Homilia Quarta. De eo quod scriptum est:
Clamavit perdix, congregavit quae non peperit, faciens divitias suas non cum judicio. In medio dierum ejus derelinquent eum,
et novissimis suis erit insipiens.
Jerem. XVII, 11.
781
Thronus gloriae exaltatus ab initio locus,
0616A
sanctificatio nostra, sustentatio Israel. Domine, omnes qui te dereliquerunt, confundantur decedentes, super terram scribantur,
quia dereliquerunt fontem vitae Dominum. Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam gloriatio mea
tu es. Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est sermo Domini? veniat. Ego autem non laboravi subsequens post te, et diem hominis non
concupivi: tu scis.
Ad famosam venimus 782 quaestionem, inspicere quid sit perdix de quo Scriptura nunc loquitur:
Clamavit perdix, congregavit quae non peperit, faciens divitias suas, non cum judicio. In dimidio dierum ejus derelinquent
eum, et in novissimis suis insipiens erit
(Jer. XVII, 12 seqq.) . Ex natura volucris dignum videtur quamdam historiam commemorare, ut animal cognoscentes, scire possimus
0616B utrum ad bonam, an malam partem nunc nominati perdicis intelligentiam referamus. Dicitur
0615C Origenes in Catena Graeca, quam Ghislerius suis in Jeremiam Commentariis attexuit: ἐν τῇ περὶ ζώων ἱστορίᾳ λέγεται κακοηθέστατος
εἶναι ὁ πέρδιξ· περὶ τοὺς πόδας γὰρ στρεφόμενος τοῦ θηρεύοντος, καὶ τοῦ ἀλοῦν ἐλπίδα διδοὺς, ἀποσπᾷ τῆς καλιᾶς ἑαυτὸν, καὶ
ὅταν στοχάζεται πεφευγότας τοὺς νεοττοὺς, καὶ αὐτὸς ἀφνιδίως ἀφίπταται· ἔστι δὲ καὶ ἀκάθαρτον (γρ. ἀκάθαρτος) ὥστε τοὺς θηρεύοντας
(γρ. χηρεύοντας) μονομαχεῖν ἀλλήλοις περὶ τῆς μίξεως, καὶ ἄῤῥενα μετὰ νίκην ἐπιβαίνειν τοῦ ἄῤῥενος.
In historia animalium fertur vaferrima esse perdix: circum pedes enim venatoris voluta,
0615D
et sui capiendae spem dans, se nido subducit et removet; et cum pullos aufugisse conjicit, ipsa quoque repente evolat. Impura
quoque et illa est, adeo ut quae conjuge sua viduatae sunt, singulari certamine invicem pro concubitu decertent, et mas post
victoriam marem ineat.
Quem locum ex eane quam tractamus Origenis homilia deprompserit Carenae concinnator, et pro ejusmodi consarcinatorum more
recoxerit, an aliunde integrum transtulerit, incertum est. Id autem ex Aristotele petitum est, lib. IX Histor. Animal. cap.
8: ὅταν δὲ τις θηρεύῃ περιπεσὼν τῇ νεοττίᾳ, προκυλινδεῖται ἡ πέρδιξ τοῦ θηρεύοντος, ὡς ἐπίλεπτος οὖσα, καὶ ἐπισπᾶται, ὡς
ληψόμενον, ἐφ᾽ ἑαυτὴν, ἕως ἂν διαδράσῃ τῶν νεοττῶν ἕκαστος· κατὰ δὲ ταῦτα ἀναπτᾶσα αὐτὴ, ἀνακαλεῖται πάλιν. Et mox: ὥσπερ
δὲ ἐίρηται, κακοῆθες τὸ ὀρνεόν ἐστι καὶ πανοῦργον.
Cum aliquis venando in nidum inciderit, provolvit sese
0616C
perdix ante venatorem, quasi jamjam capienda sit, et sic hominem ad se, sui capiendae spe, allicit, donec singuli pulli profugerint:
interea avolat ipsa, et pullos rursum revocat,
et mox:
Quemadmodum autem dictum est, vafra est haec avis, et astuta. Eadem hauserunt indidem Plinius lib. X, cap. 33, et ex Plinio Solinus cap. 7, Aelianus lib. IX de Animal. cap. 16, Athenaeus
lib. IX; Commentarius in Hexaem. Eustathio tributus; Phile in Iambis, et Aristophanis Scholiastes in Avib. Huetius.
autem hoc esse 783 animal malignum, fraudulentum, callidum, multumque decipiens venatores. Saepe quippe ante pedes aucupis
volvitur, et in medio ejus conatu, quasi jam apprehendendus elabitur. Praedam sui ex vicinitate promittit: et hoc agit, ne
ad nidum foetuum ejus citus venator occurrat. Cumque jam senserit fugisse pullos suos, tunc et ipse illuso hoste discedit.
Sed nequitiam ejus vincit
0616C Auctor quoque Aristoteles loco laudato: ὅταν δὲ ἀποδρᾶσα ἐπωάζῃ οἱ ἄῤῥενες κεκράγασι, καὶ μάχονται συνιόντες· καλοῦσι δὲ
τούτους χήρους· ὁ δὲ ἡττηθεὶς μαχόμενος ἀκολουθεῖ τῷ νικήσαντι, ὑπὸ τούτου ὀχευόμενος μόνου· ἐὰν δὲ κρατηθῇ τις ὑπὸ τοῦ
δευτέρου, ἢ ὁποιουοῦν, τοῦτος λάθρα ὀχεύεται ὑπὸ κρατιστεύοντος.
