Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
0585B
743 Deus ad beneficiendum promptus est: ad puniendos autem eos qui poena digni sunt, dissimulat. Cum possit quippe tacens sine contestatione venturi punire eos quos semel dignos supplicio judicavit, numquam hoc facit: sed etiam si condemnaverit, dicit quod sibi semper dicere propositum est, ut liberentur a condemnatione per poenitentiam, qui condemnati fuerant per delictum. Horum exempla cum de Scripturis multa possimus accipere, sufficiunt ad praesens incidentia, ut veniamus ad eorum quae lecta sunt, contemplationem. Ninivitae peccatores condemnati 0585C erant a Deo: Adhuc enim tres dies, et futurum ut Ninive subvertatur (Jon. III, 4) . Noluit Deus cum silentio punire damnatos; sed dans eis locum poenitentiae et conversionis, misit ad gentes Hebraeorum prophetam, ut dicente illo: Adhuc tres dies, et Ninive subvertetur, qui condemnati fuerant, non perirent: sed agentes poenitentiam, impetrarent misericordiam Dei, qui in Sodomis et Gomorrhis jam erant exitio destinati, 744 ut manifestum est ex sermonibus Dei, quos locutus est ad Abraham: attamen quod erat suum, fecerunt angeli, volentes eos salvare qui se indignos salute judicaverunt, haec dicentes ad Loth: Est tibi hic aliquis gener, aut filii, aut filiae (Gen. XIX, 12) ? Neque enim ignorabant non esse eos secuturos Loth, sed ostenderunt suam pariter, 0585D et ejus qui eos miserat, benignitatem in homines et amorem. Horum quiddam simile invenimus 0586B et in Jeremia scriptum esse: est enim annotatum tempus prophetiae ejus quando coepit prophetare, et quousque. Ergo qui Scripturas legit, si lectioni diligenter intendat, et requirat eorum quae scripta sunt voluntatem, dicere potest ex historiae superscriptione, quo tempore Jeremias exorsus sit, et quod consummaverit prophetiam. Quid igitur ad me tempus historiae? Legens didici, quia coeperit prophetare in diebus Josiae filii Amos regis Juda, usque ad annum tertium decimum regni ejus; deinde prophetaverit in diebus Joachim, filii Josiae, regis Juda, usque ad consummationem 745 undecimi anni Sedeciae, filii Josiae, regis Juda. Et legens didici quia per tres reges prophetia ejus contempta sit, usque ad captivitatem Jerusalem 0586C in quinto mense. Quid ergo docemur per haec, si lectioni simus intenti? Condemnaverat Deus Jerusalem propter peccata quae fecerat, et haec erat extrema sententia, ut captivitati relinqueretur. Verumtamen cum hominum sit amator, nec quemquam velit perire, antequam depopulationis tempus instaret, misit et hunc prophetam, ut per sermones ejus ad poenitentiam converteretur; misit eumdem et sub secundo rege post primum, misit quoque sub tertio. Quid plura? jam captivitas imminebat, et adhuc adhortabatur Deus tribuens (ut ita dicam) et ante unam diem locum poenitentiae: unde scriptum est, usque ad captivitatem Jerusalem, et usque ad quintum mensem prophetasse Jeremiam. Jam hostium vincula restrinxerant manus, 0586D et nihilominus haec quodammodo dicebat Deus: Ecce captivi facti estis: agite, licet sero, poenitentiam: 0587A rogate me, et parcam vobis: possum eruere de captivitate, qui tradidi. Habemus itaque quaedam necessaria ex superscriptione ista, quae continet tempora prophetiae, quia juxta suam clementiam exhortatur Deus semper homines ad salutem, ut, cessante delicto, etiam captivitas conquiescat. Haec autem et de nobis possumus intelligere: si peccaverimus, et nos captivi futuri sumus. Etenim tradi peccatorem Satanae (I Cor. V, 5) , nihil distat ab eo quod Judaei sunt traditi Nabuchodonosor. Utque illos Deus concessit