Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
759 Quomodo corpus nostrum in aliquo terrae loco consistit, eodem modo et anima secundum statum suum in aliquo nuncupativo terrae loco est. Quod dico, sic fiet manifestius. Corpus nostrum aut in Aegypto est, aut in Babylone, aut in Palaestina, aut in Syria, aut certe ubicumque. Similiter et anima 0598B in aliquo ejusdem terrae nominis loco est, alia in Babylone, alia in Aegypto, alia in Ammanitarum regione: et sic segregatim (( Al. sacrata)) secundum sententiam Scripturarum, pro qualitate vitae locorum diversitate distinguitur. In Babylone est, quando confunditur, quando turbatur, quando, pace deserta, bella sustinet (( Al. sustinent)) passionum, quando tumultus malitiae circa eam fremit, tunc ut diximus, in Babylone est. Et ad istam animam prophetalis sermo dirigitur, dicens: Fugite de medio Babylonis, et resalvate unusquisque animam suam. Donec enim quis in Babylone est, salvari non potest. Quod etsi recordatus ibi fuerit Jerusalem, ingemiscit et dicit: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI) ? Et quia impossibile est in Babylone 0598C constitutos Deo organis canere, otiosa quippe ibi sunt organa hymnorum Dei, propterea (( Al. propter eam)) dicitur per Prophetam: Super flumina Babylonis illic ((Al. ibi)) sedimus, et flevimus, dum recordaremur tui, Sion: in salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra. Suspensa sunt organa nostra, quamdiu in Babylone sumus in salicibus fluminum Babylonum. Si autem venerimus in Jerusalem, in locum visionis et pacis, organa, quae ante otiosa pendebant, 0599A tunc assumuntur in manibus, tunc jugiter citharizamus, et non est tempus, quando 760 non laudemus Deum per organa, quae habemus in manibus. Igitur ut dicere coeperamus, semper anima in aliquo nuncupativo terrae loco est: et sicut peccatores in Babylone, sic econtrario justi in Judaea. Verumtamen juxta qualitatem vitae et fidei, et in ipsa Judaea locis inter se variis separantur. Sive enim in Dan est, quae extremae Judaeae partes sunt, sive in superioribus paululum locis, melioribusque quam Dan, sive in mediis finibus Judaeae, sive circa Jerusalem: et est omnium beatissima, quae in media Jerusalem urbe consistit. Qui vero peccator est, et nimiis (( Al. nimis)) sceleribus oppressus, hic in Babylone est. Hoc autem modico minor, et necdum usque ad summum 0599B peccatorum culmen ascendens, in Aegypto et in partibus Aegypti commoratur. Et sicut qui in Judaea sunt non aequalia cuncti possident loca: alius quippe in Jerusalem est, et alius in Dan, alius in Nephtalim, alius in finibus Gad: sic omnes, qui in Aegypto sunt, non aequales Aegypti partes incolunt; alius in Taphni, alius in Memphi, alius in Syene, alius in Bubasti habitat. Quae loca propheta Ezechiel plena mysteriis voce testatur, nomina quoque partium Aegypti exponens, de quibus si quis lector fuerat spiritualis dijudicans omnia, et ipse a nemine dijudicatus, non solum majores regiones allegorizabit, veluti Judaeam, et Aegyptum et Babylonem, sed particulas quoque terrae. Et quomodo in Judaea Jerusalem, et Bethlehem, caeterasque civitates: ita in 0599C Aegypto legens Diospolim, Bubastim, Taphnim, Memphim, Syenem, pro intellectu rerum figurabit. Quis 761 sapiens et intelligit ista? aut quis intelligens et cognoscit ea? Quis saltem in tenuiori sensu constitutus cognoscere poterit voluntatem quam Spiritus sanctus habet litterae? Verum nunc aliud propositum est, quid his, qui in Babylone sunt, Dei sermone praecipiatur (( Al. sermo praecipiat)): Fugite de medio Babylonis. Nec gradatim, non pedetentim, sed cum velocitate, cum cursu fugite; hoc est enim fugere: Fugite de medio Babylonis. Quicumque confusam habetis animam a variorum passione vitiorum, ad vos dirigitur sermo: et mihi quoque idipsum jubetur, siquidem adhuc