Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 12 seqq.) Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quae respicit ad Orientem, et faciet holocaustum suum, et pacifica sua, sicuti fieri solet in die sabbati: et egredietur claudeturque porta postquam exierit. Et agnum anniculum immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino ((Vulg. addit semper)): mane et mane faciet illud. Et sacrificium (sive manaa) 0461B faciet super eo mane, mane sextam partem ephi (sive mensurae); et de oleo tertiam partem hin, et ((Vulg. ut)) misceatur (sive juxta Symmachum, aspergatur) similae sacrificium (sive manaa), Domino legitimum, juge atque perpetuum. Facietis agnum et sacrificium, et oleum mane, mane, holocaustum sempiternum. Ubi nos legimus, immaculatum, et in Hebraico scriptum est Thamim (): Aquila perfectum interpretatur. Et ubi LXX Manaa (): Theodotio, sacrificium; Aquila et Symmachus, donum transferunt. Pro eo autem quod nos diximus, spontaneum, LXX ὁμολογίαν, id est, confessionem, verterunt: et 579 pro principe, ducem, hoc enim Nasi () significat. Adhuc autem sermo de principe est, de quo Isaias loquitur: Ecce testimonium in gentibus, dedi 0461C eum principem et praeceptorem in gentibus (Isa. LV, 4) . Et Ezechiel: Et ego Dominus ero eis in Deum: et David princeps in medio eorum (Ezec. XXXIV, 24) . Cum igitur iste princeps fecerit spontaneum, et dixerit: Voluntaria, sive spontanea oris mei beneplacita fac, Domine (Ps. CXVIII, 108) : spontaneum autem holocaustum, ut totum se offerat Deo, et pacifica voluntaria, quod in prioribus non invenitur; scriptum est enim: Et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus: et de spontaneis ac voluntariis, quibus nunc dicitur, omnino reticetur, ut non necessitate faciant, sed voluntate: post holocaustum offerat pacifica, et reconcilietur Deo. Unde et virginitas major est nuptiis (I Cor. VII) , quia (( Al. qua)) non exigitur, nec redditur, sed offertur. Pro 0461D pacificis, quae Hebraice dicuntur Selamim (), LXX salutaria interpretantur: ut ipsa reconciliatio pacificorum, salus sit offerentis. Cum ergo hoc fecerit princeps, aperietur ei porta: vel juxta Septuaginta, aperiet sibi portam quae respicit ad Orientem; illam videlicet portam, de qua scriptum est: Haec porta Domini, justi intrabunt per eam (Ps. CXVII, 20) , et unde oritur sol justitiae. Et faciet, inquit, holocaustum suum, et pacifica sua: de quibus nunc diximus. Faciet autem, quia spontaneum sacrificium est, et non alii pro eo facient sacerdotes, videlicet sicut 0462A fieri solet in die sabbati. Ergo omni tempore holocaustum, et pacificum, quod offertur voluntarie, reseratam habet portam Domini: nec observat sabbatum, sed omnes dies ei reputantur in requiem. Denique postquam obtulerit holocaustum et pacifica, statim egreditur, et clauditur post eum janua, sive claudit januam: ut servetur principi privilegium suum, nec sacrificia ejus populo misceantur. Et quia generaliter dixerat, spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, nec apposuerat taurum sive vitulum, et arietem vel ovem, hircumque pro peccato, docet quod sit ipsum holocaustum: Agnum, inquiens, anniculum immaculatum faciet holocaustum: et non certis diebus, sed quotidie, nec qualibet hora, sed mane, 580 mane faciet illum: per 0462B singula videlicet mane, quando, orto sole, lucis exordium est. De quo mane David loquitur in psalmo: Mane exaudies vocem meam: mane astabo tibi et videbo (Ps. V, 4) . Et alio loco: Ad vesperum demorabitur fletus, et in matutino ((Al. ad matutinum)) laetitia (Ps. XXIX, 6) . Et iterum: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo (Ps. LXII, 1) . Qui sit autem iste agnus immaculatus, sive perfectus et anniculus, Isaias plenius docet, dicens: Sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus in conspectu tondentis se sine voce et non aperuit os suum (Isa. LIII, 7) . Et Jeremias: Ego autem sicut agnus innocens ductus ad victimam, non cognovi (Jer. XI, 19) . Et Joannes Baptista: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29) . Iste est agnus qui immolatur in 0462C Aegypto, de cujus sanguine armantur postes fidei, et exterminator excluditur (Exod. XII) . Anniculus autem, quia praedicavit annum Domini acceptabilem, et diem retributionis. Nec miretur lector, si idem et princeps est, et sacerdos, et vitulus, et aries, et agnus, cum in Scripturis sanctis pro varietate causarum legamus eum Dominum, et Deum, et hominem, et prophetam, et virgam, et radicem, et florem, et principem, et judicem, et regem, justum, et justitiam, apostolum, et episcopum, brachium, servum, unguentum, pastorem, filium, et puerum, unigenitum, et primogenitum, ostium, viam, angelum, sagittam et sapientiam, et multa alia, quorum omnium, si voluero testimonia dicere, proprio libro indigent. In holocausto itaque istius agni immaculati et anniculi, 0462D qui mane semper offertur, faciet ipse princeps sacrificium, sive Manaa: et similam, sive donum mane, mane sextam partem ephi, subauditur similae. Sexta autem pars ephi, dimidius modius est. Si enim ephi, decima pars cori est, id est, tres modii: nulli dubium, quin sexta pars ephi, dimidium faciat modium. De oleo quoque mensurae hin, tertia pars offertur: ut misceatur, sive aspergatur similae sacrificium Deo, legitimum, juge atque perpetuum, quod nulla intermittitur die: sed omni tempore, orto sole, semper offertur, ut impleatur quod in fine capiuli 0463A hujus ponitur: Faciet agnum in sacrificium: et oleum mane, mane holocaustum sempiternum.