Patrologiae cursus completus
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
Elenchus operum quae in hoc quinto tomo continentur.
In quintum tomum praefatio.
Syllabus codicum ad quos recogniti sunt sermones tomi hujus quinti, et notae quibus codices indicantur.
S. aurelii augustini hipponensis episcopi sermones ad populum omnes classibus quatuor nunc primum comprehensi. prima classe continentur sermones de sc
Classis prima. de scripturis.
Sermo ii . de tentatione abrahae a deo .
Fragmentum . quomodo ad agar et ismael pertineant haeretici et schismatici.
Sermo iv . de jacob et esau . in festo vincentii martyris habitus.
Sermo v . de luctatione jacob cum angelo . habitus paulo ante pascha.
Sermo vi . de eo quod apparuit dominus moysi in rubo .
Sermo vii . de lectione exodi, de rubo in quo flamma erat et rubus non comburebatur .
Sermonis viii , de decem plagis et decem praeceptis, fragmentum .
Sermo x . de judicio salomonis inter duas mulieres meretrices.
Sermo xi . de elia et vidua sareptana.
Sermo xviii . de eodem versu psalmi xlix, deus manifestus veniet, etc. .
Sermo xxi . de eo quod scriptum est in psalmo lxiii, 11, jucundabitur justus in domino.
Sermo xxii . de versu 3 psalmi lxvii, sicut deficit fumus, deficiant, etc. .
Sermo xxiv . de versu 2 psalmi lxxxii, deus, quis similis tibi ?
Sermo xxv . de versiculo 12 psalmi xciii, beatus homo quem tu erudieris, domine, etc.
Sermo xxviii . de versiculo 3 psalmi civ, laetetur cor quaerentium dominum .
Sermo xxxi . de verbis psalmi cxxv, 5, 6, qui seminant in lacrymis, etc.
Sermo xxxii . in psalmum cxliii. de golia et david, ac de contemptu mundi .
Sermo xliii . de eo quod scriptum est in isaia, cap. vii, 9, nisi credideritis, non intelligetis .
Sermo xliv . de verbis isaiae cap. liii, v . 2-9 .
Sermo li . de concordia evangelistarum matthaei et lucae in generationibus domini .
Sermo lvi . de evangelio matthaei, cap. vi, 7-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lvii . rursum in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lviii . item in matthaei caput vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lix . item in matthaei cap. vi, 9-13, de oratione dominica, ad competentes.
Sermo lxiii . de verbis evangelii matthaei, cap. viii, 23-27, et ascendente eo in naviculam, etc.
Sermo lxxxiv . de verbis evangelii matthaei, cap. xix, 17, si vis venire ad vitam, serva mandata.
Sermo xcii . de eisdem verbis evangelii matthaei, cap. xxii, v . 42-46.
Sermo xcv . de verbis evangelii marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. viii, v . 1-9.
Sermo ci de verbis evangelii lucae, messis quidem multa, etc. cap. x, v . 2-6 .
Sermo cii . de verbis evangelii lucae, qui vos spernit, me spernit. cap. x, v . 16.
Sermo civ . rursus in illud evangelii lucae, ubi de martha et maria. cap. x, v . 38-42.
Sermo cvii . de verbis evangelii lucae, dico vobis, abstinete ab omni avaritia. cap. xii, v . 13-21.
Sermo cxviii . de eisdem verbis evangelii joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-3.
Sermo cxix . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. i, v . 1-14 .
Sermo cxx . de eisdem verbis joannis, in principio erat verbum, etc., cap. 1, v . 1-3.
Sermo cxxi . de verbis evangelii joannis, mundus per ipsum factus est, etc., cap. 1, v . 10-14 .
Sermo cxxii . de verbis evangelii joannis, cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. i, v 48-51 .
Sermo cxxxvi . in eamdem lectionem evangelii joannis, de illuminatione caeci nati. cap. ix.
Sermo cxxxvii . in evangelii joannis caput x, 1-16. de pastore, et mercenario, et fure .
Sermo cxxxix . de verbis evangelii joannis, ego et pater unum sumus. cap. x, v . 30.
Sermo cxli . de verbis evangelii joannis, ego sum via, et veritas, et vita. cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlii . de iisdem verbis evangelii joannis, ego sum via, etc., cap. xiv, v . 6 .