Cum autem effugit, ut ovis incubet, clamitant mares, et inter se decertant. Hos viduatos vocant. Qui vero fuerit in certamine
inferior, victorem sequitur, ab eoque solo initur. Quod si a secundo etiam, vel alio quovis, vincatur
0616D
aliquis; ab eo quoque victore clam subigitur; et lib. VI, cap. 8: καὶ τοὺς νεοττοὺς, ὅταν πρῶτον ἐξάγη, ὀχεύει αὐτοὺς ὁ ἄῤῥην.
Pullos etiam, cum primum foras educit mas init. Antigonus Carystius in Paradoxis cap. 110, de Perdicibus: καὶ τοὺς νεοττοὺς ὅταν πρῶτον ἐξαγάγωσιν, ὀχεύειν αὐτοὺς, τοὺς
δὲ πρὸς ἀλλήλους μάχεσθαι:
et pullos, cum primum educunt, subigere ipsos; simulque decertare. Quem locum non intellexit Xylander. Eadem haec habent Plinius, Solinus, Aelianus, Athenaeus, et Phile locis proxime laudatis,
et ex Origene Hieronymus in eumdem hunc Jeremiae locum, et praeter eos Isidorus lib. XII, Orig. cap. 7. At non perdices solum,
sed galli etiam foedam hanc inter se libidinem exercent; nam qui victoriam reportavit, non victi solum conjuges, sed ipsum
etiam gallum subigit. Idem.
impuritas. Ambigendum non est de eo quod dicturi sumus, quod ex iis qui mansueti in casis nutriuntur, veritas approbat: masculus
in masculum consurgit, obliviscitur sexum libido praeceps, pugnatur ad coitum, et una palma victoris est polluisse quem vicerit.
Si igitur
0617A malignum, si immundum, si dolosum hoc animal est, impium videbitur
0617C Epiphanius tamen, in Physiologo cap. 9, hominem pium perdici comparavit. Idem.
ad meliorem partem hujus referre nomen, et ad Salvatoris nostri Jesu Christi intelligentiam temperare. Magis autem convenit
mala Zabulo adjungere, et super adversario lectionem intelligere praesentem: si tamen 784 totius capituli nos secuta fuerit
interpretatio. Incipiamus ergo ab eo quod scriptum est:
Clamavit perdix, congregavit quae non peperit. Non
0617C Pertinet id ad aliam perdicis proprietatem ab Origene hoc loco neutiquam commemoratam. Ferunt siquidem aliena eam ova furari,
et incubare, ac fovere. Ita Hippolytus martyr in Catena in Jerem., Epiphanius in Physiol. cap. 9, Ambrosius l. VI Hexaem.
cap. 3, et Epistol. 49, Philastrius Praefat. in lib. de Haer., Phile in Jambis. Hieronymus in hunc Jeremiae locum, Augustinus
contra Faust., l. XIII, cap. 12, Isidorus lib. XII Orig. cap. 7, et Rupertus Abbas lib. I in Deuter. cap. XIV. Ita et Chaldaeus
Paraphrastes, Jerem. XVII, 11. Quae cum apud auctores τοὺς ἔξωθεν, qui physica tractarunt, non compareant, verisimile est
ex hoc Jeremiae loco profluxisse, ubi perdicem reddiderunt LXX, ex iisque reliqui: quia cum vocem nullam haberent, qua avem
illam Europaeis ignotam appellarent, quam simillimae, et specie proximae avis nomen subsidio asciverunt,
0617D perdicis videlicet, ejusque non propriae dictae, sed quae Rustica, seu Rusticula, et ἄγρια, et ab Aristotele σκολόπαξ nuncupatur.
enim illam praelongum rostrum gerere, brevibus esse pedibus, colore viridi, edulem, montanam, infra columbae magnitudinem,
pluviae praenuntiam Hebraei et Arabes scribunt, locupletes auctores, quorum in regionibus ea avis frequens est. Atque haec
omnia fere utrique communia sunt. In eo praeterea utrique convenit, quod a rostri longitudine nomen traxerunt; nam quemadmodum
ἀπὸ τοῦ σκόλοπος dicitur σκολόπαξ: quod pali simile rostrum gerat; ita Hebraice est σκολοψ, unde . At non coloris solum viriditate
ea a rustica perdice discrepat, sed eo etiam quod aliena ova foveat, id quod de rusticula nemo prodidit. Hoc porro, aliaque
permulta eximiae eruditionis
0618C laude cumulatissimo viro Samueli Bocharto debere me profiteor. Id ipse argumentum in luculentissimo de Scripturae animalibus
opere fusius pertractat. Ad haec nos illud quoque adjiciemus, quaecumque de Hebraei et Arabes tradunt, universa fere Pico,
quem δρυοκολάπτην appellant, convenire: nam et longiusculum gerit rostrum, et est eximii roboris, utpote quo arbores tundit,
et excavat; brevibus est pedibus; viridi colore est: corporis mole columbam non aequat; montanus est; edulis est; pluviamque
inter reliquas aves praecipue praenuntiat. Quodque animadversione dignissimum est, vel a ,
fodit, effodit; vel a ,
trabs, stipes, truncus, lignum, Picum dictum non inepte quis argutari possit, cum rostro truncos perfodiat; unde et δρυοκολάπτης Graecis dicitur. Quod si
alienorum ovorum curam, et incubitum Pico tribuisset auctor aliquis, voce eum significari non dubitarem. Idem.