sum in confusione inveteratus, et ideo in Babylone sum. Quid ergo praecipit 0599D Deus? Non dixit, exite de medio Babylonis; hoc enim potest fieri et gradatim; sed: Fugite de medio Babylonis. Ego quidem et in eo, quod dicitur de medio, rationem quaero sermonis. Potest quippe evenire, ut aliquis in Babylone sit; sed cum in extremis ejus finibus commoretur, quodammodo extra Babylonem esse videatur. Aliud autem est in medietate 0600A Babylonis consistere, ut ex omni parte aequale sit spatium, et ita in umbilico ejus, quasi in medio cordis animalis, habitet. Sicuti enim animalis medietas cor est, et in Evangelio secundum Lucam, cor terrae (Luc. XVII) medietas terrae nominatur: sic mihi videtur, et in Ezechiele dictum, in cor maris posita Tyrus (Ezech. XXVI) , et nunc peccatores de medio Babylonis, hoc est de corde ejus fugere debere. Fugite ergo de medio Babylonis, ut medietatem Babylonis deserentes, in finibus ejus incipiatis esse, non in medio. Quod si cui videtur obscurum, sic fiet manifestius: quia qui valde demersus est in vitiis, hic medius habitator est. Qui vero paulatim relinquens malum, et naturam suam ad meliora convertens, non tam coeperit virtutes possidere, quam cupere, 0600B iste licet ex medio fugerit Babylonis, tamen necdum de Babylone discessit. Secundum istius modi expositiones decet (( Al. docet)) sacras Litteras credere, ne unum quidem apicem habere vacuum sapientia Dei. Qui enim mihi homini praecipit (( Al. praecepit)), dicens: 762 Non apparebis ante conspectum meum vacuus (Deut. XVI, Exod. XXIII) , multo plus hoc ipse agit, ne aliquid vacuum loquatur. Ex plenitudine ejus accipientes prophetae ea, quae erant de plenitudine sumpta, cecinerunt, et idcirco sacra volumina spiritus plenitudine spirant, nihilque est, sive in Prophetis, sive in Lege, sive in Evangelio, sive in Apostolo, quod non a plenitudine divinae majestatis descendat. Quamobrem spirant in Scripturis sanctis hodieque plenitudinis verba, Spirant 0600C autem his, qui habent et oculos ad videnda coelestia, et aures ad audienda divina, et nares ad ea quae sunt plenitudinis sentienda. Haec dixi, quia non sit simpliciter positum: Fugite de Babylone, sed cum additamento necessario: Fugite de medio Babylonis, et resalvate unusquisque animam suam. Primum oportet fugere de medio Babylonis, deinde singulos animas suas resalvare, cum fugerint. Neque vero dixit salvate, sed resalvate. Appositio syllabae significat sacramentum. Quia quondam gustantes salutem, et de ea propter peccata postea corruentes, venerunt ad (( Al. venimus in)) Babylonem. Cujus rei causa oportet resalvare animam suam, ut incipiat recuperare quod perdidit, secundum apostolum Petrum dicentem ita: Reportabimus finem fidei salutem, 0600D de qua salute exquisierunt et scrutati sunt prophetae, qui propter nostram prophetaverunt gratiam (I Petr. I) . Verumtamen in nobis est fugere de Babylone, et in nostra positum est potestate, si velimus resuscitare quod corruit. Tertium mandatum est: Et neque projiciamini in iniquitatem ejus. Cum quis fugerit injustitiam Babylonis, et non egerit poenitentiam, 0601A tunc consequens est ut projiciatur. Observa vero Scripturam, quomodo licet ex Hebraea lingua, in Graecam sit translata, nihilominus, quantum recipere potest differentias verborum, significanter expresserit. Dicit quippe in alio loco: Elegi abjectus esse in domo Domini (Psal. LXXXIII) , et non ait projectus. In praesenti autem non posuit, et ne abjiciamini in injustitiam ejus, sed, Ne projiciamini in injustitiam ejus. Aliud 763 est enim projici, aliud abjici. Quod enim in despectione est, et neglectu, hoc non projicitur, sed abjicitur. Quod vero foris est a salute, et beatitudine alienum, hoc projicitur. Quod et in alio loco declarat Scriptura divina dicens: Duces populi mei projicientur ex domo deliciarum