Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 24.) Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam: ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna: et impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. Scito ergo et animadverte ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Jerusalem usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duae erunt: et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum. Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus: et non erit ejus ( populus qui eum negaturus est), et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis ejus vastitas, et post 0542B finem belli statuta desolatio: Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium. Et erit in Templo abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. Quia Propheta dixerat: Eduxisti populum tuum, et nomen tuum invocatum est super civitatem tuam, et super populum tuum, propterea ex persona Dei loquitur Gabriel: Nequaquam populus Dei est, sed populus tuus: nec urbs sancta Dei, sed sancta, ut dicis (( Al. discas)) tibi. Simile quid et in Exodo legimus, quando Deus loquitur ad Moysen: Descende, peccavit enim populus tuus (Exod. XXXII, 7) , hoc est, non populus meus, quia me deseruit. Quia igitur postulas pro Jerusalem, et oras pro populo Judaeorum, audi quid in septuaginta annorum hebdomadibus 0542C futurum sit populo tuo, et urbi tuae quae sequuntur. Scio de hac quaestione ab eruditissimis viris varie disputatum, et unumquemque pro captu ingenii sui dixisse quod senserat. Quia igitur periculosum est de magistrorum Ecclesiae judicare sententiis, et alterum praeferre alteri, dicam quid unusquisque senserit, lectoris arbitrio derelinquens, cujus expositionem sequi debeat. Africanus in quinto Temporum volumine, de septuaginta hebdomadibus haec locutus 682 ad verbum est. «Capitulum quod in Daniele de septuaginta hebdomadibus legimus multa et mirabilia continet, quae nunc longum est dicere: ergo quod ad praesens opus pertinet, de temporibus disserendum est. Nullique dubium quin de adventu Christi praedicatio sit, qui 0542D post septuaginta hebdomadas mundo apparuit, post quem consummata sunt delicta, et finem accepit peccatum, et deleta est iniquitas: et annuntiata justitia sempiterna, quae legis justitiam vinceret: et impleta est visio, et prophetia: quia lex et Prophetae usque ad Baptistam Joannem (Luca, XVI) . Et unctus est Sanctus sanctorum: quae omnia priusquam Christus humanum corpus assumeret, sperabantur magis 0543A quam tenebantur. Dicit autem ipse Angelus septuaginta annorum hebdomadas, id est, annos quadringentos nonaginta, ab exitu sermonis, ut respondeatur, et ut aedificetur Jerusalem, vicesimum Artaxerxis regis Persarum annum habere principium. Neemias quippe hujus pincerna (Neem. I) , sicut in Esdrae libro legimus rogavit regem, accepitque responsum, ut aedificaretur Jerusalem. Et iste egressus est sermo qui exstruendae urbis, et circumdandae muris daret licentiam: quae usque ad illud tempus vicinarum gentium patebat incursibus. Si quidem ad Cyri regis imperium, qui volentibus reverti Jerosolymam dederat potestatem, Jesus Pontifex et Zorobabel, et postea Esdras Sacerdos, et caeteri qui cum eis proficisci voluerant, Templum et urbem, et muros ejus 0543B aedificare conati sunt, prohibentibus in circuitu nationibus, ne impleretur opus, quasi hoc rex non jussisset. Mansit itaque imperfectum opus usque ad Neemiam, et vicesimum annum regis Artaxerxis: ((Ergo captivitas ante regnum Persarum annis 70.)) quo tempore regni Persarum, centum et quindecim anni fuerant evoluti, captivitatis autem Jerusalem, centesimus octogesimus, et quintus annus erat: tunc primum Artaxerxes jussit muros exstrui Jerusalem: cui operi praefuit Neemias, et aedificata est platea, et muri circumdati: et ex illo tempore si numerare velis septuaginta 683 annorum hebdomadas usque ad Christum poteris invenire. Quod si harum principium ab alio tempore voluerimus sumere, et tempora non concurrent, et multa reperiemus contraria. 