adversario, propter frequentes impietates; sic nos propter peccata quae fecimus, tradimur spiritali Nabuchodonosor: et quos tradidi, inquit, Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20) , Apostolus de aliis peccatoribus. Puta quantum malum est peccare, 0587B ut tradamur Satanae captivanti animos eorum qui relinquuntur a Deo. Non 746 sine causa autem, neque sine judicio Deus relinquit quos deserit. Cum enim miserit pluviam super vineam, et vinea pro uva attulerit spinas, quid faciet, nisi ut mandet nubibus, ne pluant super eam imbrem? Quapropter in proximo est propter delicta nostra, quorum nobis conscii sumus, et nos captivari. Futurum est enim, ut tradamur, si non egerimus poenitentiam, Nabuchodonosor, atque Babyloniis, qui nos sensibiliter excrucient. Istis jam adjacentibus, sermones prophetarum, sermones Legis, sermones Apostolorum, sermones etiam Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi hortantur ad poenitentiam, provocant ad salutem. Si autem audierimus, credimus ei qui dixit: Et ego 0587C poenitentiam agam de omnibus malis, quae locutus sum facere eis (Jer. XVIII, 8) . Et haec quidem in Prooemium. Post prooemium autem ita scriptum est: Factus est Domini sermo ad eum: certum est quia ad Jeremiam. Quid dicit sermo Domini ad eum? praecipuum ab omnibus quae prophetis dicta sunt caeteris. Hoc enim numquam ad ullum prophetarum dictum invenimus. Abraham propheta nuncupatus est, in eo quod dicitur: Propheta est, et orabit pro te (Gen. XX, 7) : et tamen non dixit ad eum Deus: Priusquam te plasmarem in utero, novi te: et priusquam exires de vulva, sanctificavi te (Jer. I, 5) . Sed postea in extremo jam tempore sanctificatus est Abraham, quando egressus est de terra sua, et de cognatione sua, et de domo patris sui (Gen. XII, 1) . 0588A Ex repromissione natus est Isaac, et tamen neque ad eum reperimus hunc dictum esse sermonem. Et quid me necesse est per singulos currere? Jeremias praecipuum inter cunctos consecutus est donum, dicente Domino: Priusquam te plasmarem in utero novi te: et priusquam exires de vulva, sanctificavi te. Neque vero ignoramus quosdam esse qui ista referant, quasi majora Jeremia, super Salvatore nostro et Domino Jesu Christo: sciendumque plurima ex his esse quae 747 possunt Salvatori convenire, quae etiam nos interponemus. Pauca autem eorum quae ad Jeremiam dicta sunt, coarctant intellectum, quasi non possint, ut plures existimant, ad Dominum referri. Quae sunt ergo quae possunt convenire Domino? Ad omnes ad quoscumque mittam te, ibis: et omnia quae mando tibi, 0588B loqueris. Ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum, ut eruam te: dicit Dominus (Jer. I, 7, 8) . Nec dum ista otiose videntur ad Salvatorem referri: ea vero quae sequuntur: Extendit Dominus manum suam ad me, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me: Ecce dedi sermones meos in os tuum; ecce constitui te hodie super gentes et regna, eradicare, et disperdere (Jer. I, 9, 10) : de Jeremia difficilem faciunt interpretationem: quas enim gentes eradicavit Jeremias? quae regna subvertit, ut merito ei dictum sit: Ecce constitui te hodie super gentes et super regna eradicare, et suffodere? quam habuit potestatem ad disperdendum, ut audierit: et disperdere? Quos vero aedificavit, ut consequenter addatur, aedificare? Jeremias dixit: Non profui, neque profuit mihi aliquis: et quomodo 0588C data est ei aedificatio atque plantatio? Haec, ut diximus, ad Salvatorem relata non coarctant interpretantem. Jeremias enim in istis Salvatoris figura est. Sed et ea quae sequuntur, et (( Al. etiam)) doctissimo