Sermo cxlvi . de verbis evangelii joannis, simon joannis diligis me? etc. cap. xxi, v . 15-17 .
Sermo clxxi . de verbis apostoli, gaudete in domino semper, etc. philipp., cap. iv, v . 4-6.
Sermo clxxiii . de eisdem verbis apostoli, i thess. cap. iv, v . 12-17 .
Sermo clxxx . de verbis apostoli jacobi, ante omnia nolite jurare, etc., cap. v, v . 12 .
Classis ii. de tempore.
Sermo clxxxiv . in natali domini nostri jesu christi, i .
Sermo clxxxv . in natali domini, ii .
Sermo clxxxvi . in natali domini, iii.
Sermo clxxxvii . in natali domini, iv.
Sermo clxxxviii . in natali domini, v.
Sermo clxxxix . in natali domini, vi.
Sermo cxc . in natali domini, vii.
Sermo cxci . in natali domini, viii .
Sermo cxcii . in natali domini, ix .
Sermo cxciii . in natali domini, x.
Sermo cxciv . in natali domini, xi .
Sermo cxcv . in natali domini, xii .
Sermo cxcvi . in natali domini, xiii.
Sermo cxcvii . de calendis januariis, contra paganos
Sermo cxcviii . de calendis januariis, ii.
Sermo cxcix . in epiphania domini, i .
Sermo cc . in epiphania domini, ii.
Sermo cci . in epiphania domini, iii.
Sermo ccii . in epiphania domini, iv.
Sermo cciii . in epiphania domini, v.
Sermo cciv . in epiphania domini, vi.
Sermo ccv . in quadragesima, i .
Sermo ccvi . in quadragesima, ii.
Sermo ccvii . in quadragesima, iii.
Sermo ccviii . in quadragesima, iv.
Sermo ccix . in quadragesima, v.
Sermo ccx . in quadragesima, vi.
Sermo ccxi . in quadragesima, vii . de fraterna concordia, et condonatione offensarum.
Sermo ccxii . in traditione symboli, i. feria secunda post dominicam quintam quadragesimae .
Sermo ccxiii . in traditione symboli, ii.
Sermo ccxiv in traditione symboli, iii.
Sermo ccxv . in redditione symboli.
Sermo ccxviii . de passione domini in parasceve .
Sermo ccxix . in vigiliis paschae, i .
Sermo ccxx . in vigiliis paschae, ii. quis mortuus pro nobis. solemnitas paschae.
Sermo ccxxi . in vigiliis paschae, iii . quod in genesi dies a luce, nunc a nocte computentur.
Sermo ccxxiii . in vigiliis paschae, v.
Sermo ccxxiv . in die paschae, i. ad populum et ad infantes, seu eo die baptizatos.
Sermo ccxxv . in die paschae, ii . ad infantes.
Sermo ccxxvi . in die paschae, iii. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxvii . in die paschae, iv. ad infantes, de sacramentis.
Sermo ccxxviii . in die paschae, v. ad populum et ad infantes.
Sermo ccxxix . de sacramentis fidelium, feria ii paschae .
Sermo ccxxx . in diebus paschalibus, i. de versu psalmi cxvii, 24, hic est dies quem fecit dominus.
Sermo ccxxxi . in diebus paschalibus , ii. de resurrectione christi secundum marcum.
Sermo ccxxxii . in diebus paschalibus, iii . de resurrectione christi secundum lucam.
Sermo ccxxxiii. . in diebus paschalibus, iv. de resurrectione christi secundum marcum .
Sermo ccxxxiv . in diebus paschalibus, v. de resurrectione christi secundum lucam .
Sermo ccxxxv . in diebus paschalibus, vi. de eadem lectione evangelii lucae, cap. xxiv, v . 13-31
Sermo ccxxxix . in diebus paschalibus, x. de resurrectione christi secundum marcum et lucam.
Sermo ccxl . in diebus paschalibus, xi. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxli . in diebus paschalibus, xii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxlii . in diebus paschalibus, xiii. de resurrectione corporum, contra gentiles.
Sermo ccxliv . in diebus paschalibus, xv. de eadem lectione evangelii joannis, cap xx, v . 1-18 .