0543C Nam si a Cyro, et prima ejus indulgentia, quae Judaeorum est laxata captivitas, septuaginta numerentur hebdomadae, centum et eo amplius inveniemus annos, qui statutum septuaginta hebdomadarum excedant numerum: et multo plus si ex qua die locutus est Danieli angelus: additurque amplior numerus, si captivitatis exordium volueris hebdomadarum habere principium. Permansit enim regnum Persarum, usque ad initium Macedonum, annis ducentis triginta: et ipsi Macedones regnaverunt annis trecentis: atque exinde usque ad annum (ἐκκαιδεκατον) quintumdecimum Tiberii Caesaris, quando passus est Christus, numerantur anni sexaginta, qui simul faciunt annos quingentos nonaginta, ita ut centum supersint anni. A vicesimo autem anno Artaxerxis 0543D regis usque ad Christum, complentur hebdomadae septuaginta, juxta lunarem Hebraeorum supputationem, qui menses non juxta solis, sed juxta lunae cursum numerant. Nam a centesimo et quintodecimo anno regni Persarum, quando Artaxerxes rex ejusdem imperii, vicesimum regni sui habebat annum, et erat octogesimae et tertiae Olympiadis annus quartus, usque ad ducentesimam (( Al. centesimam)) secundam Olympiadem, et secundum ejusdem Olympiadis annum, Tiberiique Caesaris annum quintumdecimum, colliguntur anni quadringenti septuaginta quinque, qui faciunt annos Hebraicos quadringentos nonaginta, juxta lunares (ut diximus) menses. Qui secundum 0544A illorum supputationem possunt facere per singulos menses dies viginti novem (( Al. viginti octo)), et semis: ita ut solis circulus per annos quadringentos nonaginta plus habeat dies trecentos sexaginta quinque, et quartam diei partem: et per duodecim menses singulorum annorum undecim dies et quarta diei pars amplius reperiatur. Unde Graeci et Judaei, per octo annos trium mensium ἐμβολίσμους faciunt. 684 Si enim octies undecim, et quartam partem volueris supputare, nonaginta dies, hoc est, tres menses efficies, et in quadringentis septuaginta (( Al. quadraginta)) quinque annis octonarii reperientur anni quinquaginta novem, et menses tres: qui simul faciunt plus minusve annos quindecim: quos si quadringentis septuaginta quinque annis volueris 0544B addere, septuaginta annorum facies hebdomadas, hoc est, simul annos quadringentos nonaginta.» Haec Africanus eisdem verbis quibus expressimus locutus est. Transeamus ad Eusebium Pamphili, qui in octavo libro εὐαγγελικῆς ἀποδείξεως tale nescio quid suspicatur: «Non mihi videtur frustra septuaginta hebdomadarum facta divisio: ut primum diceretur septem, deinde sexaginta duae, et ultima adderetur hebdomas una, quae et ipsa in duas partes secta est. Scriptum est enim: Scies et intelliges ab exitu sermonis: ut respondeatur, et aedificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem hebdomadas septem, et hebdomadas sexaginta duas. Et post alia quae narravit in medio, ponit in fine: confirmabit testamentum plurimis hebdomada ((Al. hebdomas)) una. Haec non frustra 0544C et absque inspiratione Dei Angelum respondisse manifestum est. Quae observatio cautam atque sollicitam videtur expetere rationem, ut lector diligenter