homini difficultatem expositionis important, quomodo possint congruere Domino: Et dixi: Quis es, dominator, Domine, ecce nescio loqui (Jer. I, 6) . Qui est sapientia, qui est virtus Dei, in quo plenitudo divinitatis inhabitat corporaliter (Colos. II, 9) , quomodo huic aptari potest: Nescio loqui? Sed et illud: Quia juvenis ego sum: interciditur ei, quasi non bene responderit. Si etenim ei dicit Dominus: Noli dicere, quia juvenis sum, manifestum est quasi non bene dicentem fuisse reprehensum. Haec sunt quae Salvatori videntur non convenire. Superiora autem 0589A facili intellectu ad eum referuntur. Dicere vero alia super Jeremia, alia super Salvatore interpretanda 748 esse, non pessimum est. Sed qui bene Scripturas nosse conatur, vehementer in isto instabit loco, videns sub uno textu sermonis dividi intellectum, et dici, haec, quoniam minora sunt, non conveniunt Salvatori, sed Jeremiae: illa vero, quoniam majora sunt, non Jeremiae, sed Christo. Ob id cuncta nos ad Jeremiam referre tentabimus: hoc est, et ea, quae cum majora sint, videntur conditionem ejus excedere. Quicumque a Deo accepit verba, sumens gratiam coelestis eloquii, idcirco ea accipit, ut regna gentesque eradicet atque subvertat. Sed cum nominentur gentes, et regna, omnis qui divina verba suscipit, nolo eum corporaliter intelligere regna, et 0589B gentes, sed considerans animas hominum regnatas a peccato, juxta id quod in Apostolo scriptum est: Non regnet ergo peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12) : videns quoque multas species delictorum allegorizet regna et gentes per varia delicta, quae humanas animas possederunt: et haec erunt quae evellentur atque suffodientur a sermonibus Dei, qui dati sunt sive Jeremiae, sive caeteris sanctis. Ita fiet, ut prima quae non videbantur congruere Salvatori, ab Jeremiam referantur: et secunda ab eo qui scit figurare dicta quae dicta sunt, Jeremiae deputentur.
Dicet mihi aliquis auditorum, etiam alium pande sermonem, et cuncta quae scripta sunt super Salvatore, quasi de eo sint scripta, constitue: de 0589C secundis noli esse sollicitus. Apparet enim quia Salvator eradicaverit regna diaboli, et nationes subverterit, gentilem destruens vitam. In istis quod intellectum difficilem facit, hoc est, quomodo possit Salvator dicere: Nescio loqui, quia juvenis ego sum, et caetera. In hoc sermone interpretantes coangustantur. Jesum Christum scimus Deum: quaerimus verba quae dicta sunt juxta personae exponere dignitatem: quapropter necesse est nobis Scripturas sanctas in testimonium vocare: sensus quippe 749 nostri et enarrationes sine iis testibus non habent fidem: et hoc quod dictum est: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Mat. XVIII, 16) , magis convenit ad interpretantis probationem, quam ad quorumcumque hominum numerum: ut firmem 0589D verbum intellectus mei, accipiens duos testes de novo et veteri Testamento, accipiens tres testes de Evangelio, de Propheta, de Apostolo. Sic enim stabit omne verbum. Quomodo igitur valebimus ista 0590A conjungere Salvatori? Det mihi testimonium vetus Testamentum: Quia priusquam agnoscat puer bonum aut malum (Isai. VII, 16) , et caetera. Det etiam Isaias: Ecce Virgo concipiet in utero, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isai. VII, 14) : ibique additur: Priusquam cognoscat puer. Si autem et de Evangelio accipere oportet testimonium, Jesus necdum vir, sed adhuc infans, quia se exinaniverat formam servi accipiens, proficiebat (Luc. II, 32) . Nemo autem proficit, qui est perfectus; sed ille proficit, qui indiget profectu. Ergo proficiebat