suarum, propter pessimas voluntates suas. 0601B Cleri enim eorum non proderunt eis (Mich. II, 9) . Sed et tu ipse poteris congregare, sicubi in Scripturis projectionis, et abjectionis nomen inveneris, ut ex comparatione verborum, magis possis confidens ferre sententiam. Quia dispensatio providentiae, etiamsi non magnopere curavit, ut disertitudinem, quae in Graeco sermone laudatur, Graece interpretando sequeretur: curavit tamen ea quae significantia sunt exhibere, et differentiam eorum explanare dilucide his qui Scripturas diligentissime perscrutantur. Ne projiciamini in iniquitatem Babylonis, quia tempus vindictae ejus est a Domino. Miro sensu supplicia dicit irrogari propter ejus qui ea patitur ultionem. Quando enim quis non vindicatur, et relinquitur impunitus, frequenter me dixisse memini id quod in duodecim 0601C Prophetis scriptum est: Et non visitabo super filias vestras, quando fornicantur, et super nurus vestras, quando adulterantur ((Al. adulterant)) (Osee IV) . Non ergo, ut quidam existimant, Deus peccatores punit iratus; sed, si sic expedit loqui, magna ira est, a Deo tormenta non perpeti. Qui enim punitur, etiamsi ab ea quae vocatur ira Dei corripitur, ad hoc punitur, ut emendetur. Domine, ait David, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psal. IX) . Sed etiamsi argues, argue nos in judicio, et non in furore, dixit Jeremias. Invenies autem etiam ex repromissione Dei in quosdam correptionem dari. Ideo cum (( Al. Cum in eo)) peccantibus Christi filiis, poena promittitur, misericordia non denegatur (( Al. ne misericordia denegetur)), ut scriptum est: Si dereliquerint 0601D filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint; si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint, visitabo in virga facinora eorum, et in flagellis iniquitates 764 eorum, misericordiam autem meam non dispergam ab eis (Ps. LXXXVIII) . Ista considerans, vide quomodo necdum poena dignus sit, qui usque ad praesens tempus committit scelera, nec punitur. Visitatio quippe Dei per visitati tormenta 0602A monstratur; qui autem peccans corripitur, nescio quid ei excurrat pro (( Al. ex)) poena. Haec propter hoc quod dictum est, Quia tempus vindictae ejus a Domino est. Sequitur: Retributionem ipse retribuet ei. Non per ministros retribuet Babyloni Deus, sed ipse retribuet, quod meretur. Volo quiddam dicere in additamento pronominis in eo, quod scribitur, ipse; ait enim: Retributionem ipse retribuet ei. Non omnibus Deus ipse retribuet quod merentur, sed sunt quidam, quibus per alios restituit, sive puniens, sive medicans per dolorem, ut in Psalmis continetur: Misit in eos iram indignationis suae, furorem, et iram, et angustiam, immissionem per angelos pessimos (Psal. LXXVII) . His enim non ipse restituit, sed ad retributionem illorum ministris usus est angelis 0602B pessimis: et aliis forsitan non per malos reddit, sed per bonos, ut in eis, qui pro sceleribus puniuntur. Multaque istiusmodi, si Scripturas scruteris, invenies. Est autem quando, ministrorum officio refutato, retributionem Deus ipse restituit, ut nunc Babyloni. Timeo quiddam obscuri in loco manifesto interponere, quod mihi videtur latere si taceam. Verumtamen audendum est saltem pauca perstringere. Quando sunt vulnera facilia, et prompta curatio (( Al. curationi)), medicus mittit servum suum, mittit discipulum, ut (( Al. et)) per eum languentem medicetur (( Al. medicatur)): neque enim magna sunt vulnera. Evenit quoque aliquoties, ut sectionis et ferri indigeat, qui sanatur: attamen non ipse medicus pergit ad eum; sed eligens unum ex discipulis, 0602C qui curare valeat, eo utitur ministro. Quando vero insanabiles plagae sunt, ut, et emortua carne, putredo contabuerit, et intantum mala valetudo est, ut non servi, vel discipuli, qui jam prope eum per scientiam artis