Homilia Tertia. De eo quod scriptum est:
Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
769
Quomodo, ait,
confractus, et contritus est malleus universae terrae? quomodo facta est in exterminium Babylon? Quaerendum
0606D Penes Rab.,
Quaerendum igitur quis sit spiritaliter malleus universae terrae, quaeve ejus contritio prophetata.
inter haec quis sit malleus universae terrae, quaeve ejus contritio: unde ait propheta, quia ante confractus est quam contritus,
ut congregantes ea, quae alicubi de malleo scripta
0607A sunt, cum invenerimus nomen ejus, investigemus etiam nominis voluntatem ex his, quae afferimus exemplis. Domus quondam componebatur
Dei, 770 juxta tertium Regnorum librum (III Reg. VI) , et Salomon erat construens, et aedificans eam. Ubique quasi in laude
dicitur de domo Dei, quia malleus et securis non sunt audita in domo Dei. Ergo quomodo malleus non auditur in domo Dei: sic
quia domus Dei Ecclesia est, malleus in Ecclesia non auditur. Quis est iste malleus volens quantum in se est impedire lapides
aedificationis templi, ut contriti non conveniant fundamentis ejus? Vide
0607D Emendamus ex Rabano
nunc, pro quo erat
mihi.
nunc 771 Zabulum, si non ipse est malleus universae terrae. Ego autem pronuntiabo confidens, esse aliquem, qui non magnopere
curet de malleo
0607B universae terrae. Et quoniam exemplum
0607D Pro
assumptum, quod Rabani lectio substituit, manifesto antiquarii male veteres notas assecuti errore, tribus verbis erat in antea vulgatis
libris,
ad
0608D
sanctum Spiritum.
assumptum est de sensibili malleo, quaero materiam malleo fortiorem, quae nihil ab eo percussa patiatur. Quam quidem quaerens
reperi ((
Al. reperiri)) in eo quod scriptum est:
Ecce vir stans super muros adamantinos, et in manu ejus adamas. Refert autem de adamante historia, quia fortior sit omni caedenti se malleo, incontritus et inconvincibilis permanens ((
Al. perseverans)). Licet supra stet malleus Zabulus, et suppositus sit draco, qui est quasi incus indomabilis, nihil tamen in
manu Dei, et in conspectu ejus consistens adamas perpetitur. Duo itaque contraria sunt adamanti isti, malleus, et incus improducibilis.
Jam quoddam est et apud nationes tritum vulgi sermone proverbium, ut de his, qui anxietatibus et
0607C ingentibus malis premuntur, dicant: Inter malleum sunt et incudem. Tu autem hoc refers ad Zabulum et draconem, qui istiusmodi
semper in Scripturis pro varietate causarum nominibus insigniuntur: et dicis quia sanctus qui quasi murus adamantinus, vel
in manu Domini adamas est, non curet neque de malleo, neque de incude; sed quanto plus caesus fuerit, tanto plus ejus virtutem
splendescere. Aiunt eos, qui mercimonia lapidum exercent, cum voluerint probare adamantem, ignorantes utrum sit adamas, an
non sit, quamdiu malleum et incudem non invenerint: tunc autem persuaderi esse verissimum adamantem, si indomitus lapis, si
((
Dele alter si)) inter incudem et malleum perseverat, si percutiente desuper malleo, et incude supposita, durior lapidum
0607D natura compingit.
0608D Haec misere luxata sunt; Graecus quoque textus qui suppetias ferat, hoc loco desideratur. Utcumque resarcias si legeris,
Talis vir est, qui ante tentationes, ut ab his qui probare, etc.