aetate, proficiebat sapientia, proficiebat gratia, et apud Deum, et apud homines. Nam si evacuaverat se ipsum ad nos descendens, et evacuans seipsum resumpsit iterum ea de quibus se prius evacuaverat, 0590B quid indignum est profecisse eum sapientia, profecisse aetate, profecisse gratia apud Deum, et apud homines, et vera de eo esse ista quae dicta sunt: Priusquam cognoscat puer bonum aut malum (Isai. VII, 16) , et ea quae de eodem interposuimus? Sed dicet mihi aliquis: Etiamsi potest de Salvatore intelligi dictum esse quia nesciat, et caetera hujusmodi quae majora sunt, et si puerum eum accipias, nonne offendis ista sentiendo de unigenito, et primogenito universae creaturae; de eo qui antequam conciperetur, annuntiatus est, loquente Gabriele: Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obrumbrabit te (Luc. I, 37) : et audes dicere quia nesciat loqui? Quamobrem videbo si potero aliquid dignum de Salvatore in hoc loco afferre quod (( Al. 0590C quomodo)) quaedam nesciens major sit, si ea ignoraverit, quam si scierit. Utamur voce ejus, quomodo sint aliqua quae nesciat. Respondit 750 eis, qui sibi dicebant: Nonne in nomine tuo comedimus, et in nomine tuo bibimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et virtutes multas fecimus? Discedite a me, non novi vos (Mat. VII, 22) . Putasne hoc quod ait: Non novi vos, minorem ejus virtutem approbat, an majorem atque mirabilem, quia malos periturosque nesciat? Scit enim ab his differentias, scit meliora, scit Dominus eos qui ejus sunt, et si quis ignorat, ignoratur. Igitur (ut constat) peccator ignoratur a Deo. Dicet mihi aliquis de auditoribus: ostendisti quia nesciat peccatores Deus, ostendisti quia ignoret eos qui operantur iniquitatem, neque enim digni 0590D sunt agnitione ejus: quomodo approbabis magnum et gloriosum esse quod ab eo dictum est: Nescio loqui? Loqui humanum est, et eloquio semper utimur, verbi causa, Hebraeorum voce, sive Graecorum, 0591A sive reliquorum sermone. Ergo si ascenderis ad Salvatorem, et scieris eum in principio apud Deum Verbum, inspice quia nesciat loqui, cum humanum sit hoc quod dicitur loqui, si (( Al. sed)) ideo nesciat, quia sint majora quae noverit. Si autem et Angelorum linguas humanis comparaveris linguis, et scieris quia iste major sit Angelis (sicut testatus est de eo Apostolus in Epistola sua quam scribit ad Hebraeos ((Hebr. I, 4, 5)) , intelligens majorem eum et Angelorum linguis fuisse, quando tantum Deus (( Al Dei)) Verbum erat apud Patrem. Dicit ergo, et quodammodo accipit disciplinam non magnorum, sed inferiorum ac minorum. Sicut et ego balbutire disco, violentiam mihimetipsi faciens, quando cum parvulis loquor, neque enim scio (ut ita dicam) infantiliter loqui, et 0591B infractis verbis jam grandaevus cum pueris sermocinari: eodem modo Salvator in magnificentia quidem gloriae Dei, et in Patre consistens, non loquitur humana, nescit affari eos qui deorsum sunt. Quando autem venit in corpus humanum, dicit in exordio: Nescio loqui, quia juvenis ego sum (Col. I, 15) : juvenis, propter dispensationem: senex, juxta hoc quod primogenitus omnis creaturae: juvenis, quia in consummatione jam saeculorum, et in extremum hujus vitae 751 tempus advenit. Dicit itaque: Nescio loqui; scio enim quaedam majora loqui, scio quaedam majora isto sermone mortali. Vis me loqui terrestribus? necdum assumpsi humanam fragilitatem, habeo eloquium tuum, Verbum tuum sum, tibi scio loqui, hominibus nescio loqui, juvenis sum. 0591C Noli dicere: Juvenis ego sum, quoniam ad omnes quoscumque mittam te, ibis. Deinde commovit manum ad