accesserunt (( Al. accessit)), sed ipsius magistri manibus indigeat, tunc ipse magnus 765 medicus praecinctus lumbos, ad sectionem teterrimi vulneris concitatur. Similiter itaque quando sunt minora peccata, non restituit Deus ipse peccantibus, sed aliis utitur ministris. Quando vero per merita sua ingens hominem aegritudo comprehendit, ut nunc Babylonem, quae gravibus propriae malitiae est confossa vulneribus: tunc ad retributionem Deus ipse festinat. Similia quaedam huic si requiris invenies et de Jerusalem, quae ei acciderunt post 0602D prophetas, ob id, quia insidiata sit Christo. Sic finita est primi capituli continentia. Videamus et caetera: Calix aureus Babylon in manu Dei ((Al. Domini)) inebrians omnem terram. De vino ejus biberunt gentes ((Al. omnes gentes)), propter hoc commotae sunt gentes, et subito cecidit Babylon, et contrita est. Nabuchodonosor volens decipere homines, per calicem Babylonis dolosum, non miscuit in vase fictili, quod 0603A parabat potari, sed neque in paulo meliore, et aereo vase, vel stanneo, et quod ista praecellit argenteo: verum eligens vas aureum, in eo poculum temperavit, ut quis videns decorem auri, dum radiantis metalli pulchritudine delectatur, et totus oculis haeret in specie, non consideret quid intrinsecus latitet, et accipiens calicem, bibat nesciens calicem Nabuchodonosor. Intelliges autem calicem aureum in praesenti nominatum, si animadvertas pessimorum dogmatum verba mortifera qualem habeant compositionem sermonum, qualem decorem eloquentiae, qualem rerum divisionem: et cognosces quomodo unusquisque poetarum, qui putantur apud vos disertissimi, calicem aureum temperaverit, et in calicem aureum venenum injecerit idololatriae, et venenum 0603B turpiloquii, venenum eorum, quae animam hominis interimunt dogmatum, venenum falsi nominis scientiae. Sed meus Jesus contra fecit, sciens aureum calicem Zabuli, et praecavens ne aliquis ad fidem suam veniens, suspicaretur etiam Christi talem esse calicem, qualem esse requirat, et per similitudinem materiae formidaret errorem: ideo curavit 766, ut haberemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Saepe vidi aureum calicem in pulchro sermonis ornatu, et dogmatum venena considerans, deprehendi calicem Babylonis. Calix aureus Babylon in manu Dei. Non semper calix aureus Babylon. Cum autem venerit ad vindictam, et in manu Dei posita fuerit, tunc efficitur terra, quae quondam tacta est in Jubath. (( Al. Job)). Neque vero jugiter in manu Dei continetur, 0603C sed ultionis tantum tempore, cum coeperit Dominus ei restituere quod meretur: tunc in manu ejus inebrians omnem terram iste calix aureus Babylon inebriabit. Quomodo autem universam terram inebriabit (( Al. inebriaverit)); facile scies, si consideraveris omnes homines ebrios. Inebriamur ira, inebriamur tristitia, inebriamur mente, excedimus amore, concupiscentiis et vana gloria. Quanta pocula temperaverit, quot inebriantes porrexerit calices calix iste, quid necesse est dicere? Calix aureus, Babylon, inebrians omnem terram. Animadverte omnem terram plenam esse peccatis, et non quaeres quomodo Babylon omnem terram inebriaverit. Sed si forte videris justum, ebrium non esse de calice 0603D peccatorum, noli putare Scripturam esse mentitam, quae dixerit: inebrians omnem terram, cum iste non inebrietur a Babylone, et tamen consistat in terra. Audi quia justus non sit terra (( Al. in terra)): Omnem terram inebriat calix iste aureus. Justus vero cum sit super terram, conversationem in coelis habet. Et propter hoc non convenit ulterius justo dici: Terra es, et in terram ibis (Gen. III) . Sed si necesse 0604A est audenter loqui, dicit justo Deus adhuc consistenti super terram: Coelum es, et in coelum ibis. Portat enim imaginem coelestis. Igitur ut concludam, calix aureus inebriat omnem terram, id est, omnes