proprias creaturas congregat Zabulus, non ea colligit quae ipse generavit; sed cum clamaverit, alienas congregans creaturas,
facit eas suas. Clamavit perdix per Valentinum, clamavit per Basilidem, per Marcionem, per omnes
0618C Pessime id interpretatus est Hieronymus:
per omnes qui alienae a Deo gloriae cupiditate rapti sunt.
0618D ἑτερόδοξος apud Ecclesiasticos auctores opponitur ὀρθοδόξῳ, et vertere debuit:
per omnes qui perversis opinionibus adhaerescunt. Idem.
qui alienae a Deo gloriae cupiditate rapti sunt. Nullus enim eorum sonare poterat vocem
0617B Domini Jesu:
Meae oves meam vocem audiunt (Joan. X, 27) . Sed erat vox Christi in Paulo, erat in Petro; propter quod Paulus dicebat:
An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3) ? Vox autem congregantis quae non peperit perdicis, in illis est qui simplices quosque fidelium laqueo
haereticae factionis impediunt.
Clamavit itaque
perdix, congregavit quae non peperit, facere delicias suas non cum judicio, dives factus est perdix. Ecce ejus quanta sunt millia, ingens turba, multi sunt populi captivorum, et 785 facit divitias suas, non cogitans judicium,
neque habens in corde justitiam, sed omnia sine lege gerens; merito arguitur non cum judicio fecisse divitias. Meus autem
Jesus facit divitias suas cum judicio.
0618D Vitiose legebatur,
Exinanita est et deleta, ab ipso, quod mirum est magis, Huetio, quem adversa columna Graeci textus, ubi est καὶ κεκριμένος ἐστιν ὁ πλουτὸς καὶ ἐκλελεγμένος,
de mendo admonere debuisset. Nos post Rabanum ad Graecum exemplar locum emaculavimus, rescribentes
Examinata est et delecta.
Examinata est et delecta ejus opulentia.
In medio
0618A ((Al.
dimidio)) dierum ejus derelinquent eum (Jer. XVII, 11) . Nos omnes qui quondam fuimus sub clamantis potestate perdicis (clamavit quippe non solum per eos quos
supra memoravimus, sed per omnes generaliter
0618D Voculam
qui contextui necessariam, Rabanus supplet.
qui quasi ad pietatem et ad religionem vocantes, sub contrario veritati dogmate clamaverunt) nos, inquam, universi in dimidio
dierum ejus dereliquimus eum. Et omnes quidem
0618D Hic quoque voces
dies ejus, quas pridem Huetius desiderari suboluit, ex Rabano suffecimus.
dies ejus, dies hujus saeculi; sed quia eruit nos ex instanti saeculo nequam Dominus Jesus, idcirco in medio ((
Al. dimidio)) dierum ejus dereliquimus eum.
Et novissimum ejus erit insipiens (Jer. XVII, 11) . Quando autem sapiens fuit, ut novissimum ejus merito insipiens fiat? Sed dicamus eum fuisse sapientem:
Serpens quippe sapientior erat omnibus bestiis super terram,
0618B
quam ((Al.
quas)) fecit Dominus Deus (Gen. III, 1) . Sapiens fuit juxta id quod scriptum est:
Adducam super sensum grandem principem Assyriorum. Dixit autem: Violentia mea faciam, et sapientia intellectus auferam fines
Gentium,
0618D Penes Raban.,
depascar et vires eorum.
et virtutes eorum 786
depascam, et commovebo civitates inhabitatas (Isai. X, 12, 13) . Si quis potest, intelligat, quomodo novissimum ejus erit stultum. Iste ab eo quod fuit sapiens male
(sapientior enim erat omnibus bestiis super terram) fit e contrario, eo ((
Al. fiet contrario ei)) quod sapiens fuit, male insipiens. Intelliges vero quid sit:
Novissimum ejus erit insipiens, si scias quomodo etiam tibi per Apostolum praecipiatur, ut pro salute tua insipientiam recipias:
Si quis, inquit,
videtur sibi sapiens esse in vobis in isto saeculo, stultus fiat (I Cor. III, 18) .
0618D Pro
Solvit qui ante clamavit, Rabanus legit,
Attende, quia non solum non clamavit, etc.
Solvit qui ante clamavit: stultus esto et
0619A fatuus, ut sapiens fias ((
Al. fiat)). Si itaque est quaedam sapientia culpabilis, juxta quam filii saeculi hujus sapientiores sunt filiis lucis in generatione
ista, bonus est Deus qui contrariis diversa subvertit, ut faciat compleri id quod dictum est:
Novissimum ejus erit insipiens. Quando novissimum ejus erit insipiens, oportet Christum regnare, usque dum ponat omnes inimicos ejus Deus sub pedibus ejus.
