Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XXXVII.—Vers. 1 seqq.) 431 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini: et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus, et circumduxit me per ea in gyrum ((Vulg. in gyro)). Erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer. Et dixit ad me: Fili hominis, putasne, vivent ossa ista? Et dixi, Domine Deus, tu nosti. Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis, et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini: haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, 0345D et vivetis: et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis et scietis quia ego Dominus. Et prophetavi sicut praeceperat mihi: factusque est ((Vulg. factus est autem)) sonitus, prophetante me, et ecce commotio, et accesserunt ossa ad ossa: unumquodque ad juncturam suam. Et vidi, et ecce super ea nervi, et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant. Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum: Vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: haec dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. Et prophetavi sicut praeceperat mihi, et ingressus est in ea spiritus et vixerunt: 0346A steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde. Et dixit ad me: Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus. Propterea vaticinare, et dices ad eos: haec dicit Dominus Deus: Ecce aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel: et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, populus meus, et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis, et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus. LXX: Et facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et posuit me in medio campi, et hic erat plenus ossium hominum, 0346B et circumduxit me super ea per gyrum in circuitu, et ecce multa nimis super faciem campi et arida vehementer, et dixit ad me: Fili hominis, si vivent ossa haec? Et dixi: Unde, Domine, Domine, tu nosti haec. Et dixit ad me: Fili hominis, propheta super ossa ista et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini: haec dicit Dominus Deus ossibus istis: 432 Ecce ego adducam super vos spiritum vitae: et dabo super vos nervos, et inducam super vos carnes, et extendam super vos pellem, et dabo spiritum meum super vos, et vivetis: et cognoscetis quoniam ego sum Dominus. Et prophetavi sicut praecepit mihi: et facta est vox cum ego prophetarem, et ecce commotio, et accedebant ossa ad ossa ad juncturam suam. Et vidi, et ecce super ea nervi, et carnes oriebantur, et ascendebant super ea pelles desuper, et spiritus non 0346C erat in eis. Et dixit ad me: Propheta, fili hominis, propheta super spiritum, et dic spiritui: haec dicit Dominus Deus: A quatuor spiritibus veni, spiritus, et insuffla super mortuos istos et vivant. Et prophetavi sicut praeceperat mihi, et ingressus est in eos spiritus, et vixerunt, et steterunt in pedibus suis: congregatio multa vehementer nimis. Et locutus est Dominus ad me, dicens: Fili hominis, ossa haec omnis domus Israel est. Ipsi dicunt: Arida facta sunt ossa nostra: periit spes nostra, desperavimus: propterea vaticinare, et dic ad eos: haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam memorias vestras, et reducam vos de sepulcris vestris, populus meus, et introducam vos in terram Israel, et cognoscetis quoniam ego sum Dominus, cum aperuero sepulcra vestra, ut educam vos de sepulcris 0346D vestris, populus meus, et dabo spiritum meum in vobis, et vivetis, et ponam vos super terram vestram, et cognoscetis quia ego sum Dominus: locutus sum et faciam, dicit Dominus Deus. Famosa est visio, et omnium Ecclesiarum Christi lectione celebrata: ob quam vel maxime causam utramque editionem ex integro posui; ne qua nobis ab Hebraeis calumnia fieret, si saltem in verbis aliquid discreparent. Solent enim ridere de nobis, et attollere supercilium et inflatis buccis ructare scientiam Scripturarum, si non dicam sensuum discrepantiam (quae si fuerit, jure reprehenditur), si verborum dissonantiam in nostris codicibus potuerint demonstrare. Qui ergo putant de resurrectione, quae ab omnibus et Judaeis, et 0347A Christianis creditur, Dei esse sermonem, haec solent dicere: Facta est super prophetam manus Domini, hoc est, Dominus, atque Salvator, per quem Pater cuncta operatus est. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est . Et eduxit me, 433 inquit, in spiritu Domini, subauditur, manus Domini. Eduxit autem eum in spiritu: non in corpore, sed extra corpus, et posuit illum, sive dimisit in medio campi, qui plenus erat humanis ossibus: nec eum est passa requiescere, sed fecit ossa omnia circuire, quae non erant operta humo, sed super campum jacentia: nec solum multa, sed multa nimis, et propter temporis vetustatem arida siccaque vehementer, et nihil in se humoris habentia. Cumque interrogasset eum sermo 0347B divinus, utrum aestimaret haec ossa posse vivere? respondit: Domine Deus, tu nosti, qui plenam habes scientiam futurorum. Dixitque ad eum Dominus: Vaticinare de ossibus, sive super ossa haec, et dices ad ea: Ossa arida, audite verbum Domini. In quo mirandum quomodo ad ossa arida sit locutus, quae ante nervos, carnes, et cutem, et spiritum vivificantem, Dei possent audire sermonem. Primumque ossa cum aliis ossibus nervorum vinculis colligantur: deinde implentur carnibus, et desuper ob pulchritudinem extenditur cutis, quae nudarum carnium operiat foeditatem; et tunc accipiunt spiritum, qui vivere ea faciat, et postquam vixerint, tunc cognoscant, quod ipse sit Dominus. Dicente itaque propheta quod ei fuerat imperatum, statim est facta 0347C commotio, ossaque in suam sunt applicata compagem, astricta nervis, plena carnibus, pelle cooperta: jacebantque humana corpora spiritum non habentia. Idcirco propheta vaticinatur ad spiritum, et ait: Haec dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni, spiritus: a quatuor videlicet mundi plagis, ut quomodo in prima conditione hominis, insufflavit Deus in faciem ejus, et factus est in animam viventem (Genes. II, 7) : sic et secunda conditio, id est, resurrectio mortuorum, insufflante spiritu, vivificetur: qui ingressus est humana 434 corpora, statimque vixerunt, steteruntque super pedes suos. Unde et resurrectio dicitur mortuorum, congregatio, sive Ecclesia multa (Psal. CIII, 30) , et ut in Hebraeo 0348A habetur, grandis exercitus; eoque completur tempore: Emitte spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Quod autem sequitur: Et dixit ad me: Fili hominis, ossa haec universa domus est Israel, videtur facere quaestionem, eo quod non de generali resurrectione, sed proprie de resurrectione dicatur domus Israel, quae dicat: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus a terra nostra, sive omnino desperavimus: quibus ista dicentibus, tertio Ezechiel prophetare compellitur, et dicere ossibus aridis: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros. In quo quaeritur: Si aperit tumulos, quomodo supra dixerit: Erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer. Et educam, inquit, vos de sepulcris vestris, populus meus, 0348B secundum illud, quod scriptum est in Evangelio: Venit hora; quando qui in sepulcris sunt, audient vocem Filii Dei, et exibunt qui bona egerunt in resurrectionem vitae (Joann. V, 2) . Et iterum: Qui audierint vivent (Ibid.) . Et si, sicut ( Al. ut) nonnulli arbitrantur, de generali resurrectione dicit sermo divinus, quid necesse fuit specialiter dici: Et inducam vos in terram Israel, cum in omni orbe terrarum resurgere debeant mortui ex his locis in quibus sepulti sunt? Cumque, ait, eduxero vos de tumulis vestris, et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis, tunc requiescere vos faciam super humum vestram; ut postquam requieveritis in terra Israel, tunc cognoscatis, quod ipse sim Dominus, qui promissa mea opere compleverim. Qui ergo de generali 0348C resurrectione haec dicta intelligunt, illud quod videtur facere quaestionem: Ossa haec universa domus est Israel, ad sanctorum resurrectionem referunt, de qua 435 et Apostolus Joannes in Apocalypsi