Sermo ccxlv . in diebus paschalibus, xvi. de eadem lectione evangelii, joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvi . in diebus paschalibus , xvii. de eadem lectione evangelii joannis, cap. xx, v . 1-18.
Sermo ccxlvii . in diebus paschalibus, xviii. de alia lectione evangelii joannis, cap. xx, 19-31.
Sermo ccxlix . in diebus paschalibus, xx. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccl . in diebus paschalibus , xxi. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccli . in diebus paschalibus , xxii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo cclii . in diebus paschalibus, xxiii. de eadem lectione et de duabus piscationibus.
Sermo ccliv . in diebus paschalibus, xxv.
Sermo cclv . in diebus paschalibus, xxvi. de alleluia.
Sermo cclvi . in diebus paschalibus, xxvii. de alleluia.
Sermo cclvii . in diebus paschalibus, xxviii . de versu psalmi cxv, 11, omnis homo mendax.
Sermo cclix . in die dominico octavarum paschae.
Sermo cclx . habitus eodem die in ecclesia leontiana, de monitis baptizatorum .
Sermo cclxi . in die quadragesimo ascensionis domini, i . habitus carthagine in basilica fausti.
Sermo cclxii . in die ascensionis domini, ii. habitus in basilica leontiana.
Sermo cclxiii . de ascensione domini, iii.
Sermo cclxiv . de ascensione domini, iv.
Sermo cclxv . de ascensione domini, v .
Sermo cclxvii . in die pentecostes, i .
Sermo cclxviii . in die pentecostes, ii .
Sermo cclxix . in die pentecostes, iii.
Sermo cclxx . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxi . in die pentecostes, v .
Sermo cclxxii . in die pentecostes postremus . ad infantes, de sacramento.
Classis iii. de sanctis.
Sermo cclxxiii . in natali martyrum fructuosi episcopi, augurii et eulogii diaconorum .
Sermo cclxxiv . in natali martyris vincentii, i .
Sermo cclxxv . in natali martyris vincentii ii.
Sermo cclxxvi . in festo martyris vincentii, iii.
Sermo cclxxix . de paulo apostolo . pro solemnitate conversionis ejusdem, ii.
Sermo cclxxx . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, i .
Sermo cclxxxi . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, ii.
Sermo cclxxxii . in natali martyrum perpetuae et felicitatis, iii.
Sermo cclxxxiii . in natali martyrum massilitanorum .
Sermo cclxxxiv . in natali martyrum mariani et jacobi .
Sermo cclxxxv . in die natali martyrum casti et aemili .
Sermo cclxxxvi . in natali martyrum protasii et gervasii .
Sermo cclxxxvii . in natalis s. joannis baptistae, qui est viii calendas julii .
Sermo cclxxxviii . in natali joannis baptistae, ii . de voce et verbo.
Sermo cclxxxix . in natali joannis baptistae, iii.
Sermo ccxc . in natali joannis baptistae, iv.
Sermo ccxci . in natali joannis baptistae, v.
Sermo ccxcii . in natali joannis baptistae, vi. in quo disputatur contra donatistas .
Sermo ccxciii . in natali joannis baptistae , vii.
Sermo ccxcv . in natali apostolorum petri et pauli, i .
Sermo ccxcvi . in natali apostolorum petri et pauli, ii .
Sermo ccxcvii . in natali apostolorum petri et pauli, iii.
Sermo ccxcviii . in natali apostolorum petri et pauli , iv.
Sermo ccc . in solemnitate martyrum machabaeorum, i.
Sermo ccci . in solemnitate ss. machabaeorum, ii.
Sermo cccii . in solemnitate martyris laurentii, i .
Sermo ccciii . in natali martyris laurentii, ii.
Sermo ccciv in solemnitate laurentii martyris, iii .
Sermo cccv . in solemnitate martyris laurentii, iv. habitus ad mensam s. cypriani.
Sermo cccvi . in natali martyrum massae candidae .
Sermo cccvii . in decollatione beati joannis baptistae, i .
Sermo cccviii . in eadem solemnitate, ii.
Sermo cccix . in natali cypriani martyris, i .
Sermo cccx . in natali cypriani martyris, ii.
Sermo cccxi . in natali cypriani martyris, iii.
Sermo cccxii . in natali cypriani martyris, iv.
Sermo cccxiii . in natali cypriani martyris, v.
