(Vers. 6 seqq.)
Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis; et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis (sive
fluminis). Cumque me convertissem (sive
convertisset), ecce in ripa torrentis (sive
fluminis) ligna multa nimis (sive
arbores multae nimis) ex utraque parte. Et ait ad me: Aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli Orientis ((Vulg.
Orientalis)), et descendunt ad plana deserti (sive
aqua ista quae egreditur in Galilaeam, quae vergit ad Orientem, et descendit
0471A
ad Arabiam), intrabunt mare, et exibunt, et sanabuntur aquae. Et omnis anima vivens (vel
animalium) quae serpit (sive
serpentium), quocumque venerit torrens (sive
fluvius), vivet: et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae istae: et sanabuntur, et vivent omnia ad quae venerit
torrens
(sive
fluvius). Et stabunt super illas piscatores ab Engaddi usque ad Engallim, siccatio sagenarum erit. Plurimae species erunt
piscium ejus: sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae.
0471D Praeponit huic versiculo Victor. alterum, quem Hieronymianum esse probat ex subnexa expositione. Sic vero legit:
In littoribus autem ejus, et in palustribus, sive
In his autem, etc. Quae prior lectio et in Vulgata est; utramque vero abs Hieronymo referri autumat, quippe cum utraque ejus sit, non altera
LXX, illi enim aliter locum transtulerunt.
In his autem quae egrediuntur ripas et sunt palustria, 591
non sanabuntur, sed ((Vulg.
quia)) in salinas dabuntur. Et super torrentem (sive
fluvium) orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum (sive
frugiferum), non defluet folium ex eo (sive
non inveterascet ex eo): et non deficiet
0471B
fructus ejus. Per singulos menses afferet primitiva (sive
innovabuntur omnia); quia aquae ejus de sanctuario egredientur, et erit fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam (sive
et ascensio ejus ad sanitatem). Totum capitulum quamquam prolixum sit, simul ponere volui, ne sensum legentis interrumperem, et lectionis ordo divisus
in partes, audientis intelligentiam conturbaret. Primumque dicendum, quod pro torrente in Hebraico dicitur Nehel (), et Graeco
sermone χειμάῤῥους appellatur, LXX
flumen transtulerunt. Deinde pro Galilaea, quae Hebraice dicitur Galila (), Aquila
0471D Corrupte erat θεινὰς pro θίνας, et paulo post μετόριον, pro μεθόριον. Ms. Sangermanen. castigat. Confer Commentarios in
Osee XII, 11.
θίνας interpretatus sit, quod tumulos significat arenarum; Symmachus μεθόριον, quod possumus transferre
confinium. Pro Arabia quoque Symmachus,
inhabitabilem; Aquila,
0471C
humilia vel
plana; Theodotio,
0471D Hactenus vitiose lectum est,
Arabas, pro
Araba, sive ἀραβὰ, qua voce Theodotion planitiem, sive plana loca est interpretatus. Vide tom. III, librum de Locis, ad nomina
Araboth moab, et
Araba, etc.
Araba transtulerunt. Dicamus ergo quid nobis videatur in singulis. Vir ille qui erat ductor Ezechielis, commonet prophetam, ut
diligentius intueatur et videat, et occulta mysteria oculis mentis attendat. Vocat autem filium hominis, vel in figuram Domini
Salvatoris; et enim
Ezechiel interpretatur,
fortitudo, vel
imperium Dei: vel certe ad commotionem fragilitatis humanae; ne obliviscatur conditionis suae, dum ei magna monstrantur: et commonitum
ducit, atque convertit ad ripam torrentis, ut quoniam mediam profunditatem transire non potuerat ((
Al. poterat)), saltem ea quae in ripis sunt recognoscat. Cumque, ait, me convertissem, sive ille me convertisset, qui ductor
erat et monitor; ecce in ripa torrentis, sive fluvii,
0471D ligna multa, vel arbores plurimae nimis ex utraque parte. Torrens iste qui pro aquarum abundantia
0472A fertur more torrentis, et suscipit de coelo pluvias, de quo in praeterita diximus lectione, ipse a LXX 592 appellatur
fluvius, eo quod perpetuas aquas habeat: nec de pluviis hinc inde collectas, sed de vivo et perpetuo fonte manantes. De quo
fluvio multa in Scripturis sanctis legimus; sed in praesentiarum pauca dicenda sunt, ac primum illud: Fluminis impetus laetificat
civitatem Dei (Ps. XLV, 4) . Et in alio loco: Flumen Dei repletum est aquis, praeparasti cibum eorum, quia sic est praeparatio
0472D Victor.