loquitur: Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima, super eum secunda mors non habet potestatem (Apoc. XX, 6) : quod videlicet alia sanctorum, alia peccatorum sit resurrectio. Unde et in psalmo primo dicitur: Non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum. Terram autem Israel quam resurgentibus Dominus pollicetur, illam esse confirmant, de qua scriptum est: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. (Matth. V, 4) . Et: Placebo Domino in regione viventium 0349A (Ps. CXIV, 9) . Haec loquuntur, qui de generali, ut diximus, resurrectione Ezechielem scripsisse autumant. Qui autem taliter interpretantur ista, non debent nobis facere invidiam, quod istum locum aliter exponentes, resurrectionem negare videamur. Scimus enim multo robustiora testimonia, et in quibus nulla sit dubitatio, in Scripturis sanctis reperiri, ut est illud Job: Suscitabit ( Al. suscitabis) pellem meam, quae ista sustinet (Job. XIX) . Et in Daniel: Multi qui dormiunt in terrae pulvere, resurgent; isti in vitam aeternam, et isti in opprobrium, et in confusionem aeternam (Dan. XII, 2) . Et in Evangelio: Nolite timere eos, qui corpus interficiunt, animam autem non possunt occidere; timete autem eum magis, qui potest et animam et corpus perdere 0349B in gehennam (Matth. X, 28) . Et apostolus Paulus: Qui vivificabit mortalia vestra corpora propter inhabitantem spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 11) , et multa alia. Ex quo perspicuum est, non nos resurrectionem negare, sed haec non scripta de resurrectione contendere, et per resurrectionis parabolam, de restitutione Israel prophetari qui eo tempore captivus erat in Babylone. Nec statim haereticis occasionem dabimus, si haec de resurrectione communi intelligi denegemus. Numquam enim poneretur similitudo resurrectionis ad restitutionem Israelitici populi significandam, nisi staret ipsa resurrectio, et futura crederetur: quia nemo de rebus non exstantibus incerta confirmat. Totaque nostra illo tendit assertio, quod quomodo videtur incredulum, quod ossibus aridis, et 0349C multa vetustate confectis, futura resurrectio promittatur: et tamen futurum est quod promittitur; sic et restitutio populi Israel, qui ductus est in captivitatem, 436 et in toto orbe dispersus, videtur quidem incredibilis his qui Dei non norunt potentiam, sed tamen futura est: quia ego, inquit, Dominus locutus sum, et faciam sicut pollicitus sum. Denique et in anteriori prophetia, in qua montibus Israel antiquus repromittitur status, dicit ad eos Dominus: Et convertar ad vos, et arabimini, et accipietis sementem, et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israel (Supra XXXVI, 9, 10) : et rursum, quod domus Israel habitatura sit in terra sua, quae quondam inculta, postea futura sit quasi hortus voluntatis, et civitates desertae, et destitutae muniantur; et 0349D multiplicetur in eis domus Israel, sicut grex ovium, et caetera quae sequuntur ad eumdem sensum pertinere, qui nunc sub tropologia et parabola dicitur aridorum ossium, et penitus nullum humorem vitae habentium, impleto illo quod in Evangelio scriptum est: Quae apud homines impossibilia videntur, apud Deum possibilia sunt (Matth. XIX, 26) . Ejecti sunt autem de sepulcris suis, de sepulcris captivitatis, et vinculis quibus servitute Babylonia tenebantur astricti. Sed haec omnia Judaei, vel sub Zorobabel, 0350A ut prius dixi, expleta confirmant, quando magna est facta commotio; et regnum Chaldaeorum in Medos, Persasque translatum: vel in praesentia Christi sui, quem putant esse venturum. Nos autem spiritaliter post crucem Domini Salvatoris completa memoramus; et quotidie fieri in his vel maxime, qui instar Lazari peccatorum suorum fasciis colligati, ad vocem Domini suscitantur (Joan. XI) ; et vere sunt domus Israel, arens quondam, et nullam spem habens salutis: sed intrante in se spiritu gratiae, et porrigente Domino manum, de profundo inferi liberentur: et qui prius dixerant: Domine Deus, tu nosti haec, postea audiant liberati: Modicae fidei, quare dubitastis (Matth. XIV, 31) ?