Sermo cccxiv . in natali stephani martyris, i.
Sermo cccxv . in solemnitate stephani martyris, ii.
Sermo cccxvi . in solemnitate stephani martyris, iii.
Sermo cccxvii . de stephano martyre, iv.
Sermo cccxviii . de martyre stephano , v.
Sermo cccxix . de stephano martyre, vi.
Sermo cccxxi . ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda paschae.
Sermo cccxxii . ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia paschae.
Sermo cccxxiii . habitus post libellum de sancto stephano.
Sermo cccxxiv . quo augustinus complet partem sermonis mox praecedentis miraculo interrupti.
Sermo cccxxv . in natali viginti martyrum .
Sermo cccxxvi . in natali martyrum .
Sermo cccxxvii . in natali martyrum.
Sermo cccxxviii . in natali martyrum.
Sermo cccxxix . in natali martyrum.
Sermo cccxxx . in natali martyrum .
Sermo cccxxxi . in natali martyrum .
Sermo cccxxxii . in natali martyrum .
Sermo cccxxxiii . in natali martyrum.
Sermo cccxxxiv . in natali martyrum .
Sermo cccxxxv . in natali martyrum.
Sermo cccxxxvi . in dedicatione ecclesiae, i .
Sermo cccxxxvii . in dedicatione ecclesiae, ii .
Sermo cccxxxviii . in dedicatione ecclesiae, iii.
Caput XV.
Damus, inquiunt. Audiamus. Damus et nos vocem pastoris. Audiamus. In Canticis, inquiunt, canticorum loquitur sponsa ad sponsum, Ecclesia ad Christum. Novimus Cantica canticorum, sancta cantica, amatoria cantica, sancti amoris, sanctae charitatis, sanctae dulcedinis. Plane volo inde audire vocem pastoris, vocem dulcissimi sponsi. Ede, si quid habes: audiamus. Sponsa, inquiunt, dicit ad sponsum: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas? Et ille, inquiunt, respondet: In meridie. Manifesta tibi testimonia proferebam, non erat quemadmodum aliter interpretareris: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Quid est quod mihi de Canticis canticorum profers? Quod forte non intelligis. Etenim illa Cantica aenigmata sunt, paucis intelligentibus nota sunt, paucis pulsantibus aperiuntur. Tene et devote accipe aperta , ut merito tibi pandantur obscura. Quomodo eris penetrator obscurorum, contemptor manifestorum?
36. Locus ex Canticis contrarius est Donatistis. Ecce tamen ut possumus, fratres, haec verba discutiamus: aderit Dominus, ut videatis ibi sanum intellectum. Primo, quod ab omnibus et imperitis facillime judicatur, verba ipsa male distinguunt: nunc audietis, nunc probabitis. Etenim sic se habet textus ipse lectionis. Sponsa loquitur ad sponsum: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas. Quod sponsa sponso dicat, quod Ecclesia Christo dicat, nec nos dubitamus, nec illi. Sed omnia verba sponsae audi. Quare verbum quod adhuc sponsae est, vis tribuere jam sponso? Omnia quae dicit sponsa, dic: tunc respondebit sponsus. Audi evidentius hanc distinctionem quam dicturus sum, non invenies aliquid plus. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Ipsa adhuc dicit, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Et vide quia adhuc ipsa dicit. Sequitur enim: Ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. Puto omnes peritos imperitosque discernere genus masculinum et femininum. Operta, quaero cujus generis sit: ab omni homine quaero, Masculini est, an feminini? Annuntia, inquit, mihi, quem dilexit anima mea. Quem, cum dicit, masculum alloquitur, sponsum alloquitur. Quia vero femina virum alloquitur, consequentia verba indicant, Annuntia mihi, ubi pascis, ubi cubas in meridie; ne forte fiam sicut operta. Audi tu operta, ut fiant tibi haec aperta. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie; ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum Hucusque verba sponsae: jam incipiunt verba sponsi de manifesto, Nisi cognoveris temetipsam. Agnosce evidenter feminam. Temetipsam, o pulchra inter mulieres: nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres; exi tu in vestigiis gregum , et 0291 pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum (Cant. I, 6, 7) : non in tabernaculo pastoris. Vide quomodo comminetur sponsus: vide quemadmodum in periculo, quamvis ille dulcis, abstulit de medio blandimenta. Quam blande illa? Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Veniet enim medius dies, quando ad umbraculum concurrant pastores; et forte latebit me ubi tu pascis et ubi cubas: et volo mihi annunties, ne forte fiam sicut operta, id est, sicut occulta, et non cognita. Ego enim manifesta sum: sed ne sicut operta, sicut celata incidam super greges sodalium tuorum. Omnes enim haeretici a Christo exierunt; omnes qui facti sunt pastores mali, habentes greges suos sub nomine Christi, illius sodales fuerunt, illius convivium acceperunt. Sodales enim dicuntur, tanquam unius convivii. Latina lingua sic dicti sunt sodales, quasi simul edales, eo quod simul edant. Audi illum in Psalmo arguentem sodales malos, id est, unius convivii: Si inimicus, inquit, meus exprobrasset mihi, sustinuissem utique; et si super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo: tu vero unanimis et notus meus, dux meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos (Psal. LIV, 13-15) . Ergo multi sodales ingrati mensae dominicae exierunt foras: mali sodales fecerunt sibi suas mensas, erexerunt altaria contra altare. In eis ista timet errare.
