Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
0354B (Cap. XXXVIII.) «Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis ( sive ros) Mosoch, et Thubal, et vaticinare de eo. Et dices ad eum: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te Gog principem capitis ( sive ros) Mosoch, 442 et Thubal, et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis, et educam ( sive congregabo) te, et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos loricis universos, multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium, et gladium ( sive peltas et galeas, et gladios): Persae, Aethiopes, et Libyes, cum eis omnes scutati et galeati: Gomer, et universa agmina ejus: domus Thogorma, latera Aquilonis ( sive ab extremis Aquilonis), et totum robur ejus, 0354C populique ( sive gentes) multae tecum. Praepara et instrue te, et omnem multitudinem tuam quae coacervata est ad te, et esto eis in praeceptum ( sive et eris mihi in custodiam). Post dies multos visitaberis: in novissimo (( Al. novissimis)) annorum venies ad terram quae reversa ( sive perversa) est a gladio: et congregata est de populis multis ad montem (( Al. montes)) ( sive terram) Israel, qui fuerunt deserti jugiter: haec de populis educta est et habitabunt [ Al. habitaverunt in ea confidenter universi. Ascendens autem quas tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram tu et omnia agmina tua, et populi ( sive gentes) multi tecum. Haec dicit Dominus Deus: In die illa ascendent sermones super cor tuum, et 0354D cogitabis cogitationem pessimam, et dices: Ascendam ad terram ( sive super terram) absque muro ( sive abjectam): veniam ad quiescentes habitantesque secure ( sive in pace): omnes (( Vulg. addit hi)) habitant sine muro, vectes et portae non sunt eis: ut diripias spolia, et invadas praedam: ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti, et super populum qui est congregatus ex gentibus, qui possidere coepit, et esse habitator umbilici terrae. Saba 0355A et Dedan, et negotiatores Tharsis ( sive Carthaginenses et omnes leones villae) ejus dicent tibi: Numquid ad sumenda spolia tu venis? Ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, et auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas. Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog: Haec dicit Dominus Deus: Numquid non in die illo cum habitaverit populus meus Israel confidenter ( sive in pace) scies ( sive consurges)? Et venies de loco tuo a lateribus ( sive a novissimis) Aquilonis, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi, 443 coetus magnus, et exercitus vehemens. Et ascendens super populum meum Israel quasi nubes, ut operias terram. In novissimis 0355B diebus eris ( sive erit) et adducam te super terram meam: ut sciant omnes (( Vulg. tacet omnes)) gentes me, cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog. Haec dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israel, qui prophetaverunt in diebus illis atque temporibus (( Vulg. illorum temporum)) ( sive annis): ut adducerem te super eos? Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israel, ait Dominus Deus: ascendet indignatio mea in furore meo. Et in zelo meo, in igne irae meae locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israel, et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres coeli, et bestiae agri ( sive campi), et 0355C omne reptile quod movetur super humum: cunctique homines qui sunt super faciem terrae, et subvertentur ( sive scindentur montes, et cadent sepes ( sive valles): et omnis murus in terram corruet. Et convocabo adversum eum in cunctis montibus meis gladium ( sive omnem formidinem gladii): dicit Dominus Deus. Gladius uniuscujusque ( sive hominis) in fratrem suum dirigetur. Et