attendat, et causam divisionis (( Al. visionis.)) inquirat. Sin autem necesse est nos dicere quod sentimus, juxta aliam expositionem, quae in praesenti versatur lectione, in eo quod Angelus ait: Ab exitu sermonis ut respondeatur et aedificetur Jerusalem usque ad Christum ducem, non alios arbitramur quam principes, qui post hanc prophetiam, et reversionem de Babylone Judaico populo praefuerunt, hoc est ἀρχιερεῖς, et Pontifices quos Christos, ab eo quod uncti sunt, Scriptura cognominat: quorum princeps fuit Jesus filius Josedec, Sacerdos magnus: et qui fuerunt usque ad adventum Domini Salvatoris. Hosque significat 0544D vaticinium prophetale, dicens: Ab exitu sermonis, ut respondeatur et aedificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem, hebdomadae septem, et hebdomadae sexaginta duae, 685 id est, ut septem hebdomadae, et postea sexaginta duae, quae faciunt annos quadringentos octoginta tres a Cyro numerentur. Ac ne videamur procacem tantum ferre sententiam, et non probare quae dicimus, numeremus eos qui post Jesum filium Josedec usque ad adventum Domini populo praefuerunt Christi, id est, uncti in pontificatum. Primus igitur, ut ante jam diximus, post Danielis prophetiam, quaefacta est sub Cyro rege, postquam de Babylone reversus 0545A est populus, Jesus filius Josedec fuit, sacerdos magnus, et Zorobabel filius Salathiel, qui templi fundamenta jecerunt: impeditoque opere a Samaritis, et aliis in circuitu nationibus, septem hebdomadarum anni completi sunt, id est, quadraginta et novem, in quibus imperfectum opus templi fuit: et quas prophetia a reliquis sexaginta duabus hebdomadibus separat. Denique et Judaei in Evangelio ex hac opinione (( Al. opinatione)) loquuntur ad Dominum: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus suscitabis illud (Joan. II, 20) ? Tot enim anni sunt a primo anno Cyri regis, qui libertatem dedit volentibus Judaeis reverti in patriam, usque ad sextum annum Darii regis, sub quo templi opus omne completum est. Porro Josephus, 0545B et alios tres annos addidit, in quibus περίβολοι templi, et quaedam alia quae remanserant perfecta sunt: qui additi quadraginta sex annis, faciunt annos quadraginta novem, id est, septem annorum hebdomadas. Reliquas autem sexaginta duas hebdomadas ab ejusdem Darii septimo anno enumerant. Quo tempore Jesus filius Josedec, et Zorobabel jam majoris aetatis populo praeerant: sub quibus prophetaverunt Aggaeus, et Zacharias: post quos Esdras et Neemias de Babylone venientes, muros urbis exstruxerunt, tenente pontificatum Joachim, filio Jesu, cognomento Josedec: post quem successit in sacerdotium Eliasub, ac deinde Joiade, et postea Joannes: post quem Jaddus, cujus aetate Alexander, rex Macedonum, condidit Alexandriam, 686 ut 0545C Josephus in Antiquitatum libris loquitur: venitque Jerosolymam, et victimas in templo immolavit. Mortuo autem Alexandro, centesima tredecima Olympiade, anno ducentesimo trigesimo sexto regni Persarum: quod coeperat primo anno quinquagesimae quintae Olympiadis: quo tempore Cyrus rex Persarum, Babylonios, Chaldaeosque superavit, et post mortem Jaddi sacerdotis, qui sub Alexandro templo praefuit, suscepit pontificatum Onias: quo tempore Seleucus, subjugata Babylone, diadema totius Syriae, et Asiae capiti suo imposuit, anno duodecimo mortis Alexandri. In quod tempus supputantur omnes anni a Cyri imperio, ducenti quadraginta octo. Ex qua aetate Scriptura Machabaeorum regnum Graecorum enumerat. Post Oniam praefuit Judaeis pontifex Eleazarus. 