tangendum os ejus, ut ei det verba, quibus eradicet imperia. Neque vero indigebat Salvator verbis, ut ea acciperet, quando erat in Patre, nullis in coelo dignis, quae mererentur everti. Sed nunc accipit parva, differens majora paulisper. Atque ita ex hoc approbatur, sicuti alibi gloriose dixerat: Nescio vos, quia operarii estis iniquitatis (Luc. XIII, 27) , et nunc verba gloriose accepisse, cum Deus sit, et juxta magnificentiam suae dixisse gloriae: Nescio loqui, id est, humana non novi. Sive autem ad Jeremiam, sive ad Salvatorem dicitur: Priusquam te plasmarem in utero, novi te (Jerem. I, 5) ; legens Genesim et observans ea quae ibi de conditione 0591D mundi scripta sunt, invenies quia Scriptura divina, multum in sermonibus cauta, non dixerit: Priusquam te facerem in utero, novi te: quando enim juxta imaginem conditio est, dicit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) , 0592A et non dicit, plasmemus. Quando autem accepit lutum de terra, non est scriptum: Fecit hominem, sed: Plasmavit hominem (Gen. II, 7) , et posuit in paradiso hominem quem plasmavit, operari et servare eum. Si potes intelligere differentiam facturae et plasmationis, cum dicens sive ad Jeremiam, sive ad Salvatorem, non dixerit: Priusquam te facerem in utero. Quod enim fit, non fit in utero, sed quod creatur de terrae pulvere, hoc plasmatur in utero. Priusquam te plasmarem in utero, scio te. Si omnes novit Deus, quomodo quasi praecipuo (( Al. praecipuum)) a caeteris Jeremiae dicit: Novi te? An eos tantum scit Deus qui scientia ejus digni sunt, et cognoscit eos qui ejus sunt; indignos vero 752 nescit neque Pater, neque Filius, dicens: Non novi vos (Matt. VII, 23) ? 0592B Nos cum simus homines, si aliqua fuerimus praediti dignitate, alios nostra notitia dignos, alios judicamus (( Al. judicavimus)) indignos; et quos scire nolumus, neque audire volumus, eos nescimus. Quid arbitraris de universitatis Deo? Vult scire Pharaonem, vult Aegyptios nosse, sed indigni sunt notitia ejus; sed ipsi faciunt ut ignorentur. Scit autem Moysen, scit prophetas, et si quis similis eorum est. Multum te oportet laborare, ut nosci incipiaris a Domino. Jeremiam quidem, priusquam plasmaverit in ventre, cognovit: alium vero de prophetis triginta annorum coepit nosse, alium quadraginta. Sermones sunt ineffabiles de Salvatore, et non magnopere quaerendi: de Jeremia vero, eorum qui scientiam Scripturarum habent, auribus indigemus, quomodo dicat: 0592C Priusquam te plasmarem in utero, novi te: et priusquam exires de vulva matris tuae, sanctificavi te: Deus sibi ipse sanctificat aliquos. Istum non exspectat, ut sanctificet genitum, sed prius sanctificat quam de vulva egrediatur. Si ad Salvatorem (ut dixi) referas, non est malum dicere prius eum sanctificatum esse, quam natum. Sic de Domino intelligas , qui antequam de vulva exierit, sanctificatus est, sed infinito ante tempore semper sanctus fuit: hic vero antequam de utero exiret, sanctificatus est. Prophetam in gentibus posui te. Si de Jeremia quaeris, quomodo sit propheta in gentibus positus, observa in consequentibus cum jubetur prophetare ad omnes gentes: nam istius modi scriptio est, quod (( Al. superscriptio est quae)) prophetavit Jeremias 0592D super omnes gentes Elam, Damasci, Moab: et habebis quia prophetaverit ad omnes gentes, juxta id quod dictum est: Prophetam in gentibus posui te, si tamen volueris haec de Jeremia dicta sentire. Si autem intelligentiam ad Deum transferas, iste vere in universas gentes praedicavit. Est quippe 0593A sicut alia multa, sic et propheta. Ut est princeps sacerdotum, ut est