Talis vir est ante tentationes, ab his probare lapides nesciunt, ignoratur. Certissime autem novit adamantinorum lapidum
naturam solus Deus plurimis ignoratam. Ego ipse adhuc nescio utrum, veniente malleo, et percutiente me, confringar et conterar,
convictus, quia non sum adamas, an certe verus adamas ostendar, si ingruentibus persecutionibus, periculis, tentationibus,
tam contritus fuero ad ictus mallei, 772 quam probatus. Et tu ipse percurre Scripturas,
0608A et quaeres, si quod potes invenire vestigium, bene a Deo promitti, ut malleus percutienda percutiat. Verbi gratia dictum
sit (ad intelligentiam enim obscuriorum sumuntur exempla), si malleus non esset, non esset tuba productilis, quae juxta Legem
ad solemnitates Dei excutiat, quae audientium animos clangore suo accendit ad bellum. Necessarius est malleus, ut tuba productilis
fiat. Multa cooperatus est iste malleus tubae productili Paulo, ut eum per varia tentamenta produceret, et approbaret, quia
illaesus posset excudi, figuramque assumere tubae magnisonae, non incertam dans vocem in audientes, ut praeparentur ad militiae
bellum. Et quoniam malleus invenitur contraria fortitudo, et draco incus producibilis, istius modi semper in Scripturis malleo,
0608B vel quacumque alia materia compositum nomen assumens, instabo sermone: Cain generavit filios, et de Cain ortus est faber
aeris et ferri. Ergo ut Zabulus, qui omnium tentationum operator est, malleus dicitur: ita qui ministrat, malleator est filius
Cain. Quotiescumque enim in tentatione incideris, scito malleum Zabulum esse, et malleatorem eum, per quem te Zabulus insequitur.
Velut in proditione Salvatoris malleus Zabulus, malleator Judas fuit. Et multi erant malleatores in tempore illo, quo Dominus
passus est, clamantes: tolle de terra talem: crucifige, crucifige eum. Omnia malleatoribus plena sunt. Quotquot enim in actu
suo Zabulum suspiciunt, et ministrant ei ad probandum justum, et injustum coarguendum, omnes malleatores sunt. Idcirco si
0608C heri malleator eras, et in manu malleum continebas, nunc discens, quia a Cain fratricida oriuntur malleatores, projice malleum
de manu tua, et transmigra ad malleatorum, quae spiritalis est, generationem, sicut Enos et reliquorum, qui Scripturarum laudibus
efferuntur. Verumtamen finis confractio est atque contritio. Est sciendum quidem, quoniam prophetatus nunc malleus Zabulus
sit, malleus non partis alicujus terrae, sed universae terrae, pro eo quod in omni terra malitia ejus dispersa sit, et ubique
773 malleus iste malum operatur. Est autem etiam hoc dicendum, Zabulum universae terrae malleum esse, non coeli malleum.
Neque enim tenuiori substantiae convenit malleus, sed crassiori. Si portas imaginem terreni, malleus te, quia terrenus es,
percutit;
0608D si peccas, et terra es, et in terram ibis, experieris malleum universae terrae et in te operantem. Juxta istum intellectum,
illud quoque animadvertendum est, universae terrae malleum, quia adversum cuncta terrena potentiam suam exerceat, Zabulum
esse: posse autem etiam minorem malleum intelligi, qui non universae terrae sit malleus, sed illius, ut ita dicam, et illius
partis terrae. Et siquidem una aliqua contraria fortitudo mihi repugnat, et colluctatur mecum, non valens cum universis simul
hominibus
0609A congredi, ut Zabulus: tunc est quidem malleus in me, sed non universae terrae malleus; verum, ut ita dicam, meae tantum
malleus terrae. Confracto autem et contrito malleo universae terrae, quid necesse est arbitrari de malleo partium terrae?
Simulque existimo admiratione dignum, quoniam universae terrae malleus sit comminutus. Quid enim magnum, si fractus fuisset,
et contritus malleus partium terrae? Sed vere nunc admirandum est, quia universae terrae malleus confractus atque contritus
est. Post haec quaero quis sit iste, qui universae terrae malleum confregerit et contriverit: et dicam Moysen non potuisse
confringere atque conterere malleum universae terrae, neque ante eum Abraham, neque post eum Jesum Nave, neque alium quemquam
prophetarum. Quis ergo potuit
0609B talem, tantumque
0609D Sic Rabanus restituit. In antea vulgatis erat,
talem tantumque virum, et universae terrae malleum confringere, etc.
malleum universae terrae confringere, et conterere? Quis est iste? Jesus Christus confregit, atque contrivit malleum universae
terrae. Et hoc nunc admirans in Spiritu Sancto prophetes ait:
Quomodo confractus, et contritus est malleus universae terrae? Primo confractus
0610D Antea legebatur:
primo confractus, et contritus est deinde.