ejus pro
tua ad Vulgatae exemplar. In Graeco neutrum legitur. Vid. epist. ad Sun. et Fretel.
tua (Ps. LXIV, 10) . Rursumque pluraliter: Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina voces suas,
0472D Supplet hic iterum Victorius integrando textui,
elevaverunt flumina fluctus suos.
a vocibus aquarum multarum: Mirabiles elationes maris (Ps. XCII, 2-4) . Et in Isaia: Faciam in deserto viam, et in invio
flumina (Isai. XLIII, 19) . Et
0472B in alio ejusdem loco manifestius: Apparebit in Sion fluvius decurrens gloriosus in terra sitienti (Isai. XLIV, 3) . Super
hunc fluvium erant arbores plurimae ex utraque parte ripae; ut inter duo scilicet Instrumenta, vetus et novum, clausus curreret
fluvius. Ligna autem multa, vel arbores plurimas et multas nimis, illas arbitror quas in paradiso Scriptura commemorat pomis
variis abundare; docetque prophetam ductor praevius et magister, et dicit: Aquae istae quae egrediuntur, vel in Galilaeam
gentium, juxta LXX, vel (ut verius in Hebraeo continetur) ad tumulos sabuli Orientalis, et descendunt ad plana deserti, vel
ad Arabiam, intrabunt mare, vel ad exitus maris, et sanabuntur aquae. Aquas vel baptismi gratiam, vel Evangelicam significare
doctrinam,
0472C dudum diximus. Quae si egrediantur de limine templi Domini, et Apostolicam teneant disciplinam, tumulos sabuli, steriles
prius, et infertiles faciunt esse frugiferos, et omnia plana atque deserta ita irrigantur, ut exprimant in se Jerichontini
fluvii sacramentum (IV Reg. II) : quem Elisaeus Evangelico et Apostolico curavit sale, intantum ut ubi prius sterilitas fuerat
et mors, ibi ubertas esset et vita. Nec solum deserta sanarunt, sed intrant mare Orientale, mare videlicet mortuum in quo
nihil poterat esse vitale, et mare amarissimum, quod Graece λίμνην
0472D Antea erat ἀσφάλιτην pro ἀσφαλτῖτιν. Jam vero huic αὐτόπτου Hieronymi testimonio de nimia lacus amaritudine adde luculentissimum
Galeni lib. V de Simplicium medicamentorum facultatibus, cap. 19. Atque ubi negat S. Doctor, ne cochleolas quidem inter ejus
aquas vivere, scias Maundrelium a Relando laudatum aliquot tradere ad littus ejus reperiri.
ἀσφαλτῖτιν, id est,
stagnum bituminis vocant. 593 Mirumque in modum aquis Evangelicis aquae sanantur mortuae, quae ab eo quod nihil in se vitale habeant, nomen
mortis sortitiae sunt. Non enim
0472D noverant eum qui dicit: Ego sum vita et veritas (Joan. XIV, 6) . Et revera juxta litteram huc usque
0473A nihil quod spiret, et possit incedere, prae amaritudine nimia, in hoc mari reperiri potest: nec cochleolae quidem parvique
vermiculi et anguillae, et caetera animantium sive serpentium genera, quorum magis corpuscula possumus nosse quam nomina.
Denique si Jordanis auctus imbribus pisces illuc influens rapuerit, statim moriuntur, et pinguibus aquis supernatant. Cum
haec itaque nihil utilitatis habeant, ut simplex sermo testatur, etiam si facta fuerint, quod stulta Judaeorum superstitio
credit, juxta intelligentiam spiritalem Domini torrente curatae, habebunt pisces plurimos, et vivent omnia ad quae torrens
iste pervenerit; ita ut piscatores stent super ripas ab
Engaddi, usque ad
Engallim: quorum prius
fontem, sive
oculum haedi: sequens
fontem
0473B
oculumve vitulorum sonat. Engallim enim in principio est maris Mortui, ubi Jordanis ingreditur. Engaddi vero, ubi finitur atque consumitur.