Salvator, ut est 753 medicus; similiter et propheta est. Moyses annuntians de eo, non solum prophetam, sed admirabilem inter cunctos nominavit prophetam, dicens: Prophetam ex fratribus vestris suscitabit vobis, Dominus Deus, quasi me audite eum. Et erit, quicumque non audierit prophetam illum, interibit de populo suo (Deuter. XVIII, 15) . Iste est prophetes constitutus in gentibus, et accepit gratiam a Deo effusam in labiis suis, ut non solum cum praesens aderat corpore, sed etiam nunc cum adest virtute, et spiritu, prophetet ad omnes gentes, et prophetia sua ex toto orbe attrahat homines ad salutem. Et dixit: Quis est dominator, Domine? Ecce nescio loqui, quia juvenis ego 0593B sum. Et dixit Dominus ad eum: Noli dicere, quia juvenis ego sum, quoniam ad omnes ad quoscumque te mittam, ibis (Jer. I, 6) . Saepe diximus solere esse aliquem puerum, juxta eum qui intus est hominem, licet etiam senili corporis sit aetate: et econtrario frequenter inveniri parvulum secundum eum hominem qui extrinsecus est, et esse interius perfectum virum. Talis erat Jeremias habens jam sibi concessam a Deo gratiam in aetate corporis adhuc puerili, propter quod ait ei Dominus: Noli dicere, quia juvenis sum. Signumque hujus rei, quia non sit juvenis, sed vir consummatus, ostendit dicens: Quoniam ad omnes ad quoscumque mittam te, ibis: et juxta quaecumque mando tibi, loqueris: nec timeas a facie eorum. Scit enim eos sermo Dei, qui verbi legatione funguntur, 0593C incurrere ab iis periculum qui audire contemnunt. Increpati enim oderunt increpationes, coarguti insequuntur arguentes. Omne quodcumque malum est, semper patiuntur prophetae: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua et domo sua (Marc. VI, 4) . Cujus rei nuper quoque fecimus mentionem. Scit ergo (ut dicere coepimus) Deus mittens prophetam, quanta discrimina perpessurus sit, 754 ideo exhortatur eum dicens: Ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum, ut eruam te, dicit Dominus (Jer. I, 8) . Quaecumque Jeremias passus est, scripta sunt: in lacum missus est luti, mansit ibi comedens panem diei, et aquam tantum bibens, aliaque multa quae pertulit, in libro ejus continentur. Quem autem prophetarum non persecuti sunt patres vestri (Act. VII, 52) ? 0594A dicit Dominus ad Judaeos. Et necesse est eos qui vivere religiose in Christo cupiunt, omni genere a contrariis virtutibus, per ea quae reperiuntur vasa, persecutionem pati. Qua de causa nihil novum aut peregrinum videatur his, qui in tribulationibus affliguntur: omnia quae praecepta sunt faciant, tantum orent ut persecutionis causa Christus sit; ne propter injustitiam, ne propter delicta, ne propter avaritiam deprimantur. Si quando autem propter justitiam aliquis exagitatur, audiat: Beati estis cum exprobrant vobis, et persequuntur, et dicunt omne malum adversum vos, mei causa: gaudete et exsultate, quia merces vestra magna est in coelis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerant ante vos (Matth. V, 11) . Quoniam tecum sum ut eruam te, dicit Dominus; et extendit manum 0594B suam ad me Dominus, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me (Jer. I, 8, 9) . Observa differentias Jeremiae et Isaiae. Isaias ait: Immunda labia habens, in medio populi immunda labia habentis ego habito, et regem Dominum sabaoth vidi oculis meis (Isa. VI, 5) . Et quoniam confessus est non habere facta immunda, sed verba tantum (usque ad hunc enim finem peccata commiserat), non extendit Dominus manum suam, neque unum ex Seraphim manu sua labia ejus tetigit, sed forcipe solum tangens ait: Ecce abstuli iniquitates