est, deinde contritus. Et quoniam reperi Salvatorem esse, qui confregerit malleum universae terrae et contriverit eum, veniam
ad Evangelium, ut videam primam tentationem, quando dixit ei Zabulus: 774
Ista omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me, et reliqua: et dicam, quia in illo tempore non contrivit ((
Al. contriverit)) Jesus malleum universae terrae, sed tantum confregit eum. Cum vero recessit ((
Al. secessit)) ab eo usque ad tempus, et tempore postea venit instante, tunc contritus est, non solum confractus
0609C ut primum, malleus universae terrae. Et quia contritus est, qui fuerat ante confractus, malleus universae terrae, idcirco
per unumquemque nostrum confringitur quidem quando introducimur in Ecclesiam, et proficimus ad ((
Al. in)) fidem. Conteritur autem, et comminuitur, quando ad
0610D Apud Raban.,
ad perfectum venerimus.
profectum venimus. Quod si dubites conteri Zabulum ad profectum venientibus nobis, audi Apostolum benedictione quadam benedicentem
justum, atque dicentem:
Deus autem conterat Satanam sub pedibus vestris velociter (Rom. XVI) . Animalis est iste malleus, fortasse nunc furit adversum nos, et quaerit quia ista de eo pandimus, et conteritur
a nobis (neque enim confringitur tantum, et non etiam conteritur per nos), confringere nos econtrario et conterere. Et multos
quidem contrivit
0609D eos, qui non attendunt sibi, neque custodia servaverunt cor suum. Verum nos confidentes in Deo, credentes in Christum Dei,
non timeamus Zabulum. Timor Dei facit nos non timentes Zabulum, nihilque ab eo perpeti, sed et dicere non tantum generaliter,
verum et de nobis ipsis:
Quomodo confractus est, et contritus malleus universae terrae? Illo autem confracto, et comminuto, Babylon fit in exterminium: nec prius confusionis civitas dissipatur, quam malleus universae
terrae confringatur, et conteratur.
0610A Unde et mirabiliter et praeclaro ordine propheta usus est dicens:
Quomodo confractus est, et contritus malleus universae terrae? Quomodo facta est in exterminium Babylon? Quod primo factum est, primum enarravit: quod secundo consequenter exposuit. Et hoc oportet per singulos Scripturarum observare
sermones. Quando itaque fit in exterminium Babylon? Quando exterminantur omnes confusiones de anima mea, neque ulterius me
confundit mors filii, aut obitus uxoris: cum non est qui me irritet, et provocet ad tristitiam, ad iram, ad concupiscentiam,
775 ad voluptatem, quando maneo inconfusus, assumens rationem, quae me confirmet, et roboret, tunc mihi accidit quod dictum
est:
Facta est in exterminium Babylon, hoc est universa confusio. Fiunt
0610B autem ista, id est, confringi, et conteri malleum omnis terrae, et demoliri Babylonem, cum gentes superponuntur malleo,
et Babyloni. Scriptum est enim:
In gentibus superponentur tibi, hoc est, ii qui de gentibus sunt superponentur tibi, o Babylon, superponentur tibi, o mallee, ut confringaris et conteraris.
Quando ista facta sunt? In adventu Domini mei Jesu Christi, cum Evangelium cunctis gentibus praedicatum est, tunc superpositi
sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus Babyloni, et malleo universae terrae, et impletum est hoc quod scriptum est:
In gentibus superponentur tibi, et capieris, Babylon, et non cognoscis. Utinam caperetur Babylon et per singulos nostrum. Ex anterioribus autem potest intelligi captivitas Babylonis, quando capta
suffoditur, subvertitur,
0610C desolatur, nihil in nobis resideat confusionis.
Et capieris, Babylon, et non cognoscis; inventa es, et comprehensa, quia Domino restitisti. Ergone sola Babylon Domino restitit, et non potius omnes gentes, dum, creatore deserto, idola veneratae sunt; Domino restiterunt?