Cum autem omnia ei subjecerit, novissimus inimicus destruetur mors; cum destructa fuerit
0620A mors, tunc extrema perdicis erunt, et novissimum ejus fiet insipiens. Haec de perdice. Principium vero capituli
0619A Et paulo infra, ἐνθάδε ἔληξε καὶ ἡ δευτέρα περικοπή, quod ita reddidit Hieronymus:
sic finita est etiam secundi capituli circumscriptio; et Homilia in Jeremiam, juxta Latinam dispositionem, tertia:
Deinde exordium alterius capituli: Aperuit Dominus thesaurum suum, etc. Idem in Isaiae XXXII, 2:
Hebraei
0619B
capitulum superius, in quo legitur: Vae qui praedaris: nonne et ipse praedaberis, et reliqua usque ad finem, etc. Quod capitulum dixit Hieronymus, aliquando comma unum est, sive versus unus recentioris illius, quam hodie sequimur,
divisionis; aliquando plures: hic certe Origenem interpretans, quod περικοπὴν dixit Origenes, ipse capitulum reddit, quo versus
13 et 14 capitis XVII Jeremiae continentur. Observatum est a nobis ad Homil. in I Reg. περικοτὰς illic appellasse Origenem,
quae in hodierna et recepta distinctione pro capitibus habentur: et Homil. 18 in Jerem. μίαν περικοπὴν appellat, quidquid
habetur a septimo versu ad duodecimum. Sed haec quo clariora fiant, rem altius repetemus. Biblia sacra non ita olim fuisse
secta ac distincta, quemadmodum nunc sunt, notum est eruditis; sive Judaica exemplaria intelligas, sive τῶν Ό, sive Vulgatae
editionis. Ac primum de Judaicis. Scribit Elias Levita universam Legem versum unum olim fuisse. Hieronymus Praefat.
0619C in Josue, et Paralip. et Isaiam, interpretationes suas novo scribendi genere sese distinxisse testatur: unde proclivis conjectura
est ab Hebraicis codicibus ejusmodi partitionem abfuisse: hanc vero ab Hieronymo per cola et commata divisionem, vitandae
confusioni, et sensuum barbariei, adhibitam fuisse, testis ipse est. In synagogarum autem usum distributi sunt libri Mosis,
idque non uno modo. Cum enim quotis quibusque sabbatis pars aliqua Legis ac prophetarum populo praelegenda esset, juxta sabbatorum
numerum Lex in lectiones distributa est, quae appellantur, et ad Mosem a nonnullis, ab aliis ad Esdram referuntur. Talis videtur
fuisse, quam περιοχὴν τῆς γραφῆς appellat Luc. Act. VIII, 32. Distinctiones ad haec invexerunt quasdam, quas Apertas et Clausas
dixere, et ; indeque librorum suorum oram his litteris et insigniunt. Ac demum in , sive versus, jam inde ab antiquis temporibus
Lex divisa est, ab ipso Mose juxta nonnullos, ab Esdra juxta alios, a Masorethis
0619D juxta reliquos; eorumque versuum Thalmudistae meminerunt. Horum omnium, sed et singularum etiam litterarum collectum numerum
in fine describebant, hodieque describunt. Quem in se laborem recipiebant. Prophetae quoque in et versus jam olim secti fuere.
Haphtararum inventionem ad Antiochi Epiphanis tempora; versuum etiam ad antiquiorem Christo aetatem, sed levibus argumentis
referunt. Addendum id quoque, quod ex Origene refert Eusebius lib. VI Histor. c. 25, librum Regum primum et secundum unicum
apud Hebraeos volumen constituere; ac unum item, tertium et quartum, et unum quoque Paralipomenon utrumque, unum etiam, Esdrae
primum et secundum; Jeremiae item prophetiam cum Lamentationibus et Epistola, unum. Quod ad LXX Senum interpretationem pertinet,
cum in Synagogis Judaeorum Hellenistarum praelegeretur, probabile est hos eam in usus suos distribuisse, sed ita tamen ut
in synagogis solum
0620A divisiones illae obtinerent. Exemplaria duo antiquissima LXX interpretum editionis, quorum alterum Romae habetur; alterum
ab Hesychio, ut videtur, emendatum, Alexandria Constantinopolim a Cyrillo Lucare patriarcha Constantinopolitano translatum,
ad Carolum deinde Britanniae regem transmissum
0620B in Anglia servatur, utrumque annos mille supra ducentos exaratum, nullam capitum, aut versuum, immo ne verborum quidem distinctionem
prae se fert, exceptis solum libris στιχηροῖς, quosque per versus primum ab ipsis auctoribus compositos fuisse credibile est,
Job dico, Psalmos, Proverbia, Ecclesiasten, et Canticum. Cum hac autem interpretatione maxima Patrum Graecorum pars, dum Scripturam
sacram commentariis illustraret, uteretur, unusquisque contextum sacrum, quem ἔδαφος appellabant, pro arbitrio et captu distinxit:
unde nullam tum fuisse distinctionem prae caeteris probatam, ac vulgo receptam apparet. Neque in capita solum, sed in versus
etiam, pro captu suo vetusti illi Patres Scripturam distribuebant. Origenes Hexapla sua in cola discreverat, ut est apud Euseb.