judicabo eum peste ( sive morte) et sanguine, et imbre vehementi et lapidibus immensis ( sive grandinis). Ignem et sulphur pluam super eum, et per exercitum ejus ( sive super omnes qui cum eo sunt), et super populos multos qui sunt cum eo. Et magnificabor, et sanctificabor, et notus ero in conspectu (( Vulg. oculis)) gentium multarum, et 0355D scient quia ego sum Dominus.» Primum historiae fundamenta jacienda sunt, sciendumque quod ad Ezechielem prophetam iste extremus sermo sit Domini. Neque enim post hunc simile quid possumus invenire, praeter illud quod in vicesimo quinto anno scriptum est transimigrationis Jechoniae: Facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc, hoc est 0356A in terram Israel, quando aedificatio templi describitur, et caeremoniarum ejus ordo narratur. Deinde observandum est, quod ponitur, sive obfirmatur facies prophetae contra Gog terram, sive terram Magog. Obfirmatione enim 444 et multa consideratione vultus opus est, ut quae dicuntur, nosse possimus secundum illud Apostolicum: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem reformamur, a gloria in gloriam quasi a Domini spiritu (I Cor. III, 18) Igitur Judaei et nostri Judaizantes putant Gog gentes esse Scythicas, immanes et innumerabiles, quae trans Caucasum montem, et Maeotidem paludem, et prope Caspium mare ad Indiam usque tendantur; et has post mille annorum regnum esse diabolo commovendas, quae 0356B veniant in terram Israel, ut pugnent contra sanctos, multis secum gentibus congregatis. Primum, Mosoch, quos Josephus interpretatur Cappadocas, deinde Thubal, quos idem Iberos, vel Hispanos, Hebraei Italos suspicantur, habentes secum in exercitu Persas, Aethiopas, et Libyas: Gomer quoque et Thogorma, quos Galatas et Phrygas interpretantur: Sabaeos quoque et Dedan, et Carthaginenses, sive Tharsis, et hoc est, quod Joannes quoque in sua ponit Apocalypsi: «Et cum finiti fuerint mille anni, solvetur Satanas de custodia sua, et egredietur ut seducat gentes in quatuor angulis terrae, Gog, et Magog, ut congreget eos ad bellum, quorum numerus est sicut arena maris. Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circumdederunt castra sanctorum, 0356C et civitatem dilectam. Et descendit ignis a Deo de coelo, et devoravit eos: et diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi erat bestia et pseudopropheta: et cruciabuntur diebus et noctibus in saecula saeculorum (Apoc. X, 7 seqq.) .» non intelligentes totum volumen Joannis, quod Revelationis titulo praenotatur, esse mysticum, et revelatione nos indigere, ut possimus cum propheta dicere: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Ps. CXVIII, 18) . Alii vero terrenum sensum relinquentes, et judaicas atque aniles fabulas quae noxiae sunt (I Tim. IV) , et acquiescentes sibi, detrahunt in profundum, nimium ad alta conscendunt, et multo pejores fingunt, ut in coelesti Jerusalem, diaboli et omnis 0356D exercitus ejus bella describant, et sub τοπολογίαις (( Al. etymologiis)) gentium singularum interpretantur spiritalia nequitiae in coelestibus. Quae nos 445 omnia lectoris arbitrio concedentes, non tam aliena damnare, quam ecclesiasticam explanationem affirmare conabimur. A Gog Graeco sermone δόμα, Latino tectum dicitur. Porro Magog interpretatur, detecto. 