ab eo inebriamur quamdiu terra sumus. De ((Al. a)) vino ejus biberunt gentes, propter hoc commotae sunt. Sicut in his, qui bibunt istum, qui in usu est, vini liquorem, si super sitim, et super mensuram biberint, videmus ebrii corporis motum, vacillantes pedes, caput ac tempora 767 praegravata, os dissolutum, linguam significantem sermones ebrii, et haerentibus labiis verba praecisa: similiter est videre eos, qui de calice aureo biberint Babylonis, quomodo moveantur, quomodo instabiles gressu sint, quomodo debilitata mente, et fluctuante cogitatu (( Al. conatu)) 0604B nihil firme (( Al. firmi)) teneant, sed semper in turbationibus agantur incerti. Quamobrem Scriptura divina de istius modi hominibus in alio loco ita ait: Propterea commoti sunt. Interponamus aliquid mysterii, quid de peccatore dicatur Cain. Cum egressus est a facie Dei, habitavit in terra Naid, contra Edem (Gen. IV) . Naid in Graeca lingua interpretatur commotio. Qui enim derelinquit Deum, qui deserit sensum de eo jugiter cogitandi, iste in terra Naid hodieque habitat, id est, in tribulatione mali cordis, et mentis commotione consistit. Biberunt gentes, propterea commotae sunt, et subito cecidit Babylon, et contrita est (Luc. XVII) . Quando dicit repente cecidit Babylon, videtur mihi prophetizare consummationem mundi subito futuram. Quomodo (( Al. quando)) 0604C enim diebus diluvii comedebant, et bibebant, emebant, et vendebant, plantabant, et aedificabant, donec venit (( Al. veniret)) diluvium, et tulit omnes, et subito venit inundatio: similiter autem, et in diebus Loth, sic et consummatio mundi non per partes fiet, sed repente. Huic conferendum existimato (( Al. aestimo)), id quod scriptum est in Jesu Nave (Josue VII) , quando a voce sola tubae, Jerico civitas corruens subito disperiit: et juxta hanc similitudinem Babylonem quoque in consummatione saeculi casuram esse, et subito conterendam, et haec quidem de consummatione dicta sunt. Si vero veneris ad adventum Domini mei Jesu Christi, et videris ejus magnum opus, quomodo subverterit omnia gentium de idolis dogmata, ut credentes de erroris eximeret 0604D jugo, intelliges quia in tempore passionis ejus Babylon extemplo corruit et contrita est. Unusquisque nostrum consideret seipsum, et animadvertat Babylonem in suo pectore corruisse. Si autem et in alicujus corde non cecidit civitas confusionis, huic Christus necdum advenit. Veniente quippe eo, Babylon ruere consuevit. Propter hoc ad orationum praesidia 0605A confugientes, petite ut veniat Jesus in corda vestra, et conterat Babylonem, et faciat ruere omnem malitiam ejus, 768 et reaedificet pro his, quae subversa sunt, et pro Babylone, quae fuerat ante constructa, in ipso principali cordis vestri (( Al. nostri)) Jerusalem civitatem sanctam Dei. Plangite eam, et accipite resinam correptionis ejus, si quomodo sanabitur. Plangite, ait, Babylonem. Deinde quia omnis anima recipere potest salutem, et neque una apud Deum est insanabilis, idcirco consilium dat his, qui possunt transmigrare (( Al. transmigrationis)) in Jerusalem ad testimonium (( Al. et testimonii)) habere resinam ad emplastra facienda, ut assumant medicamina, et quanto valent studio, sanitati restituant Babylonem. Hoc experiamur et nos facere, deprecantes Deum, ut de nobis 0605B resinam rationabilem (( Al. rationalem)), et de rationabili resina discamus ei malagma imponere, et oleum, et alligaturas, et imponentes alligemus vulnera Babylonis, imitantes Samaritanum, et (( Al. ut)) sanetur misera civitas, et curata desinat esse quod fuerat. Istud est, quod ait accipere (( Al. accipe)) resinam correptionis ejus si quomodo sanabitur. Ubi sunt haeretici? ubi sunt, qui naturas quasdam introducentes, asserunt esse naturam (( Al. materiam)) desperabilem, quae penitus non recipiat salutem? si est natura, quae pereat, quae