An figuraliter dicit omnem animam contrariam Jerusalem, id est visioni pacis, Babylonem esse. Unde et Sancti in Jerusalem,
peccatores in Babylone erant. Etsi peccabant Jerosolymitae, mittebantur in Babylonem, et sic convertebantur ad poenitentiam
in Babylone consistentes. Sancti vero regrediebantur in Jerusalem. Capitur ergo Babylon, et non cognoscit. Babylon quippe
legi non subjicitur, neque enim potest non inventa Babylon comprehensa esse; sed ob id comprehensa est cum
0610D inventa est, quia Domino restitit. Deinde exordium alterius capituli.
Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa irae suae, quia opus Domino virtutum in terra Chaldaeorum. Quoniam venerunt
tempora ejus aperire apothecas ejus, scrutamini eam quasi speluncam, et disperdite eam, ne sint ejus reliquiae. Exsiccate
omnes fructus ejus, et descendat in occisionem. Vae eis, quoniam venit dies eorum, tempus vindictae eorum
(Jer. L) . Volens intelligere hoc quod dictum est:
Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit
0611A 776
vasa irae suae, quaero de alia Scriptura vasa irae Dei, et invenio ad pleniorem comparationem istius Scripturae Scripturam Apostolicam, ibique
invenio Apostolum mihi subjicientem quae sint vasa irae Dei. Ait enim: Si autem volens Deus ostendere iram suam, et notam
facere potentiam suam, pertulit in multa patientia vasa irae praeparata ad perditionem, ut ostenderet divitias gloriae suae
in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam, quos et vocavit non solum ex Judaeis, verum etiam ex gentibus (Rom. IX)
. Generaliter Apostolus omnes homines divisit bifariam, dicens quosdam esse vasa misericordiae, quosdam vasa irae. Verbi gratia,
Pharaonem et Aegyptios vasa irae: rursus se qui primus misericordiam consecutus est, et eos qui in tempore
0611B de Judaeis et gentibus crediderunt, vasa misericordiae nuncupavit. Sunt ergo in thesauro Dei vasa irae. Scriptum est enim:
Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa irae suae. Quis est iste thesaurus Domini, in quo vasa irae inveniuntur? Aliquis forsan quaeret, utrum in thesauro Domini tantum vasa
irae sint, et thesaurus Dei, qui est thesaurus omnium, non habeat ((
Al. habet)) vasa misericordiae: an aliud quid intelligi oporteat de thesauro Dei, unde efferantur vasa irae ejus? Thesaurum Domini
ergo confidens dicam esse Ecclesiam ejus, et in isto thesauro, id est Ecclesia, saepe homines latitare, qui sunt vasa irae.
Veniet igitur tempus, quando aperiat Dominus thesaurum Ecclesiae: nunc enim clausa est Ecclesia, et vasa irae cum
0611C vasis misericordiae inhabitant, et paleae cum frumento sunt, et pisces perdendi ac projiciendi, cum bonis piscibus, qui
in retia inciderant, continentur. Quam cum aperuerit judicii tempore, et protulerit exinde vasa irae suae, dicet forsitan
is, qui est vas misericordiae, de egredientibus vasis irae:
Exierunt ex nobis, non enim erant ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Sed ideo egressi sunt
a nobis, ut ostenderetur, quia non erant omnes ex nobis
(I Joan. II, 19) . In aliud quiddam cupit sermo prorumpere: quod autem audemus dicere, istiusmodi est. In thesauro Dei vasa
irae sunt, extra thesaurum vasa peccantia non sunt vasa irae, sed vasis irae minora sunt. Servi enim sunt ignorantes voluntatem
Domini sui, et non facientes voluntatem
0611D 777 ejus. Qui autem ingreditur Ecclesiam, aut vas irae est, aut vas misericordiae. Qui extra Ecclesiam est, neque vas misericordiae
est, neque irae. Aliud quoddam nomen ejus inquiro, qui extra Ecclesiam commoratur: et quomodo decerno confidens, non esse
eum vas misericordiae: sic econtrario ex rationis veritate communitus aperte promo sententiam, neque vas irae posse eum dici,