37. Meridies si Africa intelligatur loco citato, facit contra Donatistas. Exire haereticorum est. Et si putas quia meridies Africa est; quanquam possem obtinere magis esse mundi meridiem partes Aegypti, et illas exustas sole regiones, ubi pluvia non apparet: quia ipse est meridies, ubi fervet medius dies. Ibi autem eremus plena millibus servorum Dei. Unde si ad meridiem locorum velimus advertere, quare non ibi pascat ille magis, et ibi requiescat, quando ante praedictum est, Ubera erunt deserta eremi (Joel. II, 22) ? Sed ecce consentio, meridies Africa sit. Africa sit meridies: hi sunt sodales mali. Ecclesia transmarina in aliquo suorum navigante in Africam, sollicita ne erret, invocat sponsum suum, et dicit ei: Abundare audio haereticos in Africa, abundare audio rebaptizatores in Africa; esse autem ibi tuos non minus audio: et illud audio, et hoc audio; sed qui sint tui, a te volo audire. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. In illo meridie, ubi audio duas partes esse, unam Donati, alteram universo tuo cohaerentem; tu mihi dic quo eam, ne forte velut operta, id est, ignota fiam super greges sodalium tuorum, incurram in greges haereticorum, conantes ponere lapidem super lapidem qui destruatur, ne irruam in rebaptizatores, annuntia mihi. Et ille qui commendat unitatem pastoris, qui in hac lectione dixit, Ego pascam; 0292 pastores autem reprobat, qui multi esse voluerunt, unitatem amiserunt: severissime non blande respondens, sed pro magnitudine periculi, Nisi cognoveris, inquit, temetipsam, o pulchra inter mulieres. Pulchra es inter mulieres: sed agnosce te. Ubi te agnosces? In toto orbe terrarum. Si enim pulchra, unitas est in te: ubi divisio, foeditas est, non pulchritudo. Nisi cognoveris temetipsam. In me credidisti, agnosce te. In me quomodo credidisti? Quomodo et illi mali sodales, consentiunt Verbum carnem factum, natum ex virgine, crucifixum, resurrexisse, ascendisse in coelos: in talem me credidisti , talem et illi sonant. Cognosce te et me; me in coelo, te in toto orbe terrarum. Unum quemlibet ex Ecclesia tanquam Ecclesiam Christus alloquitur. Nam quomodo Ecclesia quaerit Ecclesiam? Secundum ipsos loquor. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas. Quid quaerit? Ecclesiam. Et ille tanquam ostendens Ecclesiam dicit, In meridie: sicut illi volunt. Respondeant mihi, quomodo Ecclesia quaerat Ecclesiam. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea. Quae loquitur? Ecclesia. Quid sibi vult annuntiari? Ubi pascis, ubi cubas, id est, ubi sit Ecclesia. Ecclesia loquitur, et interrogat ubi sit Ecclesia: et respondet ille, ut putant, In meridie. Si in solo meridie est, ut dicunt, in Africa; quomodo ipsa interrogat ubi ipsa sit? An vero portio Ecclesiae transmarinae bene interrogat de meridie, ne hic erret? Alloquitur unumquodque membrorum Ecclesiae suae Christus, tanquam suam Ecclesiam, et dicit, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi. Exire, haereticorum est. Aut cognosce te, aut exi: quia si te non cognoveris, exitura es. Exitura quo? In vestigiis gregum: sequendo malos greges. Ne forte putes quia oves sequeris, si exis: audi quid sequitur, Exi tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos; jam non oves. Nostis, fratres, ubi erunt haedi. Ad sinistram erunt omnes qui exierunt ab Ecclesia. Manenti Petro dicitur, Pasce oves meas (Joan. XXI, 17) : exeunti haeretico, Pasce haedos tuos.