alia talis erit ut Babylon? Attamen neque istam despicit Deus. Praecipit enim medicis Deus ut recipiant resinam super Babylonem, si quomodo sanetur. Quidam igitur eorum, qui mandatum acceperant, accipientes resinam correptioni 0605C (( Al. corruptioni)) Babylonis, si quomodo sanetur, fecerunt quod fuerat imperatum, repererunt (( Al. acceperunt)) resinam ad correptionem (( Al. corruptionem)) ejus, audientes posse fieri, ut Babylon reciperet sanitatem. Et quia quod putaverunt non effecerunt (( Al. repererunt)), Babylon quippe in pristina (( Al. proposita)) malitia perseverans, noluit se curari, satisfaciunt boni medici, et dicunt; Curavimus Babylonem, et non est sanata. Relinquamus eam. Vide autem, homo, ne quando angelis praecipiat Deus, ut ad languorem animae tuae medicaminum emplastra conficiant, si quomodo possis ab aegrotatione sanari, et respondeant angeli: Curavimus Babylonem, istam ostendentes a passionibus confusam animam suam (( Al. tuam)), et non est sanata. Non 0605D scientiam artis suae, neque resinae vim criminantur; sed te, qui praeceptis eorum obsequi noluisti, dicentes: Curavimus Babylonem, et non est sanata. Relinquamus eam. Steterunt medici sub 769 magno medico angeli Dei, volentes curare imbecillitates nostras, volentes animam liberare de vitiis, sed nos ipsi repellimus eos, dum consiliis eorum non acquiescimus. Vident se operam perdere, cum loquuntur invicem, et dicunt: Relinquamus eam, et abeamus unusquisque in terram suam. Hoc 0606A est, credita nobis est a Deo medicina, ut animam curaremus humanam: adhibuimus adjutorium, medicinam (( Al. medicamina)) imposuimus: multum contumax est, non vult observare, quod dicimus, studium nostrum non sequitur effectus. Relinquamus eam, et abeamus unusquisque in terram suam, id est, domesticum locum, et proprium. Cave, homo, nequando relinquat te medicus, sive Angelus Dei, sive quicumque hominum, cui credita est cura sermonum ad salutis medicinam deferendam (( Al. medicamina deferenda)). Si enim te dereliquerint et dixerint: Abeamus unusquisque in terram suam, quia appropinquavit in coelum judicium ejus, manifestum est quia abscessio eorum condemnatio tua sit, ut irremediabilis, nolentisque curari. Cum autem te deseruerint 0606B (( Al. deseruerunt)), quid tibi aliud eventurum est nisi quod solet his accidere, qui a medicis desperantur, utentes voluntate morbi sui, ut ad pejora demergantur? Fiunt his similia et in consuetudine istius vitae a prudentibus medicis. Accedit aliquis eorum ad languentem, 770 quantum ars patitur, et industria medicinae non cessat: sed si aut aegritudo tanta sit, ut repugnet curationi, aut ipse invalidus per impatientiam doloris contra faciat quam jubetur, relinquit medicus, desperans (( Al. desperat)) hujusmodi hominem, et recedit ne inter manus suas exspirans, causam interitus ejus ad se retorqueat. Si ergo et nos, ne in sanctorum angelorum manibus, qui ad nos curandos a Domino destinati sunt, moriamur, relinquunt nos desperantes animam nostram, et aiunt: Non 0606C est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas, quia appropinquavit in coelum judicium ejus. Et elevatum est usque ad astra. Qui parvum habet peccatum, non usque ad coelum et sidera judicium suum effert (( Al. ejus affertur)). Pusillum enim, et humile est. Qui vero crescit in scelere, crescit et in judicio, simulque cum vitiis augetur et poena: et quia intantum delinquit (( Al. deliquit)), ut judicium ejus usque ad coelestia sublevetur, et per impietatem suam resistens Deo ad superiora conscendat, profert Deus judicium suum in humiliationem ejus judicii, quod celatum est a peccatore, et proferens judicium suum, humiliat quidem peccatorem, retribuit autem justo digna vitae ejus in Christo Jesu Domino nostro, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. 0606D Amen.