ipso comitatu erunt, et principes Aquilonis, a quo exardescunt mala super terram. Et a quo vel in Jeremia (Jer. I) , vel in hoc eodem propheta 0316D (Supra XXII) , olla illa plena carnium ossiumque succenditur. Et non solum principes Aquilonis, verum omnes 393 magistratus Assur, pro quo in Hebraico verius positum est, universi Sidonii, quos nos in venatores vertimus, juxta illud quod scriptum est: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Ps. CXXIII, 7) , pro quo in Hebraico positum est, Sidoniorum. Qui Sidonii, sive venatores, deducentur ad inferos paventes, in sua quondam confisi fortitudine, et dormient immundi, et portabunt confusionem sive tormentum suum, habentes malae conscientiae poenitudinem sempiternam: ita ut ignis 0317A eorum non exstinguatur (Isai. LXVI) , et vermis eorum non moriatur (Marc. IX) . Quos omnes cum viderit Pharao, consolabitur, vel habens adhuc malitiam pristinam, et multos poenae suae socios habere se cernens, vel certe consolatus est, videns et illos confundi in suppliciis et terroribus suis super universa multitudine sua quae interfecta est gladio, Pharaonis scilicet, vel omnium sociorum ejus, praecipueque Assyrii regis, et Mosoch et Thubal et Idumaeorum, et principum Aquilonis, et Sidoniorum. Hi enim dederant terrorem suum in terra viventium. Quod quinto dicitur, ut omnes istiusmodi nationes cavere, et fugere debeamus, quae cunctis nos sensibus deceperunt, et scire esse horribiles, nec facile posse vitari, nisi omni custodia servaverimus cor nostrum. Dormivit, 0317B inquit, et ipse Pharao cum sociis suis interfectis gladio, qui socii, multitudo ejus sunt, per latam, et spatiosam viam pergentes ad supplicia sempiterna.