sed vas in aliud quiddam reservatum. Ergone potero de Scripturis approbare, nec misericordiae eum esse vas, nec irae: ut et
secunda expositio aliquid nobis utile in praesenti loco interponat, et sane rursus audeat in id, quod jamdudum conatur, sermo
prorumpere? Ait Apostolus:
In domo autem magna non sunt tantum
0612A
vasa aurea et argentea, sed et lignea, et fictilia: alia quidem in honorem, alia porro in contumeliam (II Tim. II) . Si igitur quis mundaverit semetipsum ab his, erit vas in honorem, et sanctificatum, utile Domino, ad omne
bonum opus praeparatum. Putasne, magna domus in praesenti est, et in ea sunt vasa in honorem, et alia in contumeliam? An in
illa quae futura est domo, vasa quidem aurea et argentea, quae sunt in honorem, invenientur vasa esse misericordiae: reliqua
autem, id est, mediocres homines, qui extra thesaurum sunt, ne sint vasa irae, seu misericordiae, hi poterunt juxta dispensationem
quamdam profundam Dei vasa esse in magna domo, quae mundata non sunt, sed sunt vasa testea in contumeliam, attamen necessaria
domui? Vide autem si voluero et
0612B hoc ipsum exemplum ex alio Scripturae testimonio comprobare. Inhonoratus est, inquit, Jechonias, quasi vas cujus nulla est
utilitas (Jerem. XXII) . Non ait, est quidem ejus utilitas, in contumeliam autem ejus est utilitas: sed quia erat ex domo
Dei, et peccavit, in totum non est ejus utilitas. Habeo et aliam Scripturam, in qua dicitur de alio quodam peccatore: Et erit
quasi testa, in qua attrahes aquae pusillum, et in qua carbonem bajulabis. Et rursum affirmat non necessarium penitus, et
ex omni parte esse vas inutile. Numquid non igitur nos qui in domo ista Dei sumus, quando aperire coeperit Dominus thesaurum
778 suum, incipiemus mundari, si tantum fuerimus vasa misericordiae, projectis vasis a nobis irae? An certe jam exordium
est, oportere nos satagere, non
0612C solum ut non simus vasa irae, sed ut ii qui sunt projiciantur a nobis? Tale enim quiddam est hoc quod Apostolus Paulus Corinthiis
ait:
Intantum auditur inter vos fornicatio, quae nec in gentibus, ut uxorem quidem patris aliquis habeat, et non magis planxistis,
ut auferatur de medio vestrum, qui hoc opus gessit
(I Cor. V) : quasi diceret, aperto thesauro Dei, egrediantur vasa irae suae. Aperuit siquidem Dominus thesaurum, et protulit
vasa irae suae. Legi alicubi quasi Salvatore dicente: et quaero, sive quis personam figuravit Salvatoris, sive in memoriam
adduxit, an verum sit hoc quod dictum est:
Ait autem ipsi Salvator: Qui juxta me est, juxta ignem est: qui longe est a me, longe est a regno (Marc. VII) . Ut enim qui juxta me est, juxta salutem est, ita et juxta ignem
0612D est. Et qui audiens me, et audita praevaricans, factus est vas irae, praeparatum in perditionem, cum juxta me est, juxta
ignem est. Si vero quis cavens, quoniam qui juxta me est, juxta ignem est, longe factus fuerit a me, ne juxta ignem sit, talis
quidem longe futurus est et a regno. Et quomodo athleta, qui non est in agone conscriptus, neque flagella metuit, neque exspectat
coronam, qui autem semel nomen professus est, si victus fuerit, verberatur atque projicitur; si vero vicerit, coronatur: eodem
modo qui ingressus est Ecclesiam, o Catechumene, ausculta; qui accessit ad sermonem Dei, nihil aliud quam conscriptus est
in certamine pietatis, et conscriptus si non legitime certaverit, caeditur flagellis, quibus
0613A non verberantur ii, qui non in principio conscripti sunt. Si autem contenderit fortiter ad fugienda verbera, et contumelias,
non solum injuria liberabitur, sed incorruptam gloriae accipiet coronam.