lib. VI Histor. cap. 16. Id in duodecim prophetis fecisse se testatur Hesychius presbyter Jerosolymitanus, eumque morem ab
antiquis ductum temporibus
0620C tenuisse. Videtur tamen Origenes Prolog. in Cantic. aliquam in ipso Cantici titulo distinctionem jam receptam, et inolitam
observasse: sed vereor ne de suo Rufinus, interpres fluxae fidei, id adjecerit. Quod si genuinus est locus, vetusto aliquo
codice, suis distinctionibus instructo, e Symmachi fortasse Bibliotheca deprompto, usum Origenem fuisse dicendum est. Ordo
ille quo dispositos habemus Psalmos LXX Senum diligentiae debetur, si Hilarium Pictaviensem audimus. Scribit enim ille psalmos
primum dispersos et inordinatos, ab Esdra deinde in unum volumen fuisse collectos, et a Septuaginta demum interpretibus in
numerum et ordinem fuisse redactos. Hoc si sit, post Esdrae tempora in quinque libros partitum fuerit Psalterium ab Hebraeis,
quemadmodum factum refert Epiphanius lib. de Ponder. et Mens. cap. 5. Id commentum refellit Hieronymus in Praefat. in Psalmos
juxta Hebraicam veritatem, ad Sophronium:
Nos, inquit,
Hebraeorum auctoritatem secuti, et maxime Apostolorum, qui semper in novo
0620D
Testamento Psalmorum librum nominant, unum asserimus Psalmorum volumen. Conciliabitur uterque, si in quibusdam Hebraeorum codicibus hanc obtinuisse distinctionem dicamus, secus in aliis. Nec quicquam
evincit Hieronymus hoc argumento, unicum esse Psalmorum volumen: fatebitur quippe Epiphanius unicum esse volumen, at in libros
quinque distributum. Quamdam in Psalterio Latino divisionem obtinuisse sua aetate satis indicat Hieronymus initio epistolae
24, ad Marcellam; ea vero cujusmodi fuerit, incertum est Notandum istud Hieronymi ex prooemio Commentariorum ipsius in Psalmos:
Psalmi, inquit,
qui praetitulati esse non videntur, apud Hebraeos pro uno psalmo habentur. Praeter quintuplicem istam Psalterii divisionem, in viginti partes sectum illud exhibent veteres Graecorum Liturgiae et Euchologia.
Partes illae καθίσματα appellantur, quasi dicas
Sessiones. Nec Latina Veteris Testamenti editio certam habuit divisionem. Ea quae nunc usurpatur per versus distinctio
0621A recentissima est, et hodie vel heri nata: antiquior distinctio per capita. Prior illa in Latinos primum inducta libros,
Hebraeos, Graecosque pervasit; posterior haec a Latinisne, an Graecis profecta sit, non liquet. Ex antiquis Patribus nullus
plane Scripturae loca depromens, versuum vel capitum hodie receptorum numerum notavit, Augustinus quidem ita Bibliorum versus
videtur distinxisse, ut sex dictiones unusquisque versus contineret; sed id Augustiniano codici videtur fuisse peculiare,
non omnibus commune. Libros Scripturae plerosque, et fortasse omnes per versus distinxit Hieronymus, sed hodiernae distinctionis
nulla apud eum exstant vestigia. Quod si recentis per capita divisionis, quae tota insedit Biblia, aetatem quaeras, ante sexcentos
annos repertam eam responderim. Eam certe tenuit Theophylactus,
0621B qui ante undecimi saeculi finem floruit, ut declarant ἐκθήσεις, quas Evangeliis praefixit; et illam etiam hac aetate vetusti
praeferunt manuscripti. Hieronymo tamen recentiorem putamus. Eamdem fere ac Hebraei in dividendo Veteri Testamento rationem
servarunt Syri, Samaritani et Coptitae, sed peculiarem suam sibi distinctionem habent. Genesim in 1534 versus distribuunt
Hebraei; Syri in 4509. Samaritanorum, et Coptitarum divisionem notavit Kircherus in Prodromo Copto. Dixi de Veteri Testamento,
accedamus ad Novum. Vetustissimam Novi Testamenti Graeci divisionem eam esse reperio, quae est per Titulos, qui et ἐπιγραφαὶ,
et λήμματα. Tituli dividebantur in κεφάλαια, seu περικοπὰς, περικοπαὶ in στίχους seu commata, seu cola, quae et incisa et
caesa. Στίχοι autem, seu versus sensu fere definiebantur, ita ut breviores essent nonnulli, alii longiores, et summam demum
στίχων in fine libri collecta, quemadmodum et ἔκθεσις τῶν λημμάτων initio, annotabatur. Quod in variis autem codicibus στιχομετρίαι
0621C variant, ex eo evenit, quod pro captu suo librarii sententias ultro, citrove definirent, et interductu distinguerent. Titulus
integrum aliquod argumentum complectebatur; κεφάλαιον certam aliquam argumenti hujus partem; στίχος periodum ab alia distinctam,
determinatamve sententiam. Falluntur multi, qui quotiescumque περικοπὴν aliquam designant Patres, ad divisionem tum temporis
vulgo receptam eos respexisse putant: saepissime enim tmemata a reliquo contextu, ad libitum ac pro tempore divulsa hac voce
nuncupabant. In vulgatis codicibus certi erant tituli in aliquot capita distributi, quae capita versuum numerum determinatum