38. Locus ex Habacuc male usurpatus a Donatistis. Est, inquiunt, et aliud testimonium. Nihilominus contra te: dic, audiamus. Erit sic contra te, quomodo hoc quod putabas pro te. Si meridiem, inquiunt, interpretaris Aegyptum. Multis quidem modis interpretamur meridiem, et Aegyptum possumus ad locum mundi, et ipsam Africam sic intelligere . Audi quid intelligam per meridiem: intelligo fervorem spiritualium, flagrantem igne charitatis, splendentem lumine veritatis. Nam dicitur in quodam psalmo: Dexteram tuam notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia. Dexteram, non haedos: et eruditos corde in sapientia, ipsi sunt meridies. Unde dicitur a propheta: Et tenebrae tuae sicut meridies erunt (Psal. LXXXIX, 10) . Multis ergo modis possumus intelligere meridiem: sed prorsus Africam intelligo, omnino Africam intelligo. Accipio a te aliquid forte melius quam saperem, nisi a te 0293 commemorarer: Africa sit meridies. Timet Ecclesia transmarina incidere in rebaptizatores timet incidere tanquam ignota in greges sodalium, quaerit ab sponso suo ut annuntiet illi ubi pascat, ubi cubet in meridie. Quia in ipso meridie in aliis pascit, in aliis non pascit: in aliis cubat, in aliis non cubat. Audiat consilium, veniat ad catholicam Ecclesiam; non incurrat in greges sodalium, non pascat haedos suos. Sed dic aliud quod te dicebas esse dicturum. Propheta, inquit, ait: Deus ab Africo veniet. Et jam ubi Africus, utique Africa. O testimonium! Deus ab Africo veniet. Ab Africa veniet Deus? Alterum Christum in Africa nasci, et ire per mundum haeretici annuntiant. Rogo quid est, Deus ab Africo veniet? Si diceretis, Deus in Africa remansit, utique turpiter diceretis: nunc autem etiam, Ab Africa veniet, dicitis. Novimus ubi sit natus Christus, ubi sit passus, ubi in coelum ascenderit, unde discipulos miserit, ubi eos Spiritu sancto repleverit, ubi per totum mundum evangelizare jusserit : et obtemperarunt ei, et impletur orbis terrarum Evangelio; et tu dicis, Deus ab Africa veniet?
39. In Donatistas non quadrat testimonium Habacuc.—Ergo tu mihi, inquit, expone quid est, Deus ab Africo veniet. Dic totum, et fortassis intelliges. Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso. Tu mihi expone, si jam ab Africa, quomodo de monte umbroso? De Numidia nata est pars Donati: ipsi missi sunt primo in dissensionem, et tumultum, et scandalum, quaerentes ingens vulnus , Numidae miserunt: Secundus Tigisitanus misit; ubi sit Tigisi, notum est. Qui missi sunt clerici, extra congregaverunt ab Ecclesia, ad clericos Carthaginis accedere noluerunt , visitatorem posuerunt, a Lucilla suscepti sunt . Auctor totius hujus mali Numida haereticus fuit. In Numidia, unde ventum est huc cum tanto malo, muscarium vix invenitur, in cupsonibus habitant. Quomodo mons umbrosus Numidia? Dic mihi ergo: noli huc usque recitare, Deus ab Africo; exigo et sequentia, Et sanctus de monte umbroso. Sed ostende mihi partem Donati a Numidia, de monte umbroso venire. Invenis nuda omnia, pingues quidem campos, sed frumentarios: non olivetis fertiles, non caeteris nemoribus amoenos. Unde ergo mons umbrosus in Numidiae partibus, unde hoc scandalum venit?