Secundam rationem ponit ibi, amplius et.
Et dicit quod secundum praedictam positionem hoc modo erunt plures sensus, qui sunt idem specie, puta plures visus aut plures auditus, sicut si aliquis dicat, scientias non differentes specie esse plures in eodem homine, ut plures grammaticas vel plures geometrias, esse quidem plures grammaticas numero, vel plures hominibus possibile est, sed non in uno et eodem homine: sicut nec plures numero albedines sunt in uno et eodem subiecto. Subiungit autem ad ostendendum quod non possunt esse plures sensus eiusdem speciei in eodem: quia virtus sensitiva et operatio seinvicem consequuntur, ita quod neque virtus est sine propria et per se operatione, neque operatio sine propria virtute. Operatio autem sensitiva distinguitur secundum sensibilia, et ideo ubi sunt omnino eadem sensibilia non sunt diversae virtutes sensitivae causantes diversas operationes. Et simile est de habitibus scientiarum, quarum actus distinguuntur secundum obiecta.