Opus Domino virtutum in terra Chaldaeorum. Juxta diversos intellectus terrenus locus multipliciter nominatur, et quomodo differenti inter se
0613D Cum Rabano legimus
notione, cum minus recte antea esset
ratione.
notione plura Salvator habet vocabula, cum unus in
0613D Subjacens, quod et Genebrardo notatum est, appellat subjectum sive suppositum.
subjacenti sit, varius autem in virtutibus: sic et propter malitiam 779 generis humani: terrena negotia, cum unum sint
in subjacenti, intellectus diversitate sunt plurima. Quod autem dico sic fiet manifestius, cum exemplum, quod a Salvatore
assumpsi, edisserens, ad ea, quae sunt subjecta, explananda, transcendero. Unum subjacens est Domino meo Jesu Salvatori.
0613B Hoc uno subjacente, alio intellectu medicus est, juxta quod scriptum est:
Non necesse habent sani medicum, sed male habentes (Matth. IX; Luc. V) . Alio intellectu pastor, secundum quod irrationabilibus praeest. Alio intellectu rex, secundum quod
rationabilibus principatur. Alio intellectu vitis vera, secundum quod inserti in eam homines uberrimos afferunt fructus, et
exculti a patre agricola, pinguedinem vitis verae ex unius radicis consortio assumunt. Juxta alium intellectum sapientia,
juxta alium veritas, juxta alium justitia. Verumtamen subjacens unum est. Quomodo ergo in Salvatore, uno subjacente, plurimi
intellectus sunt diversorum ejus nominum: sic et terrena negotia, juxta subjacens quidem unum sunt, juxta autem intellectum
plurima. Frequenter allegorizantes
0613C Babylonem diximus negotia esse terrena, quae semper confusa sunt vitis, Aegyptum similiter affligentia. Chaldaeorum vero
terram, ob id, quia
0613D Ferme rectius apud Raban. legas,
quia plurimi ea qua geruntur in terris, stellis consecrent, et sive peccatorum
0614D
nostrorum, sive virtutum eorum, quaeque accidunt nobis, ex earum nutibus asserant fieri, etc. Tum
persuasionibus pro
superstitionibus.
plurima, quae geruntur in terris, stellis consecrent, et peccatorum nostrorum causas, sive virtutem eorum quae accidunt nobis,
ex earum motibus asserant fieri, eos esse diximus, qui talibus se superstitionibus dedicaverunt. Omnis igitur, qui his credit,
in terra Chaldaeorum est. Si quis vestrum mathematicorum deliramenta sectatur, in terra Chaldaeorum est. Siquis nativitatis
diem supputat, et variis horarum momentorumque ratiocinationibus ((
Al. rationibus)) credens, hoc dogma suscipit, quia stellae taliter, et taliter figuratae faciunt homines luxuriosos, adulteros,
castos, aut certe quodcumque eorum, iste in terra
0613D Chaldaeorum est. Jam quidam existimant ex astrorum cursibus Christianos fieri. Quotquot autem ista sapitis, quotquot, dictis
istis creditis, in terra Chaldaeorum estis. Comminans ergo Deus, qui in terra Chaldaeorum sunt, his spiritaliter 780 comminatur,
qui se ipsos genealogiis et fato consecraverint, asserentes cuncta, quae inter mortales fiunt, aut ex astrorum motibus, aut
ex fati necessitate pendere. Sed
0614A Deus Abraham promovens ad meliora dixit ei:
Ego sum, qui te educo de terra Chaldaeorum (Gen. XV) . Potens est enim Deus, qui et nobis tribuat de terra Chaldaeorum exire, ut nullum alium absque eo esse credamus,
qui dispensans universa, et regens vitam nostram pro qualitatibus meritorum, accidentium diversa moderetur. Neque enim micans
aliquod sidus, vel Phaetontis, ut aiunt, vel corrupti
0614D Raban. de nomine vocat
Ganimedis.
catamiti stella nostrorum causam continet negotiorum. Et juxta unum quidem argumentum in terra Chaldaeorum est, qui supradictis
ratiocinationibus credidit; juxta aliud vero ascendit quis super tecta, et veneratur militiam coeli. Invenimus autem in Jeremia
multam et his fieri comminationem, qui libant militiae Dei. Opus ergo Domino virtutum in terra
0614B Chaldaeorum quia venerunt tempora ejus.
