Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 15, seq.) «Et factus est sermo Domini ad 0350B me, dicens: Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud Judae, et filiorum Israel sociorum ejus, et tolle lignum alterum, et scribe super illud Joseph lignum Ephraim, et omnis domus Israel, sociorum ejus. Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum; 437 et erunt in unione in manu tua. Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis? Loqueris ad eos: haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim; et tribus Israel, quae junctae sunt ei: et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas (( Vulg. addit in)) lignum unum, et erunt unum in manus ejus. Erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua in 0350C oculis eorum: et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt: et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam, et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israel, et rex unus erit omnibus imperans. Et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna; neque polluentur ultra in idolis suis, et in abominationibus (( Vulg. addit suis)), et in cunctis iniquitatibus suis, et salvos eos faciam de universis sedibus suis, in quibus peccaverunt, et mundabo eos, et erunt mihi populus (( Vulg. in populum)), et ego ero eis Deus ((Vulg. in Deum)). Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum: in judiciis meis ambulabunt, 0350D et mandata mea custodient, et facient ea. Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Jacob: in qua habitaverunt patres vestri, et habitabunt super eam ipsi et filii eorum, et filii filiorum eorum usque in sempiternum: et David servus meus, princeps eorum in perpetuum. Et percutiam illis foedus pacis: pactum sempiternum erit eis, et fundabo eos, et multiplicabo eos (( Vulg. tacet eos)), et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum. Et erit tabernaculum meum 0351A in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus. Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum. LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Et tu, fili hominis, assume tibi virgam unam, et scribe super eam Judam, et filios Israel qui appositi sunt ei, et virgam secundam assumes tibi, et scribes super eam Joseph, virgam Ephraim, et omnes filios Israel qui appositi sunt ei, et conjunges eas invicem tibi in virgam unam, ut copules eas, et erunt in manu tua. Et erit quando dixerint tibi filii Israel loquentes: Non indicas nobis quid sint ista tibi? Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam in tribum 438 Joseph per manum 0351B Ephraim tribus Israel, quae adjunctae sunt ei, et dabo eos omnes super tribum Juda, et erunt in virgam unam, et erunt una in manu Juda. Et erunt virgae quas inscripsisti sic in manu tua coram eis: et dices eis, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam omnem domum Israel de medio gentium, ad quas ingressi sunt: et congregabo eos ex omnibus qui in circuitu ejus sunt, et inducam eos in terram Israel, et dabo eos in gentem unam in terra mea in montibus Israel, et princeps unus erit omnium istorum in regem. Et non erunt ultra in duas gentes: nec dividentur ultra in duo regna, ut non polluantur ultra in idolis suis et in offendiculis suis, et in omnibus impietatibus suis. Et eruam eos ex omnibus iniquitatibus eorum, in quibus peccaverunt, et mundabo eos et erunt mihi 0351C in populum, et ego ero eis in Deum. Et servus meus David princeps in medio eorum, et pastor unus erit omnium istorum, quia in praeceptis meis ambulabunt, et judicia mea custodient, et facient ea. Et habitabunt in terra sua quam dedi servo meo Jacob, ubi habitaverunt patres eorum, et habitabunt in ea ipsi et filii eorum, et filii filiorum eorum usque in sempiternum. Et David servus meus, princeps eorum erit in perpetuum. Et disponam eis testamentum pacis, testamentum sempiternum erit cum eis: et dabo eos, et multiplicabo eos, et ponam sancta mea in medio eorum in perpetuum, et erit tabernaculum meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus. Et scient gentes quia ego sum Dominus qui sanctifico 0351D eos, cum fuerint sancta mea in medio eorum in perpetuum.» Regum narrat historia (III Reg. XII) , sub Roboam filio Salomonis duodecim tribus fuisse divisas, et duas, hoc est, Judam et Benjamin cum Levitis ac sacerdotibus secutas esse Roboam, qui regnavit in Jerusalem, et regnum ejus appellatum est Juda. Alias vero decem tribus quae dixerunt: Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Sai (( Al. Jesse)), Jeroboam filio Nabath de tribu Ephraim, qui fuit filius Joseph, submisisse cervices, et servisse ei: appellatasque ex magna parte populi antiquo nomine Israel; et multo tempore regnum 0352A Juda et Israel adversum se habuisse certamina, propriisque paruisse regibus (IV Reg. XXV) : primasque decem tribus captas ab Assyriis, 439 et post aliquantum temporis eas quae appellabantur Juda, a Chaldaeis in Babylonem ductas esse captivas, et tribum Juda post annos septuaginta, antiquae terrae redditam: decem autem tribus quae vocabantur Israel, usque hodie in montibus, urbibusque Medorum servire captivas (IV Reg. XXV) . Praesens igitur prophetia haec ex ore Domini pollicetur, quod utrumque sibi jungatur imperium, hoc est, regnum Judae, et regnum Israel; tollaturque virga Ephraim, qui de Joseph stirpe generatus est, cum reliquis tribubus, quae ei sociatae sunt, et jungatur virgae Juda, ut nequaquam vocetur Juda, et Israel, sed uno nomine 0352B appellentur Juda: et sub figura prophetae, qui praecedit in typo Domini Salvatoris, nequaquam