tuas. Jeremiae autem, quia sanctificatus fuerat in vulva, non forceps mittitur, neque de altari carbo succensus; nihil quippe habebat igne dignum, sed ipsa manus Domini tetigit 755 eum, propter quod dicit: Extendit Dominus 0594C manum suam ad me, et tetigit os meum. Et dixit Dominus ad me: Ecce dedi sermones meos in os tuum, ecce constitui te hodie super gentes, et regna eradicare (Jer. I, 9, 10) . Qui sic beatus est, ut regna multa quae Christo diabolus ostendit, regna daemonum, regna peccati eradicet, opus habet iis qui ei dati sunt a Deo sermonibus. Scriptum est enim: Ecce dedi sermones meos in os tuum. Ecce constitui te hodie super gentes, et regna eradicare (Jer. I, 10) . Quomodo autem regna sunt plurima, plures similiter et gentes. Nec potest aliquod regnum dici, nisi quod sub se continet nationes. Verbi gratia dictum sit: regnat fornicatio (in homine peccatore), necesse est ut regnum fornicationis habeat gentes suas. Ipsum illud generale delictum avaritiae et fraudis, quo vix 0595A aliquis immunis est, habet regnum suum, et sub regno uno multas possidet gentes, per plurimas scilicet species avaritiae, et ob id opus est sermonibus Dei, ut istiusmodi regna cum suis gentibus evellantur. Salvator in Evangelio ostendit dicens: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur (Matth. XV, 13) . Sunt quaedam intrinsecus in animabus vestris (( Al. animis nostris)) insita, quae non plantavit coelestis Pater. Omnes quippe cogitationes pessimae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae, plantationes sunt, quas non plantavit coelestis Pater. Si autem vis scire cujus sit plantatio istiusmodi cogitatus, audi quia inimicus homo hoc fecit, qui superseminavit zizania in medio tritici (Matth. XIII, 25) . Instat ecce 0595B Deus, instat et Zabulus habentes semina sua. Si dederimus locum Zabulo, inimicus homo superserit plantationem, quam (( Al. quoniam)) non plantavit coelestis Pater, utique eradicandam. Sin autem repulso Zabulo, locum dederimus Deo, gaudens Deus super principale (( Al. sub principali)) cordis nostri sparget semen suum. Nec aliquis existimet triste quiddam 756 Jeremiam recepisse, quia constitutus sit ad eradicationem regnorum et gentium. Bonitatis Dei istud est indicium, eradicare vitia per sermones, inimica coelestis regni regna destruere, et bellantes cum sua gente evertere nationes, eradicare et subvertere. Est quaedam aedificatio Zabuli, et est quaedam aedificatio Dei: quod super arenam exstruitur, hoc Zabuli est, super nullo enim stabili, robustoque 0595C solidatur. Quod autem super petram aedificatur, hoc Dei est. Unde et his qui ejus sunt, dicitur: Dei agricultura, Dei aedificatio estis (I Cor. III) . Super gentes et regna eradicare, et subvertere, et disperdere. Si eradicatur aliquid, et eradicatio ipsa non disperiit: adhuc permanet quod evulsum est. Si subruitur domus, et lapides in ruina sunt integri: dissipata est domus, non tamen perdita. Opus est igitur benignitate 0596A Dei, ut eradicatio ipsa et subversio tota dispereat. Diligentius lege quomodo eradicata perdantur: Paleas autem comburet igni inexstinguibili. Et: Ligate manipulos zizaniorum, et tradite eos igni (Matth. III, 12, 30) . Sic ea quae sunt eradicata disperduntur. Si autem vis scire quomodo dispersio redigatur in nihilum, quomodo aedificationis pessima (( Al. pessimae)) materia in pulverem comminuatur, domus ea quae propter lepram destrui jubetur (Levit. XIV) , cum fuerit pulvis effecta, extra civitatem projicitur, ut ne lapis quidem ex ea residuus sit, juxta quod scriptum est: Similiter ut lutum platearum delebo eos (Ps. XVII, 43) . Oportet quippe penitus interire malitiam. Subversum est aliquid, lapides quoque ipsi qui destructi sunt, conterantur, ne ad 0596B aliquam (( Al. aliam)) aedificationem, quam diabolus concinnare potest, assumi valeant. Eradicatum est quippiam, invenit adversarius etiam inter ea, quae eradicata sunt, aliquam sementem, quam iterum seminet. Propter quod jubet Dominus: Colligite, dicens, et comburite ea igni, scilicet ut eradicatio quoque Zabuli, et ipsa subversio consumatur. 