Aperite apothecas ejus. Manifestum est,
0614D Idem,
manifestum qui sint in terra Chaldaeorum.
quia terrae Chaldaeorum. Sunt autem apothecae Chaldaeorum, doctrinae nativitatum.
Scrutamini eam quasi speluncam, et disperdite eam. Qui respuit supputationem natalium: qui veritatis sermone utitur adversum eam: qui ostendit nihil eorum, quae mathematici
dicunt, verum esse: qui docet inscrutabilia judicia Dei, nec ea posse ab hominibus comprehendi: qui ((
Al. quia)) asserit, quia sidera non sunt causae eorum quae fiunt super terram, minus autem eorum, quae nobis Christianis accidunt,
iste exsequitur praeceptum Domini dicentis:
Disperdit eam. Quid autem sic hoc quod sequitur,
Non fiant ei reliquiae, quaerendum est. Ne aliqua, inquit, rescindatis Chaldaeorum, aliqua reservetis.
0614C Ob id jubet, ne pusillum quidem relinquatur in ea.
Exsiccate omnes fructus ejus. Quis ita beatus est, ut possit exsiccare omnes fructus terrae Chaldaeorum, et descendant in occisionem?
Vae eis, quia venit dies eorum, et est tempus vindictae eorum. Post haec rursus alterius capituli continentia:
Vox fugientium, et resalvatorum de terra Babylonis, 781
ad annuntiandum Domino
nostro in Sion vindictam. De his nunc prophetat, qui mores patrios relinquentes,
0614D Interserit Raban.
et gentes.
et leges gentium, et incredulitatem veterum, veniunt ad sermonem Dei. Tale enim quiddam significatur in eo, quod dicit:
Vox fugientium et resalvatorum de terra Babylonis. Utinam et vestra, Catechumeni, vox fugientium esset de Babylone, fugientium vitia, fugientium peccata.
Vox enim
fugientium
0614D
et resalvatorum. Non sufficit fugere de terra Babylonis, sed et resalvari ex terra Babylonis ad annuntiandum in Sion vindictam Domino Deo
nostro, ut fugientes de terra Babylonis veniatis ad Sion, speculatorium ((
Al. speculatorum)) Ecclesiam Dei. Ad annuntiandum in Sion, id est, Ecclesiam, vindictam a Domino Deo nostro.
Vindictam populi ejus denuntiate in Babylone multis, omni intendenti arcum. Significanter
0615A positum est,
multis; multi enim sunt, qui in Babylone sunt, in Jerusalem vero pauci. Non enim idcirco, ait, dilexit vos Dominus Deus vester, quia
multi eratis, vos quippe estis pauci 782 ab omnibus gentibus. Et bene his, qui ex parte Dei erant, dictum est:
Pauci estis ab omnibus gentibus. Intellige porro et hoc:
Pauci sunt qui salvantur. Sed et illud:
Contendite intrare per angustam portam. In lata autem et patenti
0615C Verba
multi incedunt ex Rabano suffecimus. Deerant vero antea manco imperfectoque sensu: quin potius contra orationis seriem sic perperam haec
jungebantur,
in lata autem et patenti annuntiate in Babylone, etc., perinde atque unum esset Scripturae testimonium.
multi incedunt (Mat. VII, 11) .
Annuntiate in Babylone multis, omni intendenti arcum. Non sit ex ea qui salvetur: disperdite, interficite omnia Babylonis. Nuper diximus de
0615C Hunc quoque locum Rabanus castigat, substituens
parvulis, pro quo vulgati libri alii praeferebant
parabolis.
parvulis Babyloniis, de viris Babyloniis, de semine Babylonio. Non sit et qui resalvetur de semine Babylonis, retribuite
ei juxta opera ejus, secundum omnia quae fecit, et facite ei, quia Domino restitit, et adversum
0615B Dominum Deum Sanctum Israel ((
Al. sanctum Deum Israel)). Quamdiu habes in te cogitationes nequam resistentes pietati et fidei verae, habes in te Babylonios.
Sed fac vindictam, et interfice omnes peccatores terrae, quae in te est, id est, omnes Babylonios, ut possis mundatus in Jerusalem
transgredi civitatem Dei in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.