duabus manibus, sed una Christi teneantur manu. Dicit enim se assumere filios Israel de medio nationum, ad quas captivi ducti sunt, et reducturum eos in terram et in montes Israel, de quibus supra legimus: et appellandam unam gentem, uniusque regis regendam imperio: ut ultra non polluantur in idolis, et abominationibus suis; sed cum fuerint de captivitatis sedibus liberati, in quibus peccaverunt, omnibus vitiis esse mundandos, et futuros populum Dei, ita ut Dominus sit Deus eorum. Et servus, inquit, meus David rex super eos (Luc. I) . De quo et Angelus loquitur in Evangelio, quod regnaturus sit super domum Jacob, et regni ejus non sit finis: tantaeque erit clementiae, ut non solum rex, sed et pastor 0352C appelletur, eo quod superbum nomen (( Al. vocabulum)) imperii, pastoris vocabulo mitiget. Qui postquam fuerint in gentem unam, et in terra Israel, ac montibus habitaverint, ambulaturi sint in omnibus judiciis Domini, et praecepta illius custodituri; habitaturi autem non in alia terra, sed in ea quam dedit servo suo Jacob, in qua habitaverunt patres eorum, Abraham, Isaac, et Jacob, et reliqui sancti, et non solum ipsi habitaturi sint, sed et filii eorum ac nepotes juxta illud Virgilianum (Aeneid. lib. IV) :
Et nati natorum, et qui nascentur ab illis:
habitentque non ad breve tempus, sed in perpetuum. Vultis autem, ait, scire quis sit iste rex et pastor? Ipse est de quo supra
dixi, servus meus David. Qui
0352D cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitratus esse se aequalem Deo; sed se exinanivit, formam servi 440 accipiens,
et factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 6 seq.) . Cumque sub tali rege fuerint, percutiam
illis foedus pacis: nequaquam ut in veteri Testamento certaminum atque bellorum, sed pactum pacis, quae exsuperat omnem sensum,
de qua Salvator loquitur ad Apostolos: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27) . Et propheta dicit:
Factus est in pace locus ejus (Ps. LXXV, 2) . Quos cum in Ecclesia fundaverit, et stabilierit, ita ut possint
0353A dicere: Statuit supra petram pedes meos (Ps. XXXIX, 3) : tunc multiplicabuntur vel credentium numero, vel multiplicatione
virtutum. Et dabo, inquit, sanctificationem meam, sive sanctuarium in medio eorum in perpetuum, quod Judaei de templo interpretantur,
quod sub Zorobabel exstructum est. Sed quomodo stare poterit hoc quod dicitur,
in perpetuum: cum templum illud quod a Zorobabel exstructum est et postea a multis instauratum, Romano igne succensum sit? Quae omnia
referenda sunt ad Ecclesiam, et ad tempora Salvatoris, quando tabernaculum ejus positum est in Ecclesia: ubi factus est Deus
noster, et nos populus ejus. Profectusque omnium est, ut sciant quod ipse sit Dominus, et ipse sanctificet Israel, non juxta
carnem, sed juxta spiritum:
0353B quando sanctificatio ejus in medio credentium facta est in perpetuum. Quo autem Dominus abjecerit tribum Ephraim, et elegerit
tribum Juda, et in Psalmis legimus, in quibus scriptum est: Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit;
sed elegit tribum Juda (Ps. LXXVII, 67, 68) , de qua scriptum est: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus
ejus, donec veniat cui repositum est: et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10) . Vere enim in adventu Domini Salvatoris,
duae virgae, et ut in Hebraico positum est,
duo ligna in unum juncta sunt sceptrum, et in baptismate Christi dudum separata sociantur: ut fiant in unum novum hominem, et in unam
gentem, neque polluantur ultra in idolis et abominationibus; sed mundi lavacro, sint populus Dei, et
0353C imperet eis Christus, et habitent super terram mitium, terram viventium, quam dederat servo suo Jacob, qui populum Israel
in matris utero supplantavit. Sin autem voluerimus juxta prophetiam Osee, 441 quae pene omnis ad decem tribus dirigitur,
id est, ad Joseph et Ephraim, et Samariam, et Israel, intelligere falsi nominis scientiam, et diversas turbas haereticorum,
hoc dicemus, quod in ultimo tempore quando subintraverit plenitudo gentium, et omnis Israel salvus fuerit (Rom. XI) , tunc
etiam adversarii populi, qui contra domum Judae et confessionem Ecclesiae pugnaverunt, tradant se ecclesiasticae fidei, et
universis erroribus derelictis, et principibus mundi istius qui destruuntur ((
Al. destruantur)), et patriarchis suis, qui eos in blasphemiarum
0353D barathrum deduxerunt, consurgant, et relinquant idola sua, et abominationes suas, quas de suo corde confinxerant, et de
cunctis sedibus suis, in quibus peccaverunt, transeant ad ecclesiasticam fidem, et mundentur, et sint populus Christi, et
ipse sit Deus eorum: quae plenius in Osee propheta dictasse me novi. Quod si Judaei et Christiani Judaizantes, haec ad mille
annorum voluerint referre regnum, necessitate coguntur, ut suscipiant omnes qui salvi fuerint habitaturos in terra Israel,
aedificandam Jerusalem,
0354A exstruendum templum, cunctas Legis caeremonias exercendas, observandum sabbatum, accipiendam circumcisionis injuriam, manducandum
et bibendum, et divitiarum abundantiam pro summa beatitudine et cunctis opibus aestimandam, cum Apostolus dicat: Esca ventri,
et venter escis: Deus autem et hunc et illas destruet (I Cor. VI, 13) . Quomodo autem in typo resurrectionis superior sermo
propheticus resurrectionem Judaici populi demonstravit, non carnalem, sed spiritualem: sic et ista prophetia nequaquam ad
carnis, sed ad animae pertinet felicitatem, et ad Christi fidem, qua mundamur in baptismate, cujus regnum in perpetuum est,
ut non exspectemus ventura quae transacta sunt, et quotidie transigi novimus.