Mare autem Mortuum illud puto esse, de quo Zacharias loquitur: In die illa egredietur aqua vivens de Jerusalem, et medium
ejus in mare primum (Zach. XIV, 8) . Daniel quoque in haec verba consentit: Videbam, et ecce quatuor venti coeli innitebantur
in mari magno (Dan. VII, 2) . Et David: Mirabiles elationes maris (Psal. XCII, 4) . Et ex persona Salvatoris in psalmo:
Veni in profundum maris et tempestas demersit me (Psal. LXVIII, 2) . Rex quoque Aegypti juxta eumdem Ezechielem draco appellatur
(Ezech. XXXII) , qui habitat in mari, et ventilat fluminibus quasi cornibus suis. Et iterum, Hoc mare
0473C magnum et spatiosum (Psal. CIII, 25) . Quod quamdiu non susceperit in se aquas fluminis, sive torrentis, omne quod in se
habet, mortificat; sed Dominus de quo dictum est, Percutiet, et curabit post duos dies, et in die tertio surgemus, et vivemus
in conspectu ejus (Osee VI, 23) , Ipse loquitur in eodem Propheta Osee: Ego colligavi Ephraim, suscepi eum in brachio meo,
et non cognoverunt, quia sanavi eos in
0473D Cum Rabano et Victorio legimus
corruptione: pro quo antea erat
correptione. In Graeco autem textu est ἐν διαφθορᾶ, in
corruptione, nbi et ἀνθρώπων pro ἀνθρώπου legitur.
corruptione hominis (Osee XI, 9) ; qui vulneratus est propter peccata nostra, 594 et infirmatus pro iniquitatibus nostris.
Disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus (Isai. LIII, 5) . Ipse istud mare quod est salsissimum, et
nimia amaritudine mortuum, sua morte sanavit, qui dicit per Isaiam: Spiritus Domini super me, propter
0473D quod unxit me; evangelizare pauperibus misit me; sanare eos qui contriti sunt corde (Isai. LXI, 1) . Unde et per Jeremiam
clamitat: Convertimini, filii convertentes, et sanabo contritiones vestras (Jerem.
0474A III, 22) . Dixit enim populus impatiens, et dolorem vulnerum suorum diutius ferre non sustinens: Transivit aestas, pertransiit
messis, et nos salvati non sumus. Unde respondit eis Dominus: Numquid resina non est in Galaad, aut medici non sunt ibi? Quare
non ascendit sanatio filiae populi mei (Jerem. VIII, 22) ? Et ipse Jeremias vociferatur, et dicit: Sana me, Domine, et sanabor:
salvum me fac, et salvus ero (Jerem. XXVII, 14) . Denique angeli qui praesides erant populi Judaeorum eo tempore quando clamavit
multitudo insipiens, et ait, Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25) ; et, Velum templi scissum
est, et omnia Hebraeorum sacramenta reserata, responderunt praecipienti Domino, atque dixerunt: Curavimus Babylonem, et
0474B non est sanata: relinquamus eam (Jerem. LI, 9) , urbem videlicet confusionis atque vitiorum. Unde et Josephus in sua narrat
Historia, quod postquam Dominus crucifixus est, et velum templi scissum est, sive liminare templi fractum corruit, audita
sit
0473D Josephus lib. VII de bello Judaico, cap. 12, narrat hanc vocem fuisse auditam: sed non loquitur de passione Domini, unde
benigne intelligenda sunt verba Hieronymi, non ad vivum resecanda. Mart.
vox in adytis templi virtutum coelestium,
Transeamus ex his sedibus. Hoc totum non superfluo, sed necessario dictum sit, quia mare Mortuum, influente in se flumine Domini, dicitur esse curatum.