0357A Omnis igitur superbia et falsi nominis scientia, quae erigit se contra notitiam veritatis, his nominibus demonstratur. Ista sunt tecta, de quibus et Isaias loquitur in visione contra vallem Sion: Quid tibi factum est nunc, quoniam ascendistis omnes in tecta vana (Isa. XXII, 1) ? Tectumque interpretabimur haereticorum principes: et de tecto eos, qui illorum suscepere doctrinas. Et pulchre post multas et mysticas in hoc volumine prophetias, extremum vaticinium est contra Gog et Magog. Si enim tempus judicii est, juxta Petrum, ut incipiat a domo Dei, et juxta hunc eumdem Ezechielem, qui ait: Et a sanctis meis incipite (Supra IX, 6) , et novissimus inimicus destruetur mors (I Petr. IV) : in Isaia quoque primus sermo fit contra Judaeam, in qua confessio 0357B Domini est, et extremus contra quadrupedes, quae in deserto sunt (Isa. II) : recte et hic novissimus sermo fit contra Gog et Magog, qui oppugnant civitatem Dei, quam fluminis impetus laetificat (Psal. XLV) . Et quae in Isaia dicit: Ego civitas prima, quae oppugnatur (Isa. XXVII, 10) . Et de qua in Evangelio scriptum est: Non potest civitas abscondi super montem posita (Matth. V, 14) . Et plenius in psalmo: Jerusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum (Psal. CXXI, 3) . Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui (Psal. CXXIV, 1) . Porro quod in exercitu Gog, sive Magog, qui juxta Septuaginta, Symmachum, et Theodotionem, princeps est Ros, Mosoch, et Thubal: primam gentem Ros, Aquila interpretatur caput, 0357C quem et nos secuti sumus, ut sit sensus: Principem capitis Mosoch, et Thubal. Et revera, nec in Genesi, nec in alio Scripturae loco, nec in Josepho quidem, qui omnia Hebraicarum gentium in primo Antiquitatum libro exponit nomina, hanc gentem potuimus invenire. Ex quo manifestum est, Ros non gemtem significare, sed caput. Illud quoque breviter annotandum, 446 quod in Ezechiel Gog, princeps terrae Magog esse dicatur. Apocalypsis vero et Gog et Magog nationes esse commemoret (Apoc. X) , quae egrediuntur de quatuor angulis terrae. Et quomodo a Jacob qui postea appellatus est Israel, omnis populus Hebraeorum Israel sortitus est nomen (Genes. XXXII) , et ab Aram Syria, a Mesraim Aegyptus, quorum in Genesi scripta sunt nomina (Ibid., X) : sic et a principe 0357D Gog omnes qui ei subditi sunt, Magog appellantur. Mosoch autem interpretatur, amentia: et Thubal, tota vel omnia. Princeps igitur et caput superbientis amentiae, et omnium malorum, juxta illud quod scriptum est: Mundus in maligno positus est (I Joan. V, 19) , Gog et Magog appellantur. Quae gentes 0358A inimicae adversariaeque sanctorum, egrediuntur ab angulis terrae, rectam lineam relinquentes, et dispositionem castrorum Dei; quae narratur in Numeris, et illud testimonium nescientes: Multi de Oriente, et Occidente, et Septentrione, et Meridie venient, et discumbent cum Abraham, Isaac, et Jacob in regno Dei (Matth. VIII, 11) . Et in alio loco: Dicam Aquiloni, affer; et Africo, noli prohibere. Adduc filios meos de terra longinqua, et filias meas ab extremo terrae, omnes qui vocati sunt nomine meo (Isa. XLIII, 6) . Sed non tales anguli terrae, de quibus egrediuntur Gog et Magog: juxta quos angulos stat meretrix in Proverbiis (Prov. XXIII) , quae praetereuntes stultos juvenes per plateas, per latam videlicet et spatiosam viam quae ducit ad mortem, decipere 0358B festinat. Scribae quoque et Pharisaei orant in angulis platearum, ut ab hominibus videantur, qui receperunt mercedem suam (Matth. VI) . Quae est igitur contra Gog comminatio? Circumagam te sive convertam, et ponam frenum in maxillis tuis. Primum, a sententia tua fluctuare te faciam atque converti. Et ponam frenum in maxillis tuis, de quo scriptum est: In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te (Ps. XXXI, 9) ; ut indomitus equus atque lasciviens et corruens per praecipitia, freno Domini subjugetur: ad quem propheta dicit: 447 Ascende super equos tuos, et equitatio tua salus (Abac. III, 8) . Et ad Job per nubem et turbinem dicitur: Tu circumdedisti equo fortitudinem (Job. XXXIX, 19) ? Tales erant equi et equites; quorum multitudinem 0358C Joannes vidit in coelo (Apoc. VI) . Dicit ergo ad Gog: Educam, sive congregabo te, et