exhiberent. Rem exemplum illustrabit. Matthaei liber divisus est in titulos LXVIII. Hi Tituli κεφάλαια quoque ab Euthymio,
et Oecumenio, aliisque appellantur, et in manuscriptis, et excusis quibusdam libris suo ordine editi exstant. Primus est περὶ
τῶν μάγων, alter περὶ τῶν ἀναιρεθέντων παιδίων et reliqui deinceps: κεφάλαια
0621D autem habuit CCCLV, juxta Ammonium, Eusebium, et Tatianum. Suidas, Ματθαῖος ἔχει τίτλους ξη′, κεφάλαια τνη′. Στίχων autem
varium numerum varii repraesentant codices; alii βφ′, alii βφξ′. Neutiquam ergo audiendus Casaubonus, qui Veteribus idem fere
κεφάλαιον fuisse docet, ac nobis hodie versiculum. Quamvis enim κεφάλαιον, et capitulum aliquando pro versu uno sumatur, vel
si proprie loqui decet, versum unum complectatur, ejusmodi tamen κεφάλαια hic non intelligit Casaubonus, sed illa in quae
Novi Testamenti tituli distributi sunt: nostrorum autem versiculorum numerus antiquorum κεφαλαίων numerum triplo circiter
superat. At Veterum στίχοι hodiernis breviores erant. Eustathius Antiochenus libro De Engastrimytho a Joann. VIII, 59, ad
X, 31, στίχους numerat 135, cum recentior partitio 72 solum habeat. Origenes apud Eusebium scribit posteriores duas Joannis
Epistolas centum versiculos
0622A vix absolvere, cum partitio hodierna 29 tantum versus complectatur. At Novi Foederis στιχομετρίαι secundae Epistolae triginta,
tertiae quatuor et triginta tribuunt. Recentior vero divisio e Latinis codicibus profecta Graecos demum occupavit. Sane tota
haec distinguendi ratio ex Auctorum, librariorumque arbitrio pependit. Libri quidam peculiarem nobis repraesentant Evangeliorum
distinctionem. Lucae Evangelium in 83 capita distribuit Euthymius; Ammonius in capita 343; distinctio Latina vetus in capita
107; hodierna in 24; Ambrosius in titulos 164; Beda in capita 193. Receptissima tamen et vetustissima distinctio ea fuit quam
invexit Ammonius, quaeque apud Suidam expressa est, eam quippe Caesarius Nazianzeni frater, et Epiphanius agnoscunt. Eadem
quoque in reliquorum Novi Testamenti
0622B librorum distinctione varietas reperitur. Latina porro Novi foederis distinctioni coaeva videtur. Id vero Latinis moris
fuit, ut longiora Novi Testamenti capita in septem partes, breviora in quatuor distribuerent: easque partes litteris alphabeticis
signarent: id quod in excusis etiam Novi Foederis libris saepe servatur. Dixi στιχομετρίαι librorum Novi Testamenti colligi
fuisse solitam et ascribi. Hoc in Veteri quoque Testamento a Syris, Samaritanis, Judaeis, Graecis, et Latinis factum est.
Nec in sacris solum libris, sed in exoticis etiam Graecis et Latinis usurpatum. Id erudite probat Salmasius in Prolegom. ad
Solin.; id quoque declarant lemmata praefixa Asconii Pediani commentationibus in Cornelianam, aliasque Tullii orationes; declarant
et praefationes Digestorum Justiniani Aristotelis, Zenonis, Chrysippi, aliorumque libros per versus fuisse distinctos ex Laertio
notum est. Traditam sibi a Judaeis dividendorum versuum, et colligendorum rationem Arabes quoque retinuerunt. Alcoranus per
capita et
0622C versus divisus est; versuum et litterarum numerus in fine collectus et ascriptus: sed prior ille variat, nec eumdem semper
codices prae se ferunt. Quamquam id fere ab illis observatum videas, ut in ὁμοιόπτωτα singuli versus desinant, nulla aequalitatis
illorum ratione habita. Hic autem magno Salmasio neutiquam assentiri possum, qui post Henricum Stephanum et Casaubonum, Hebraeos
et Arabes versus suos sensu determinasse, et ejusmodi versuum numerum in fine subduxisse scribit; Latinos autem et Graecos
sententiam unam in plures, paucioresve lineas pro codicis angustia dispescuisse, στίχους vero seu versus appellasse, non totam
illam sententiam, sed singulas lineas, proindeque nescire se addit quid emolumenti Graeci, Latinique ex hac linearum collectione
ceperint, cum pro angustiis codicis variaverint. Mirandum profecto foret illud, si ita esset; quod certe non est: nam ut versum
lineam aliquando significare fatear, summae certe illae versuum, non lineas
0622D singulas, seu ductus, seu sulcos librorum, sed totas sententias complectebantur: id quod ipse agnovit tandem Salmasius in
Epistola ad Sarravium, sive mutata priore sententia, sive oblivioni data:
Interdum quippe, inquit,
duas, interdum tres, aut plures lineas singuli versus occupabant. Graeci στίχους
appellant. Opera autem ipsa numerabantur per versus, quorum summa in fine libri subducta notabatur. Inde πολύστιχον βιβλίον, etc. Haec non eo commemoro, quo de viri supra fidem eruditi, ac de me olim optime meriti laude quicquam
deminutum velim, nam
Ἄλλοισιν ἐσθλοῖς τόνδ᾽ ἀπωθεῖται ψόγον.