0545D Quo tempore Septuaginta Interpretes Scripturas sanctas Alexandriae dicuntur in Graecum vertisse sermonem: post quem alter Onias, cui successit Simon, quo regente populum, Jesus filius Sirach scripsit librum qui Graece παναρετὸς appellatur, et plerisque Salomonis falso dicitur. Cui successit in pontificatum alius Onias, quo tempore Antiochus Judaeos diis gentium immolare cogebat. Quo mortuo, Judas Machabaeus purgavit templum, et idolorum simulacra contrivit. Cui successit frater Jonathan: 0546A et post eum rexit populum Simon frater utriusque, in cujus morte ducentesimus septuagesimus septimus regni Syriae impletus est annus: et usque ad hoc tempus, Machabaeorum primus liber historiam continet. Supputanturque a primo anno Cyri regis Persarum, usque ad finem primi Machabaeorum voluminis, et mortem Simonis pontificis, anni quadringenti viginti quinque. Post quem Joannes tenuit Pontificatum, annis viginti novem: quo mortuo Aristobolus, uno anno praefuit populo: qui primus reversus de Babylone, diadema insigne regiae potestatis cum honore pontificatus assumpsit. Hujus successor fuit Alexander, rex 687 pariter, et pontifex, qui rexit populum annis viginti septem: et hactenus, a primo anno Cyri regis, et captivorum 0546B reditu, qui in Judaeam venire voluerunt, supputantur anni quadringenti octoginta tres: quos septem, et sexaginta duae hebdomadae, id est, sexaginta novem simul efficiunt. Et hoc omni tempore pontifices rexerunt populum Judaeorum, quos ego nunc arbitror vocari Christos duces. Mortuo autem novissimo eorum Alexandro, huc atque illuc in varias partes absque ullo duce gens Judaeorum seditionibus vexabatur, in tantum ut Alexandra, quae et Salina vocabatur, ejusdem Alexandri uxor, obtineret imperium, et pontificatum quidem Hircano filio reservaret: Aristobolo autem alteri filio regnum traderet, quod obtinuit annis decem. Pugnantibus autem contra se intestina seditione germanis, et gentem Judaeorum in diversa studia trahentibus, supervenit Cneus Pompeius 0546C dux Romani exercitus, captaque Jerosolyma, usque ad adyta templi ingressus est, quae vocabantur sancta sanctorum: vinctumque (( Al. victumque)) Aristobolum Romam misit servans triumpho suo, et pontificatum Hircano fratri ejus tradidit. Tunc primum gens Judaeorum Romanis facta est tributaria. Post quem Herodes filius Antipatris, interfecto Hircano, regnum Judaeorum senatusconsulto accepit, et primus alienigena Judaeis praefuit. Qui pontificatum quoque nequaquam juxta legem Moysi, mortuis parentibus, tradebat liberis, sed alienis, et nec ipsis multo tempore, nisi ob gratiam et pretium, divinae legis jussa contemnens.» Ponit et aliam idem Eusebius explanationem, quam si voluerimus in Latinum sermonem vertere, extendemus libri magnitudinem. 0546D Haec est ergo interpretationis ejus sententia: A sexto anno Darii, qui post Cyrum, et Cambysen filium ejus regnavit in Persis, quando templi opera consummata sunt, usque ad Herodem, et Caesarem Augustum, numerat hebdomadas septem et sexaginta duas, quae faciunt annos quadringentos 688 octoginta tres: quando Christus, hoc est, Hircanus, novissimus pontifex de genere Machabaeorum, ab Herode jugulatus est, et cessavit juxta legem Dei pontificum successio. Civitatem quoque et ipsum 0547A sanctuarium sub duce Romano, Romanus vastavit exercitus, sive ipse Herodes, qui per Romanos indebitum in Judaeos arripuit imperium. Quodque infert: Confirmabit enim pactum multis hebdomada ((Al. hebdomadis)). Una, et in dimidio hebdomadis deficiet hostia, et sacrificium, sic interpretatur, quod et Herode regnante apud Judaeam, et Augusto apud Romanos, Christus