omnem exercitum, vel fortitudinem tuam. Qui educitur, et de dispersione congregatur, retrahitur ad salutem, juxta illud quod in lege promittitur: Si fuerit dispersio tua a summitate coeli usque ad summitatem ejus, inde congregabo te (Deut. XXX, 3) . Equos quoque ejus et equites vestitos loricis, qui imitantur armaturam Apostoli, et loricas justitiae habere se jactant (Ephes. VI) : multitudo nimia est, omnesque arripiunt contra Ecclesiam clypeum et gladium, et sunt gentes saevissimae et inimicae Israel, Persae, Aethiopes, et Libyes: quorum adversum populum Dei in Scripturis sanctis bella narrantur Gomer quoque et domus Thogorma, qui veniunt de lateribus Aquilonis, qui 0358D est ventus frigidissimus, et nomine Dexter vocatur, totumque robur Magog, et omnes qui subjecti sunt ei populi, venient cum illo ad praelium. Cui dicitur per ironiam: praepara te, instrue, et omnem multitudinem tuam quae tuis paret imperiis coacerva ad te; et scito quod post dies multos visitaberis, juxta 0359A illud quod scriptum est: Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum (Ps. LXXXVIII, 33) . In novissimo, inquit, annorum venies. Unde et Joannes loquitur: Filioli mei, novissima hora est (I Joan. II, 18) . Et populus gentium hora undecima ad operandam conducitur vineam (Matth. XX) , ad quorum terram, id est, terram mitium, terramque sanctorum, quae affert centenos, et sexagenos, et tricenos fructus, venit Gog expugnandam, quae reversa est, sive aversa a gladio. Scit enim scriptum: Dissipa, Domine, gentes quae bella volunt (Ps. LXVII, 32) . Et in pace consistit, et congregata est de populis et gentibus multis; ut nationum errore contempto, veniret ad montes Israel, patriarchas videlicet et prophetas, qui fuerunt quondam deserti jugiter 0359B sine lege et praeceptis Dei: cui postea dicitur: Plures filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Isa. LIV, 1) . Ista sunt deserta et inaquosa, in quibus diabolus locum 448 invenire non poterat, quia vocati fuerant ad salutem, et postea assumptis aliis septem daemonibus nequioribus se, reversus est in domum suam (Matth. XI) , ad gentem videlicet Israel. Haec, inquit, de populis educta est, subauditur terra; sive hic de gentibus eductus est, ut intelligatur credentium populus qui habitavit in pace, et confidit in Domino. Ascendens autem Gog cum omni exercitu suo, quasi tempestas veniet, et quasi nubes, ut operiat terram credentium. Quis enim haereticorum, quorum princeps diabolus est, non quasi tempestas venit contra Ecclesiam, et nube verborum 0359C suorum, simplices quosque credentium opprimere et operire festinat? Unde dicitur ad eum: Quantum in te est, cuncta operies tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum. Pulchreque ascendens Gog non habet pluviam voluntariam, non imbrem temporaneum et serotinum, qui arentia arva laetificet, sed tempestatem et caliginem, ut cuncta tenebris et errore confundat. Propterea haec ei loquitur Dominus Deus: In illo tempore, hoc est, in diebus novissimis, ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam, Scriptura dicente: Si spiritus potestatem habentis ascendere voluerit super te, 0360A locum tuum ne derelinquas (Eccle. X, 4) . E contrario autem in sancti cor ascendit Deus, de quo scriptum est: Ascensiones in corde suo disposuit (Ps. LXXXIII, 6) . Dicitque Gog: Ascendam ad terram absque muro, sive projectam, hoc est, quae Dei auxilio destituta est, nec dialecticorum argumentatione munita; veniam ad quiescentes, habitantesque secure, sive in pace. Rex enim noster pacificus est, et in pace locus ejus (Psal. LXXV) . Omnes, inquit, habitant sine muro, vectes et portae non sunt eis. Hoc diabolus princeps haereticorum loquitur, quod nulla habeat munimenta Ecclesia; nec sapientiam saecularem, quae apud Deum stultitia est, ut diripiat spolia, et invadat praedam Ecclesiae, et inferat manum suam super eos qui deserti fuerant, quando Dei notitiam 0360B non habebant: et postea restituti per Christum, veniant ad Patrem, cui loquitur in Evangelio: Pater, revelavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6) . 