Super hoc mare ab Engaddi,
oculo et fonte haedi, qui pro peccato semper offertur ad Engallim,
fontem vitulorum, qui mactantur Domino, et imitantur vitulum cornua efferentem et ungulas, qui in typo Salvatoris ad altare mactatur, erunt
piscatores, quibus loquitur Dominus Jesus: Venite ad me, et faciam vos
0474C piscatores hominum (Matth. IV, 19) : de quibus et Jeremias: Ecce ego, inquit, mittam piscatores (Jer. XVI, 16) . Et plurimae
species, immo genera piscium erunt in mari quondam mortuo. Quos pisces ad dexteram partem jubente Domino extraxit Petrus,
et erant 595 centum quinquaginta tres: ita ut prae multitudine eorum retia rumperentur (Joan. XXI) . Aiunt autem qui de
animantium scripsere naturis et proprietate, qui ἀλιευτικὰ tam Latino, quam Graeco didicere sermone, de quibus
0473D Codices mss. legunt hoc modo,
de quibus Oppianicus Cilix est poeta doctissimus. Alii,
Appianicus, etc. Fuit porro Oppianus genere a Zerbo Ciliciae civitate, et scripsit ἀλιευτικὰ elegantissimis versibus, quae
0474D Antonio Imperatori Severi filio obtulit, non sine doctrinae suae maxima commendatione. Mart. —Mss. omnes
Oppianicum, vel
Appianicum vocant. Vulgo autem
Oppianus audit Anazarbaeus, Cilix, poeta notissimus. Id vero perquam erudite, quod piscium tot genera aptat Hieronymus historiae Joannis
XXI, 11, de centum quinquaginta tribus piscibus ab apostolis captis et a Petro tractis in terram; quo numero et S. Augustinus
in eum locum significari docet, ex omni genere, sorte ac statu hominum electionem in coelestem patriam.
Oppianus Cilix est, poeta doctissimus, centum quinquaginta tria esse genera piscium quae omnia capta sunt ab apostolis, et
nihil remansit incaptum, dum et nobiles et ignobiles, divites et pauperes, et omne genus hominum de mari hujus saeculi extrahitur
ad salutem. Quod
0474D autem sequitur:
In littoribus ejus, et in palustribus, sive in his quae extra littora egrediuntur,
aquae non sanabuntur, illud latenter ostendit, quod qui in Noe arca non fuerit, pereat regnante diluvio: et quos
0475A iste fluvius non attigerit, non suscipiant sanitatem; sed in salinas, inquit, dabuntur, juxta illud quod scriptum est: Pestilente
flagellato, stultus sapientior erit (Prov. XIX, 25) . Erudiunt enim bonos exempla pejorum. Sive in salinas dabuntur, juxta
illud quod in Evangelio scriptum est: Bonum est sal: si autem sal infatuatum fuerit, in nihil est utile (Matth. V, 13) :
ut in perpetuum frugibus careant et virore. Quod et urbs post ruinam sale conspersa demonstrat. Super torrentem vero sive
fluvium orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum, sive ut omnes voce consona transtulerunt, βρώσιμον ((Al.
βρῶμα)) quod cibum et escam tribuit, et quod mandi potest: appellaturque lingua Hebraica,
0475D In aliis libris et fortasse rectius Maachal.
Machal () et nihil juxta Septuaginta veterascet in eo, sed quotidie
0475B innovabuntur fruges ejus, sive non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus; juxta illud quod in primo psalmo
scriptum est. Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et
folium ejus non defluet (Psal. I, 3) . Per singulos, inquit, menses afferet primitiva, sive ut in LXX scriptum est:
Fructus ejus in renovatione sui primitiva dabit; ut omnes credentium fructus primitiae sint, et singuli menses singulis apostolis deputentur. Hoc autem eveniet, quoniam aquae
ejus de sanctuario egredientur: Ne putemus riparum esse, vel arborum, aut mensium, 596 tantarum frugum abundantiam, reddit
causas ubertatis, et infert: Quia aquae ejus de sanctuario egredientur. Non ergo volentis neque
0475C currentis, sed miserentis Dei est (Rom. IX, 16) . Horum omnium lignorum principatum tenet lignum vitae, quod intelligitur
sapientia, de qua scriptum est: Lignum vitae est omnibus credentibus in eam (Prov. III) . Illudque quod dicitur:
Et erunt fructus ejus in cibum, et folium ejus ad medicinam, divinorum librorum sacramenta demonstrat: quorum alterum pertinet ad litteram, alterum ad spiritum: ut verba simplicia intelligamus
in foliis, in fructibus vero sensum latentem. Sicut enim scientia Scripturarum ducit ad regna coelorum; et praebet nobis panem
qui dicit. Ego sum panis, qui de coelo descendi (Joan. VI, 41) : sic folia ejus moralem doctrinam continent, et tribuunt
sanitatem, ut peccantium curent vulnera. Pro foliis quae Hebraice dicuntur Ale (), propter
0475D verbi et vocis similitudinem, LXX
ascensionem transtulerunt, quod et ipsum sic edisseri potest, ut post cibos fructuum, verborum monitis ad coelestia conscendamus.