natus sit, qui tribus annis, et sex mensibus juxta Evangelistam Joannem Evangelium praedicavit, et confirmavit veri Dei cultum multis: haud dubium cum apostolis, et credentibus, quando post passionem Domini in dimidia rursum hebdomada defecit hostia, et sacrificium. Quidquid enim in templo postea factum est, non fuit sacrificium Dei, sed cultus diaboli, cunctis in commune clamantibus: 0547B Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25) . Et: Non habemus regem, nisi Caesarem. Quem locum in Chronico ejusdem Eusebii, quem ante annos plurimos in Latinam linguam vertimus, diligens lector plenius edissertum poterit invenire. Quod autem a perfectione templi usque ad decimum Augusti imperatoris annum, quando, interfecto Hircano Herodes Judaeam obtinuit, septem et sexaginta duae hebdomadae, id est, quadringenti octoginta tres supputentur anni, sic possumus approbare: sexagesimae sextae (( Lege utrobique septimae)). Olympiadis primo anno, hoc est, Darii sexto, completa est templi aedificatio, et centesimae octogesimae sextae Olympiadis anno tertio, id est, Augusti decimo, Herodes in Judaeos cepit imperium: qui faciunt annos quadringentos 0547C octoginta tres, per singulas Olympiades, quadriennio supputato. Dicit idem Eusebius, et aliam opinionem, quam ex parte non reprobo: quod plerique unam hebdomadem annorum in septuaginta annos extendant, per singulos hebdomadis annos, decennio supputato. Et volunt a passione Domini usque ad Neronis imperium, annos esse triginta quinque; quando contra Judaeos Romana primum 689 arma commota sunt, et hanc esse dimidiam hebdomadam annorum septuaginta. Postea vero a Vespasiano et Tito, et deinceps quando Jerosolyma templumque succensum est, usque ad Trajanum, alios esse annos triginta quinque, et hanc esse hebdomadem de qua angelus loquitur Danieli: Confirmabit autem pactum multis hebdomada una. In totum 0547D enim orbem per apostolos Evangelium praedicatum est, qui usque ad illud tempus perseveraverunt, tradentibus ecclesiasticis historiis Joannem evangelistam usque ad tempora vixisse Trajani. Sed nescio quomodo superiores hebdomadas septem, et sexaginta duas, per septenos annos, et hanc unam per denos, id est, septuaginta annis possimus accipere. Haec Eusebius. Hyppolitus autem de eisdem hebdomadibus opinatus est ita : Septem hebdomadas ante reditum populi supputat, et sexaginta duas post reditum, usque ad nativitatem Christi; quarum tempora 0548A omnino non congruunt. Siquidem regni Persarum ducenti, et triginta supputantur anni, et Macedonum trecenti, et post illos usque ad nativitatem Domini, anni triginta, hoc est, ab initio Cyri regis Persarum usque ad adventum Salvatoris, anni quingenti sexaginta. Novissimam quoque hebdomadam ponit in consummatione mundi, quam dividit in Eliae tempora, et antichristi, ut tribus et semis annis ultimae hebdomadis, Dei notitia confirmetur. De qua dictum est: Confirmabit pactum multis hebdomada una (Dan. IX, 27) : Et tribus aliis annis sub antichristo deficiet hostia, et sacrificium. Adveniente autem Christo, et iniquum spiritu oris sui interficiente, usque ad consummationem, et finem perseveret desolatio. Apollinarius autem Laodicenus omni praeteritorum temporum 0548B se liberans quaestione, vota extendit in futurum, et periculose de incertis profert sententiam. Quae si forte hi qui post nos victuri sunt statuto tempore completa non viderint, aliam solutionem quaerere compellentur, et magistrum erroris arguere. Dicit ergo, ut verbum e verbo interpreter, ne calumniam videar facere non dicenti: In quadringentis