Postquam philosophus exclusit secundam solutionem falsam, hic inquirit veram.
Et circa hoc tria facit. Primo inquirit veritatem praedictae quaestionis. Secundo probat quoddam, quod in praecedentibus supposuerat, ibi, quod autem sensibile omne. Tertio epilogat quae in hoc libro dicta sunt, ibi, de sensitivis quidem igitur.
Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo exequitur propositum, ibi, primum quidem igitur.
Dicit ergo primo quod, ex quo conclusum est, quod quidam dixerunt plura sentiri simul, non quasi in indivisibili temporis secundum rei veritatem, sed quasi in tempore imperceptibili propter parvitatem, oportet considerare de obiectione prius mota: utrum scilicet contingat vel non contingat plura sentire simul, ita scilicet quod intelligatur simul, hoc est in indivisibili tempore.