Una ergo fere fuit Hebraeorum, Arabum, Graecorum et Latinorum, cum in sacris, tum in exoticis libris, versuum subducendorum,
et notandorum ratio. Quod cum omnes tamen non facerent, immo libros suos una serie nonnumquam scriberent, ii postmodum
0623D in capita ab indoctis librariis distracti sunt, unde immanes saepe optimis auctoribus errores, spissaeque tenebrae affusae
sunt. Quin et eo audaciae sunt progressi, ut ineptissima lemmata capitibus affingerent. Atque haec labes maximam bonorum scriptorum
partem pervagata est. Sed haec sunt alterius loci. Nunc redeamus ad propositum. Patet ex supradictis frustra in hodierna Scripturae
divisione rationem quaeri περικοπῶν Origenis, et Capitulorum Hieronymi Περικοπὴν dixit Adamantius certum aliquod Scripturae
membrum ad libitum determinatum et circumscriptum. Capitulum eodem sensu usurpavit Hieronymus; nempe pro eo quod Gallice dicimus:
un passage. Ita sexcentis locis accipitur apud Rufinum: velut cum ait in interpretatione Apologiae Pamphili:
In tuis praecipue (libris)
in quibus plures unius capituli interpretationes exponit. Et mox:
Ponemus exemplum quod illi superiori conveniat ex eo
0624D
libro quem in Epistolam Pauli apostoli ad Titum scripsit, de eo capitulo, in quo dicit Apostolus: haereticum hominem post
trinam correptionem devita, sciens quia perversus est, et peccat, qui est a semetipso damnatus.
Nec aliter Philastrius Haer. 45:
Quae autem quasi de homine dicunt Scripturae, ea accipit capitula: et Har. 50,
Isti utuntur capitulis Scripturarum, quae de Christo, velut de homine edocent. Huetius.
secundum istud lectum est:
Thronus gloriae 787
exaltatus ab initio locus, sanctificatio nostra, sustentatio Israel. Domine, omnes qui te dereliquerunt, confundantur, decedentes,
super
788
terram scribantur, quia dereliquerunt fontem vitae Dominum (Jerem. XVII, 13) . Dixit Isaias (Cap. VI) , beatus propheta videns Dominum, et regnum 789 ejus:
Vidi Dominum Sabaoth sedentem super
0621A
sedem excelsam et elevatam. Vidit et Jeremias quomodo Deus regnat, propter quod glorificans eum
0622A ait:
Thronus gloriae, exaltatus ab initio locus, sanctificatio nostra. Sive de Christo volueris ista intelligere,
0623A non peccabis, sive de Patre, non impie senties: est enim thronus gloriae ((
Al. claritatis)) excelsus, et a principio Salvator est. Thronus gloriae est propter quod
0624D Legimus cum Rabano: in aliis editis sub diversa interpunctione et sensu erat,
propter quod regnum ejus, et sanctificatio nostra, Christus est: Quia, etc.
excelsum regnum ejus. Sanctificatio nostra Christus est:
Quia et iste sanctificans, et nos sanctificati ex uno omnes sumus (Hebr. II, 11) .
Sustentatio Israel. Sicut ipse justitia Christus, ipse veritas, ipse sanctificatio, similiter est ipse etiam sustentatio. Et non est aliquid
justum
0624D Deerant haec verba,
sine Christo, neque sanctum sine eo, quae nos ex Rabano suffecimus, cogente ipso Graeco textu, χωρὶς Χριστοῦ, οὔτε ἅγιον χωρὶς αὐτοῦ.
sine Christo, neque sanctum sine eo, neque patiens, quod in se non habet Christum: ipse est enim sustentatio Israel. Si autem
ad Patrem et hoc retuleris, non impie intelligis.
Domine, omnes qui te derelinquunt, confundantur discedentes (Jer. XVII, 13) . Unusquisque nostrum quando peccat, per ea quae peccat, Christum relinquit: relinquens
0623B autem Filium, reliquit et Patrem. Injustus a justitia longe est, pollutus a sanctimonia, bellator a pace, et qui sub potestate
inimici esse incipit, a redemptione fit alienus, et qui extra sapientiam 790 Dei est, sapientiam
0624D Raban.
Dei nomen hic non agnoscit.
Dei derelinquit. Docens itaque nos propheta, quid de omnibus, qui Dominum deserunt, sit futurum, ait:
Universi qui te derelinquunt, confundantur discedentes, hoc est, quantum deserunt, tantum confundantur discedentes.
Super terram scribantur. Omnes homines describuntur, sancti in coelo, peccatores super terram. Dicit ad discipulos Jesus:
Gaudete autem, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 1) . Igitur oportet laetari si talis quis fuerit, ut nomen ejus scribatur in coelis. Et quomodo justorum nomina
in superioribus
0623C conscribuntur, sic econtrario eorum qui conversantur terrene, qui non pertranseunt terram Edom, sed agros terrae Edom et
vineas possident, scribuntur nomina quasi relinquentium Deum super terram.
Confundantur discedentes, super terram scribantur. Quo enim
metro mensi sunt, remetietur eis ipsis (Matth. VII, 1) .
0624D Idem paulo concinnius,
Ipse sibi unusquisque.