nonaginta annis peccata, et omnia 690 quae ex peccatis oriuntur vitia comprimenda: post quae ventura sint bona, et reconciliandum Deo mundum in adventu Christi Filii ejus. Ab exitu enim Verbi, quando Christus de Maria generatus est virgine, usque ad quadragesimum nonum annum, id est, finem septem hebdomadarum, Israelis exspectatam poenitentiam. Postea vero ab octavo Claudii Caesaris anno, contra 0548C Judaeos Romana arma correpta. Tricesimo enim juxta evangelistam Lucam anno aetatis suae coepit in carne Dominus Evangelium praedicare (Luc. I) , et juxta Joannem evangelistam (Joan. II, et XI) , per tria paschata duos postea implevit annos, et exinde sex Tiberii supputantur anni, et quatuor C. Caesaris cognomento Caligulae, et octo Claudii, id est, simul anni quadraginta novem, qui faciunt hebdomadas annorum septem. Cum autem quadringenti triginta quatuor anni post hoc fuerint evoluti, id est, sexaginta duae hebdomadae, tunc ab Elia, qui venturus est juxta sermonem Domini Salvatoris (Luc. I) , ut restituat cor patrum ad filios, in ultima hebdomade aedificandam Jerusalem, et templum, per annos tres et semis: venturumque Antichristum, et juxta apostolum 0548D sessurum in templo Dei (II Thess. II) , et interficiendum spiritu Domini Salvatoris, postquam contra sanctos dimicaverit: atque ita fieri, ut media hebdomas confirmet testamentum Dei cum sanctis, et rursum media cessationem victimarum esse praenuntiet sub Antichristo, qui ponet abominationem desolationis, id est, idolum et statuam proprii Dei in templo, et erit extrema vastitas, et condemnatio populi Judaeorum, qui spreta veritate Christi, receperunt Antichristi mendacium. Asserit autem idem Apollinarius hanc se temporum capere conjecturam, quia Africanus 0549A scriptor temporum, cujus supra expositionem posui ultimam hebdomadam in fine mundi esse testetur: nec posse fieri, ut junctae dividantur aetates; sed omnia sibi juxta prophetiam Danielis esse tempora copulanda. Clemens vir eruditissimus, presbyter Alexandrinae Ecclesiae, parvipendens annorum, numerum, 691 a Cyro rege Persarum, usque ad Vespasianum, et Titum imperatores Romanos, septuaginta annorum hebdomadas dicit esse completas, id est, annos quadringentos nonaginta, additis in ipso numero duobus millibus trecentis diebus, de quibus supra diximus: Persarumque, et Macedonum, et Caesarum tempora in his hebdomadibus enumerare conatur, cum juxta diligentissimam supputationem, a primo anno Cyri regis Persarum atque Medorum, in quo imperavit et Darius, usque ad Vespasianum, 0549B et eversionem templi, supputentur anni sexcenti triginta. Origines cum profuisset hoc idem capitulum, hortatus est nos, ut quaeramus quod non intelligimus, et quia non habebat locum allegoria, in qua est libera disputatio, historiae veritate conclusus, haec in decimo Stromatum volumine breviter annotavit: «Studiosius requirenda sunt tempora a primo anno Darii filii Assueri usque ad adventum Christi, quot anni sint, et quae in illis gesta dicantur, et videndum est an ea possimus adventui Domini coaptare. «Tertullianus quid dixerit, ex eo libro quem contra Judaeos scripsit, nosse poterimus, cujus verba breviter ponenda sunt: «Unde igitur ostendemus, quia Christus venit intra sexaginta duas hebdomadas? 