449 Et ut sciamus populum qui desertus fuerat, et postea restitutus, significare populum Christianum, sequitur: Et super populum qui est congregatus ex gentibus (Ps. LXXIII, 12) . Qui populus possidere coepit haereditatem Christi, et esse habitator umbilici terrae, de qua scriptum est: Operatus est salutem in medio terrae. Veritas enim de terra orta est (Ibid. LXXXIV, 1) ; quae dicit in Evangelio: Ego sum via et vita, et veritas (Jean. XIV, 6) . Haec illo cogitante, atque dicente, et possessionem Ecclesiae rapere festinante, gentes quae ab errore pristino conversae fuerant ad salutem, Saba et Dedan, et negotiatores Tharsis, Carthaginis, sive maris qui inter 0360C saeculi hujus fluctus bonis operibus quaerunt mercimonia, et omnes villae earum, sive leones, aut catuli leonum ut in Hebraico continetur, loquentur ei quae sequuntur. Ut autem pro catulis leonum, qui Hebraice dicuntur Caphir (), Septuaginta et Theodotio ponerent villas, error perspicuus est. Si enim per chi litteram scribas, appellatur catulus leonis: sin autem per ce, quae Hebraice dicitur Coph, ager appellatur et villa. Unde et Capharnaum, ager pulcherrimus dicitur. Dicent ergo Saba et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes sancti, qui leonum 0361A catuli nuncupantur, vel certe villae habitationesque credentium: O Gog, numquid idcirco venis ut spolia rapias Ecclesiae, et ideo multitudinem congregasti, ut Christi possessio tua fiat haereditas? Aut putas te argentum et aurum, quod in eloquio sensuque intelligitur, Ecclesiae possessurum, ut auferas supellectilem omnemque substantiam, et diripias manubias infinitas, Christi victoriis congregatas? Propterea, o Propheta Ezechiel, qui in typo Christi appellaris filius hominis, loquere ad Gog, et dic ei: Haec dicit Dominus Deus, quando totius mundi errore sublato, populus meus Israel qui mente cernit Deum, habitaverit 450 in Ecclesia confidenter, sive in pace: tunc scies, sive consurges, et venies de loco tuo. Qui sit autem locus haereticae pravitatis, 0361B sequens sermo demonstrat: A lateribus Aquilonis, qui omnem calorem credentium refrigerare conatur. Venientque cum eo populi multi, omnes ascensores equorum, de quibus scriptum est: Equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV, 1) : coetus magnus et exercitus vehemens, cum quibus ascendens, ait, super populum meum Israel quasi nubes et caligo, ut operias terram meam, de qua supra dictum est: In novissimis diebus eris, quando Evangelica praedicatio: et adducam te super terram meam. Oportet enim haereses esse, ut probati quique manifesti fiant (I Cor. XI, 19) , et Dei voluntate ἀγωνιστὴς diabolus et omnia perversitatis dogmata derelicta sunt: ut sciant omnes gentes, et intelligant me, cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, 0361C o Gog, hoc est, cum poenis tuis me intellexerint judicem. Et facit apostropham ad ipsum Gog; Nonne tu ille es de quo locutus sum in diebus antiquis, in manibus servorum meorum prophetarum Israel? Moysi videlicet, qui ait in Numerorum libro, dumtaxat juxta LXX: Egredietur homo de semine ejus, et dominabitur gentium plurimarum, et elevabitur Gog regnum ejus, et crescet regnum illius (Num. XXIV, 7) . Caeterum juxta Hebraicum ita scriptum reperi: Tolletur propterea Agag (( Vulg. Gog)) rex ejus, et auferetur regnum illius: eo quod regnum Israel in Saule propter Agag regem Amalech destructum sit. Et in alio loco: Mundabit terram populi sui (Joel. III) . Joel quoque in valle Josaphat, hoc est, judicii Dei, describit populos congregandos. Et Isaias 0361D omnesque prophetae, in quorum manibus, et bonis operibus sermo fit Domini. Cum igitur veneris super terram Israel, ascendet indignatio mea in furore meo contra te, et in zelo meo pro populo 451 meo. In igne irae meae locutus sum, qui omnia vitiorum tuorum ligna consumat. Illo, inquit, tempore erit magna commotio super terram Israel. Immittente enim diabolo, crebra contra Ecclesiam persecutio fiet: quae quando sopita fuerit, et Dei victa praesidio, tunc commovebuntur a facie ejus pisces maris, et volucres coeli, et bestiae agri, et omne reptile, quod movetur super terram, cunctique homines 0362A qui sunt super faciem terrae. Quod manifeste de habitatoribus Ecclesiae demonstratur: quorum alii, ut pisces maris; alii, ut volucres coeli; alii, ut bestiae agri, et omnia reptilia, quae moventur super terram; alii, ut retinentes hominis dignitatem, habitant super faciem terrae. Quod autem morum diversitas, variis signetur nominibus, et Apostolus scribit ad Corinthios, qui alia corpora post resurrectionem dicit esse coelestia, alia terrena (I Cor. XV) ; et aliud corpus piscis, aliud volucris, aliud bestiarum, aliud reptilium, et aliud hominum, qui nomen pristinum servaverunt. In actibus quoque apostolorum linteum illud, quod quatuor principiis tertio Petro apostolo demonstratur (Act. X) , varietatem credentium significat, quae in Arca quoque diluvii continetur. Tunc autem 0362B a facie Domini, et a conspectu majestatis ejus subvertentur montes, qui se elevabant contra scientiam Dei: et cadent sepes sive valles, quae vel humilitate sensus ad ima demersae sunt; vel certe munitiones, quae aliquid pollicentur, ut imitentur Ecclesiam Dei, de cujus sepibus dicitur: Qui destruit sepem, mordebit eum coluber (Eccli. X, 8) . Et omnes muri in terram corruent. Cum enim Ecclesiastici sermonis apparuerit fortitudo, omnia haereticorum corruent munimenta. Et vocabo, inquit, eum adversum illum, hoc est, haereticorum principem Gog, in cunctis montibus ejus gladium, ut principes exercitus ejus gladio Domini conficiantur. Tunc haeresis dimicabit adversum haeresim, quarum inter se compugnatio, nostra victoria est. Et judicabo, inquit, 0362C eum morte, vel peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis, sive grandinis (( Al. grandinibus)). Judicatur autem 452 Gog morte sua, et sanguine quem effudit, et imbre vehementi, sermonibus eruditi et perfecti viri, et lapidibus immensis, qui eum obruant testimoniis Scripturarum, sive grandinis, qui calorem illius faciant refrigescere: Omnes enim adulterantes, quasi clibanus corda eorum (Osee VII, 4) . Ignem, inquit, et sulphur pluam super eum: per quae demonstratur poena judicii sempiterni. Et non solum super eum, qui auctor perversitatis fuit, sed et super omnem exercitum et multitudinem ejus, et super populos multos, qui sunt cum eo. Plures enim habent haeretici socios, immo diabolus princeps eorum infinita multitudine circumdatur. 0362D Omnique errore sublato, et punitis atque destructis haereticorum principibus, magnificatur Dominus, et sanctificatur in credentibus, et notus fit in oculis gentium multarum, quae illius fidei crediderunt: et tam ex beatitudine sui, quam ex adversariorum poenis scient, atque cognoscent, quod ipse sit Dominus. Haec ut potuimus interpretati sumus, obedientes illi praecepto: Neque ad dexteram, neque ad sinistram declinabis, sed via regia ingredieris (Deut. XXVIII, 14) . Si quis autem nostra reprehendit: aut meliora proferat, quae sequamur, aut si nihil voluerit dicere, perfectam Deo scientiam derelinquat; 0363A dum tamen sciat nequaquam in nobis vires, sed animum judicandum.