Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XXXVI.—Vers. 1 seqq.) «Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israel, et dices: Montes Israel, audite verbum Domini: haec dicit 0336D Dominus Deus, eo quod dixerit inimicus de vobis, euge, altitudines ( sive solitudines) sempiternae in possessionem (( Vulg. haereditatem)) datae sunt nobis, propterea vaticinare, et dic: haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum ( sive pro eo quod dispersi estis ab his qui in circuitu vestro sunt), et facti in haereditatem ( sive in possessionem) reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae, et opprobrium populis (( Vulg. populi)) (sive gentibus). Propterea, montes Israel, audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis parietinis ( sive dissipatis) et urbibus derelict 0337A quae depopulatae sunt, et subsannatae ( sive conculcatae) a (( Al. et)) reliquis gentibus per circuitum. Propterea haec dicit Dominus Deus: Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumaea universa, qui (( Vulg. quae)) dederunt terram meam sibi in haereditatem cum gaudio (( Al. gladio)), et toto corde, et ex animo, et ejecerunt eam ut vastarent ( sive cum odio despicientes animas, ut subverterent eas in vastatione). Idcirco ait (( Vulg. tacet ait)), vaticinare super terram Israel, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo, et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem ( sive opprobria) gentium sustinueritis. Idcirco haec dicit 420 Dominus Deus ( sive 0337B Adonai Dominus): Ego levavi ( sive levabo) manum meam: ut gentes quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem ( sive ignominiam) suam portent. Vos autem, montes Israel, ramos vestros ( sive uvas vestras) germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel: prope est enim ut veniat. Quoniam ecce ego ad vos, et convertar ad vos ( sive respiciam vos), et arabimini, et accipietis sementem, et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israel, et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur ( sive deserta aedificabuntur). Et replebo vos hominibus et jumentis, et multiplicabuntur, et crescent, et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio: et scietis 0337C quia ego sum Dominus. Et adducam ( sive generabo) super vos homines, populum meum Israel, et haereditate possidebunt te ( sive vos), et eris ( sive eritis) in possessionem (( Vulg. haereditatem)), et non addes ultra, ut absque eis sis ( sive et non addetis ultra, ut absque liberis vos faciant). Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt de vobis ( sive tibi), devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam: propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus: nec auditam faciam in te ( sive in vobis) amplius confusionem ( vel ignominiam) gentium, et opprobria populorum nequaquam portabis ( sive portabitis), et gentem tuam non amittes amplius ( sive gens tua absque 0337D liberis ultra non erit), dicit Dominus Deus.» Supra ponitur prophetae facies, sive convertitur adversum montem Seir: hic filius hominis loquitur ad montes, sive super montes Israel, qui jubentur Dei audire sermonem. Et ut parumper differam tropologiam, totius ad montes Israel prophetiae breviter hic sensus est: Quia insultavit vobis inimicus, hoc est, mons Seir, et putavit quod in perpetuum ipse vos possideret, et altitudines quondam Domini nunc desertas cessisse sibi in haereditatem, et non solum dixit, sed et aliquanto tempore vos possedit: intantum ut superbe loqueretur contra vos, quod opprobrium 0338A essetis cunctis gentibus: propterea haec dicit Dominus Deus, non solum monti Seir, sed et montibus ejus et collibus, torrentibus, vallibusque, 421 et desertis atque vastatis, et urbibus derelictis: quoniam igne zeli sui, et adversum omnes quidem gentes, sed praecipue contra Idumaeam locutus sit, quae cum caeteris, inquit, gentibus tenuit terram meam in possessionem, et possedit