0549C Numeremus a primo anno Darii, quoniam ipso tempore ostenditur Danieli visio ipsa. Dicit enim ei: Intellige, et conjice a prophetatione 692 sermonis respondere me tibi haec. Unde a primo anno Darii debemus computare, quando hanc vidit visionem Daniel. Videamus igitur anni quomodo impleantur usque ad adventum Christi. Darius annis regnavit 0550A decem et novem; Artaxerxes annis quadraginta; Ochus qui et Cyrus, annis viginti quatuor; Argus anno uno. Darius alius, qui et Melas nominatus est, annos viginti unum. Alexander Macedo annis duodecim. Deinde post Alexandrum (qui et Medis, et Persis regnaverat, quos devicerat, et in Alexandria regnum suum firmaverat, quando et nomine suo eam appellavit) regnavit illic in Alexandria Soter annis triginta quinque: cui successit Philadelphus, regnans annis triginta octo. Post hunc Evergetes regnavit annis viginti quinque: deinde Philopator annis decem et septem, et post hunc Epiphanes annis viginti quatuor. Item alius Evergetes annis viginti novem. Soter annis triginta octo. Ptolemaeus annis triginta septem. Cleopatra annis vigenti mensibus quinque. Item Cleopatra 0550B conregnavit Augusto annis tredecim. Post Cleopatram Augustus aliis annis quadraginta tribus imperavit. Nam omnes anni Augusti imperii fuerunt numero ( Al. anni) quinquaginta sex. Videamus ( Al. videmus) autem quoniam in quadragesimo primo anno imperii Augusti, qui post mortem Cleopatrae imperavit, 693 nascitur Christus, et supervixit idem Augustus, ex quo natus est Christus, annos numero quindecim. Et erunt reliqua tempora annorum in diem Nativitatis Christi, in annum Augusti quadragesimum primum, post mortem Cleopatrae, anni quadringenti triginta septem, menses quinque. Unde adimplentur sexaginta duae hebdomades et dimidia, quae efficiunt annos quadringentos triginta septem, menses sex in diem Nativitatis Christi. Et manifestata 0550C est justitia aeterna, et unctus est sanctus sanctorum, id est, Christus, et signata est visio, et prophetia, et dimissa sunt peccata, quae per fidem nominis Christi omnibus in eum credentibus tribuuntur. Quid est autem quod dicit, signari visum et prophetiam? quoniam omnes prophetae nuntiabant de ipso quod esset venturus, et pati haberet. Igitur 0551A quoniam impleta est prophetia per adventum ejus, propterea signari visionem, et prophetiam dicebat, quoniam ipse est signaculum omnium prophetarum, adimplens omnia quae retro de eo prophetae nuntiabant. Post adventum enim, et passionem ejus (( Al. Christi)), jam non est visio, neque Prophetia (( Al. prophetes)) quae Christum nuntiet esse venturum. Et post paululum: Videamus, inquit, quid aliae septem, et dimidia hebdomades quae sunt subdivisae in abscissione priorum hebdomadarum, in quo actu sint adimpletae. Post Augustum enim, qui supervixit post nativitatem Christi, anni quindecim efficiuntur. Cui successit Tiberius Caesar, et imperium habuit annis viginti duobus, mensibus septem, diebus viginti octo. Hujus imperii decimo quinto anno 0551B patitur Christus, annos 694 habens quasi triginta tres cum pateretur. Item Caius Caesar qui et Caligula, annis tribus, mensibus octo, diebus tredecim. Nero annis novem, mensibus novem diebus tredecim. Galba mensibus septem, diebus viginti octo. Otho mensibus tribus, diebus quinque. Vitellius mensibus octo, diebus viginti octo. Vespasianus anno primo imperii sui debellavit Judaeos, et fiunt anni numero quinquaginta duo, menses sex. Nam imperavit annis undecim, atque ita in diem expugnationis suae, Judaei impleverunt hebdomadas septuaginta praedictas a Daniele.» Hebraei quid de hoc loco sentiant brevi sermone pertringam (( Al. perstrinxi)), fidem dictorum his a quibus dicta sunt derelinquens. Dicamus igitur παραφραστικῶς, ut sensus manifestior 0551C fiat. O Daniel, scito quod a die hac qua tibi nunc loquor (erat autem annus primus Darii, qui occidit Balthasar, et