757 Verum non tantum in hoc stat sermo divinus, ut eradicet, et destruat, et disperdat: esto enim, eradicata sint omnia in me mala, destructa et dispersa sint pessima, quid mihi prodest, si non pro eis quae eradicata et suffossa sunt, meliora in me plantentur atque aedificentur? Propterea Dei verba primum faciunt, quod necesse est, eradicant, destruunt, perdunt, et post haec aedificant, atque plantant. 0596C Observavimus semper in Scripturis sanctis, primum ea quae videntur tristia nominari, deinde ea quae hilariora sunt, secundo dici: Ego occidam, et ego vivificabo (Deuter. XXXII, 39) . Non dixit prius, Ego vivificabo, et postea, occidam. Impossibile est enim, quod semel vivificavit Deus, aut ab eo ipso, aut ab alio occidi. Sed: Ego interficiam, et ego vivificabo. Quem interficiam? Paulum proditorem, 0597A Paulum persecutorem; et vivificabo, ut fiat Paulus apostolus Christi Jesu. Haec si intelligerent miserrimi haeretici, numquam ad nos deferrent, crebro ista dicentes: Videsne Deum Legis et Prophetarum, quomodo ferus est et inhumanus? quomodo dicit: Ego occidam, et ego vivificabo? non advertentes in Scripturis annuntiationem suscitationis mortuorum, non considerantes resurrectionem jam coepisse per singulos: Consepelimur enim Christo per baptismum, et consurgemus cum eo (Rom. VI, 4; Coloss. II, 12) . A tristibus semper, sed necessariis inchoat Deus, veluti: Ego occidam, et ego vivificabo: ego percutiam, et ego sanabo. 758 Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Heb. XII, 6) ; et post haec curat. Ipse dolorem facit, et iterum 0597B restituit laetitiam. Similiter et in praesenti Dominus ait: Constitui te hodie super gentes, et regna eradicare, et suffodere, et disperdere, et aedificare, et plantare. Verumtamen primum est, ut mala auferantur a nobis. Non potest in loco aedificationis malae aedificare Deus: Quae enim participatio justitiae et iniquitatis? aut quae communicatio luci ad tenebras (II Cor. VI, 14) ? Oportet malitiam ex imis sedibus eradicari: oportet et aedificationem pessimam ab animabus (( Al. animis)) nostris penitus auferri, ut postea sermones Dei aedificent atque plantent. Possumus siquidem et aliter intelligere quae scripta sunt: Ecce dedi sermones meos in os tuum. Et quid faciant sermones dicit: Eradicare, et suffodere, et disperdere. Sermones eradicant nationes, 0597C sermones regna suffodiunt; sed non regna ista carnis et saeculi, digna destruentibus, digna eradicantibus verbis. Ea quae eradicata et subversa sunt senti, putas, in his quae dicimus modo non est virtus quam Dominus tribuit, secundum quod scriptum est: Dominus dabit verba evangelizanti virtute multa (Psal. LXVII, 12) ? virtus eradicans atque suffodiens, si qua infidelitas, si quod mendacium, si qua malitia, si qua luxuria, si qua discordia non 0598A est suffossa. Sicuti idolum in corde constructum est, illo deposito, aedificetur templum Dei, et inveniatur gloria ejus in eo, et fiat non infertilis, sive locus exsurgens, sed plantatio paradisi, ubi templum Dei sit in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.