gladio, et toto corde possedit, ut ejiceret habitatores de ea, terramque vastaret. Propterea loquere, ait, propheta, super terram Israel, et dices montibus, et collibus, et jugis (pro quibus Septuaginta ταῖς νάπαις interpretati sunt, quae nos nemorosa intelligimus loca) et vallibus. Haec dicit Dominus Deus: in zelo, et in furore meo, opprobrii vestri ultor existam, et levabo manum 0338B meam, ut gentes quae in circuitu vestro sunt, ignominiam et confusionem suam portent: vos autem, o montes Israel, secundum pristinum statum germinetis virgulta, ramosque mittatis, sive, juxta LXX, afferatis uvas, quibus populus meus saturetur Israel. Quod non putetis post longum tempus futurum, prope est, instat, et veniet tempus. Ac ne vobis videatur hoc esse difficile, ipse ego veniam ad vos, et qui a vobis recesseram, convertar ad vos, ut pristinam culturam recipiatis, et semente omnia compleantur, ita ut multi in vobis sint homines, et habitentur civitates, quae prius destructae fuerant. Et non solum homines multiplicabo: sed et jumenta aeque multiplicabuntur et crescent, et habitare (( Al. habitari)) vos faciam sicut a principio, quando Moyse 0338C duce, trans Jordanem duae et semis tribus acceperunt possessionem, trans Jordanem (Num. XXXII) , et sub Jesu filio Nave, aliae novem et semis tribus terram Judaeam possederunt (Jos. I, et XIII) : bonisque vos donabo multo majoribus, quam habuistis ab initio priusquam captivitates varias sentiretis. Et cum hoc vobis fecero, tunc cognoscetis quod ego sim Dominus. Et impleberis, inquit, o terra Israel, populo meo, qui te haereditate tenturus est, et eris eis possessio, et non addes ultra, ut absque filiis sis. Cum autem multiplicatus fuerit vester habitator, o montes Israel, tunc nequaquam dicent inimici vestri, contra vos, quod homines devoretis, et absque liberis sit vestra possessio; sed e contrario multiplicetis 422 homines: et largissimam prolem vestra posteritas 0338D germinet. Nec audies, inquit, amplius, nec sustinebis confusionem gentium, sed nec amittes gentem tuam, ut aliquando sustineas captivitatem, quia Dominus locutus est. Haec παραφραστικῶς more Judaico dixerimus, quae illi exspectant in mille annorum regno, quando civitatem Jerusalem asserunt exstruendam, et templum, quod in fine hujus voluminis describitur, et rerum omnium felicitatem, quorum nonnulli arbitrantur sub Zorobabel haec fuisse completa. Sed quomodo stare poterit hoc quod dicitur: Et habitare (( Al. habitari)) vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus, quam habuistis 0339A ab initio? Sub Zorobabel enim, Ezra, et Nehemia pauci de populo sunt reducti, et ipsi obedientes Medis ac Persis, et deinceps Macedonibus et Aegyptiis atque Romanis, usque ad Titum et Vespasianum diversarum gentium regibus servierunt, et usque hodie serviunt: ut stare omnino non possit hoc quod in extrema dicitur prophetia: Et opprobrium populorum nequaquam portabis, et gentem tuam non amittes amplius. Et quia longum est nunc adversum dogma Judaicum, et beatitudinem ventri, et gutturi Judaico servientem, qui omnia terrena desiderant, et dicunt: Manducemus et bibamus, de quibus et Apostolus loquitur: Esca ventri et venter escis: Deus autem et hunc et illam destruet (I Cor. VI, 13) , in brevi explanatione dicere: nunc ad spiritualem intelligentiam transeamus, juxta quam et 0339B Isaiae extremas partes interpretati sumus. Neque enim juxta Judaicas fabulas, quas illi δευτερώσεις appellant, gemmatam, et auream de coelo exspectamus Jerusalem: nec rursum passuri circumcisionis injuriam, nec oblaturi taurorum et arietum victimas, nec sabbati otio dormiemus. Quod et multi nostrorum, et praecipue Tertulliani liber, qui inscribitur, de Spe fidelium, et Lactantii Institutionum volumen septimum pollicetur, et Victorini Petabionensis episcopi crebrae expositiones, et nuper Severus noster in dialogo cui Gallo nomen imposuit. Et ut Graecos nominem, et primum extremumque conjungam, Irenaeus et Apollinarius. 