regnum Chaldaeorum in Persas Medosque transtulit) usque ad septuagesimam annorum hebdomadam, hoc est annos quadringentos nonaginta, haec populo tuo per partes accident. Primum propitiabitur tibi Deus, quem nunc magnopere deprecaris, et delebitur peccatum, et finem accipiet praevaricatio. Nunc enim urbe deserta, et templo usque ad fundamenta destructo, in luctu est populus constitutus: sed non post grande tempus instaurabitur. Et non solum hoc fiet in his septuaginta hebdomadibus ut aedificetur civitas, et templum instauretur, sed nascatur Christus, id est, justitia sempiterna. 0552A Et signabitur visio, et prophetia, ut nequaquam propheta inveniatur in Israel, et ungatur sanctus sanctorum. De quo in Psalterio legimus: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae 695 prae consortibus tuis (Ps. XLIV, 8) . Qui et in alio loco dicit de se: Sancti estote, quia et ego sanctus sum (Levi XIX, 2) . Scito igitur quoniam a die hac qua hunc tibi loquor, et Dei sermone promitto, quod revertatur populus, et Jerusalem instauretur, usque ad Christum ducem, et perpetuam desolationem templi, hebdomadae numerentur sexaginta duae, necnon et aliae septem hebdomadae, in quibus juxta ordinem suum duae res fient, de quibus et ante jam dixi, quod revertatur populus, et aedificetur platea a Neemia et Esdra. In fine ergo hebdomadarum complebitur Dei 0552B sententia in angustia temporum, quando rursum destruetur templum, et capietur civitas. Nam post sexaginta duas hebdomadas occidetur Christus, et non erit ejus populus qui eum negaturus est, sive ut illi dicunt, non erit illius (( Al. illis)) imperium, quod putabant se retenturos. Et quid dico de Christo occidendo, et populo penitus deserendo auxilio Dei, cum civitatem, et sanctuarium dissipaturus sit populus Romanus, cum duce venturo Vespasiano? Quo mortuo, transactis septem hebdomadis, id est, annis quadraginta novem, Aelius Hadrianus, et quo postea de ruinis Jerusalem urbs Aelia condita est, rebellantes Judaeos, Timo Rufo magistro exercitus pugnante, superavit. Et tunc deficiet hostia et sacrificium, et usque ad consummationem mundi, et 0552C finem perseverabit desolatio. Nec nos, inquiunt, moveat, quod primum numerentur septem hebdomadae, et postea sexaginta duae, et rursum una, quae in duas partes dividitur. Est enim hoc idioma sermonis Hebraici, et antiquorum sermonis Latini, ut ante minorem numerum supputent, et postea majorem. Verbi gratia, non juxta proprietatem linguae nostrae nunc dicimus: Abraham vixit annis centum septuaginta quinque: illi econtrario loquuntur: vixit Abraham annis quinque, et septuaginta, et centum. Non igitur ut legitur ita impletur, sed ut totum pariter supputetur, ita finem accipit. Nec ignoramus quosdam illorum dicere, quod una hebdomada, de qua scriptum est: 696 Confirmabit pactum multis 0553A hebdomada una: dividatur in Vespasiano et in Hadriano: quod juxta historiam Josephi, Vespasianus et Titus tribus annis et sex mensibus pacem cum Judaeis fecerint. Tres autem anni et sex menses sub Hadriano supputantur, quando Jerusalem omnino subversa est, et Judaeorum gens catervatim caesa; ita ut Judaeae quoque finibus pellerentur. Haec loquuntur Hebraei, non magnopere curantes a primo anno Darii regis Persarum, usque ad extremam subversionem Jerusalem, quae sub Hadriano eis accidit, supputari Olympiades centum septuaginta quatuor, id est, annos sexcentos nonaginta sex, qui faciunt hebdomadas Hebraicas nonaginta novem, et annos tres: quando Cochebas dux Judaeorum oppressus est, et Jerusalem usque ad solum diruta est.