423 Nos ergo montes Israel, prophetas et apostolos esse dicemus, qui audiunt 0339C verbum Dei, et quibus diabolus insultavit inimicus dicens: Euge, excelsi quondam montes, de quibus scriptum est: Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui (Ps. CXXIV, 2) , mihi dati sunt in possessionem, quando persecutionis angustiis desolati sunt, et conculcati per circuitum, et facti in haereditatem reliquis gentibus, et ab omnibus blasphemati. Propterea loquitur Dominus conculcatis montibus et desolatis, et non solum montibus, sed et inferioribus ac per singulos gradus in terra Judaea, hoc est, in monte Ecclesiae constitutis, de qua scriptum est: Non potest civitas abscondi super montem posita (Matth. V, 14) ; et collibus atque torrentibus, quorum hyeme persecutionum, et tempestate pressurae augetur fides. Vallibus quoque his qui in 0339D humilitate depressi sunt, et desertis Ecclesiis, et parietinis, atque in toto orbe Ecclesiarum conciliabulis derelictis: qualis sub Diocletiano et Maximiano in toto orbe persecutio fuit, per quam proscriptae sunt Ecclesiae atque vastatae: quando subsannaverunt Ecclesiam omnes gentilium, et haereticorum gentes per circuitum, quod in igne zeli furoris sui locutus sit, et proprie adversum Idumaeam quae terrenis operibus volebat omnes, deposita imagine coelestis, portare imaginem terreni (I Cor. XV) . Illi enim dederunt terram Dei sibi in haereditatem, et ex toto corde atque ex animo Ecclesiam Domini persecuti sunt, et 0340A ejecerunt eam de sedibus suis, et vastaverunt. Sed quid profuit nationibus, quid juvit haereticorum gentes insultasse terrae Domini: cum Dominus loquatur ad eam, et montibus illius collibusque ac jugis, sive nemorosis locis, quae amoenitate virebant paradisi: et collibus, de quibus supra diximus, in zelo et in furore suo locutus sit: et pro opprobrio gentium levet manum suam contra adversarios, qui Ecclesiam persecuti sunt, ut portent confusionem et ignominiam suam? Tunc persecutoribus interfectis, et pace Ecclesiae reddita, montes Israel, Apostoli videlicet et Apostolici viri, germinabunt arbores suas, et extendent ramos, uvasque afferent calcandas in praelo Domini, de quibus musta funduntur, quae inebrient credentium 424 populos, et exprimitur vinum 0340B quod laetificat cor hominis (Psal. CIII) : ut omnis fructus montium, de quibus conficitur panis de coelo descendens, comedatur a populo Dei Israel. Et ne forsitan desperemus in persecutionibus, additur: Prope est tempus ut veniat. Veniens enim veniet, et non tardabit (Abac. II, 3) . Unde suum ad montes, et ad eos qui in tribulationibus perduraverunt, pollicetur adventum, atque promittit quod post persecutionis ardorem exerceatur terra prius decerpta Christi vomere, et omnem virtutum sementem recipiat, de qua nascantur et multiplicentur homines, et omnis domus Israel. Cumque civitates, hoc est, Ecclesiae credentium fuerint inhabitatae redeuntibus turbis, tunc nequaquam solum homines qui pollebant (( Al. pollebunt)) scientia Scripturarum: sed et jumenta, 0340C simplices quique credentium, multiplicabuntur atque succrescent, et habitabuntur Ecclesiae sicut a principio, hoc est, priusquam esset persecutio: bonisque florebunt majoribus, quam habuerunt ab initio, martyrum victoriis coronatae. Et tunc scient quod ipse sit Dominus, qui restituit plebem suam pristino statui, quae possideat Ecclesias, et ipsa sit Ecclesiarum haereditas, et nequaquam ultra absque liberis sit, quos in persecutione perdiderat. Unde jubetur prophetae, ut loquatur ad terram mansuetorum, terramque viventium, sive ad montes Israel, et dicat: Persecutorum ultra non patieris opprobrium, nec insultabunt jugulatum populum tuum, sicut oves occisionis. Pace enim reddita, opprobria universa cessabunt, nec sustinebis confusionem, et ignominiam inter diversas in circuitu 0340D nationes, sed gentem tuam habebis et populum, quia veritas promissionis, Domino loquente, firmata est.