Sibi unusquisque causa est, ut scribatur super terram, si non coelestia requirat in terra, si semper anima ejus de istius
mundi negotiis aestuet, quae videntur saeculo bona. Si vero audiens Jesum loquentem:
Nolite vobis thesaurizare thesauros super terram, ubi tinea et vermes exterminant, et ubi fures effodiunt et furantur, sed
thesaurizate vobis thesauros in coelo
(Mat. VI, 19) : qui thesaurizaverit
0624A 791 sibi in coelo, ipse sibi causa est, ut scribatur in coelis. Haec propter id quod scriptum est:
Super terram scribantur; causamque commemorat:
Quia dereliquerunt fontem vitae Dominum. (Jer. I, 13) . Et in principio ipse propheta ex persona Domini dicit:
Me dereliquerunt fontem vitae:
0624D Desunt in Genebrardi editione verba,
et nunc, quia dereliquerunt fontem vitae.
et nunc:
Quia dereliquerunt fontem vitae Dominum. Dicamus ergo et nos, si nolumus derelinquere fontem vitae Dominum, voce proximorum Jesu Christi discipulorum, qua locuti
sunt ad magistrum, cum eis diceret:
Numquid et vos vultis recedere. Quid igitur dicemus?
Domine, ad quem ibimus? verba vitae tu habes (Joan. VI, 68) . Sic finita est etiam secundi capituli circumscriptio. Sequens oratio est ista continens:
Sana me, Domine, et sanabor, salvum me fac,
0624B
et salvus ero: quoniam gloriatio mea tu es. Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est sermo Domini? veniat. Ego autem non laboravi subsequens
post te et diem hominis non concupivi, tu scis
(Jer. XVII, 10, 15, 16) . Soli, qui propter male habentes venit, medico dicenti:
Non indigent sani medico, sed male habentes (Matth. IX, 1) , dicendum est confidenter ab eo qui aegrotantem suam animam vult salvari:
Sana me, Domine, et sanabor. Etenim illa in Evangelio mulier sanguinem fluens, omnem substantiam suam expendit in medicis (Luc. VIII, 43) , nec potuit
a quoquam eorum sanari: ad nullum quippe ex eis dignum erat dici:
Sana me, domine, et sanabor, nisi ad solum cui sufficit vestimenti tantum fimbriam tangere, cui ego uni dicam:
Sana me, Domine, et sanabor. Tunc
0624C siquidem medicinam sanitas sequitur, si Christus curare dignetur:
Salvum me fac, et salvus ero. Falsus equus in salutem (Psal. XXXII, 17) . Propterea ei dicam:
Salvum me fac et salvus ero. Et hoc ita gaudebo loqui, si omni renuntians gloriae saeculari potero et reliqua dicere:
Quoniam gloria ((Al.
laus)) mea tu es: aut cum complevero mandatum in quo praecipitur:
Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in virtute ((Al.
fortitudine)) sua, neque dives in divitiis, sed in isto glorietur qui gloriatur, intelligere et scire, quia ego sum Dominus (Jer. IX, 23) . Beatus itaque qui renuntiaverit omni 792 gloriae quae deorsum est, veluti super nobili genere, super pulchritudine
et corporalibus bonis, super divitiis
0625A et jactatione. Beatus qui,
0625D In Graeco ἀρκούμενος. Vertit Hieronymus:
qui contempta vana gloria; quod ipsum habet unus Regiae Biblioth. codex. Alter habet:
qui contemnens vanam gloriam. Quid si legamus:
qui contentus una gloria? Sane id oratio Graeca postulat, et facile inde Vulgata lectio detorta est. Huetius.
contempta vana gloria, dicit ad Dominum:
Quoniam gloriatio ((Al.
laus)) mea tu es. Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est
sermo Domini? veniat. Ego autem non laboravi subsequens post te (Jer. XVII, 15, 16) . Jesus tibi dixit:
Tolle crucem tuam, et veni, sequere me (Mat. XVI, 16) . Et:
Qui non reliquerit patrem aut matrem, et secutus fuerit ((Al.
non fueris)) me, non est dignus meus esse discipulus (Luc. XIV, 26) . Si igitur talis fueris, ut semper Christum sequaris quanto plus secutus fueris, tanto minus laborabis.
Non enim lassitudo erit in Jacob, neque apparebit dolor in Israel. Propterea dixit, ut non laboremus ulterius, laborantes
antequam incoeperimus eum sequi:
Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth.
0625B XI, 28) . Si laborantes venerimus ad Jesum, et eum fuerimus secuti, tunc dicere poterimus:
Ego autem non laboravi subsequens post te, et diem hominis non concupivi. Est quaedam dies hominis: est quaedam dies Domini, id est, dies resurrectionis, quam omnis sanctus desiderat, non illam de
qua scriptum est:
Vae eis qui desiderant diem hominis. Nam dies ista est tenebrae, et non lux (Amos V, 18) . Quis est qui possit dicere:
Et diem hominis non concupivi? Explanatio verbi convincit nos, quia diem concupiscamus hominis. Frequenter quippe aegrotantes, cum in phantasmate esse febrium
coeperimus, et mortis limine urgeri, ad eos qui nos visitant fratres lassas manus attollimus, orantes eos, ut pro nobis Dominum
deprecentur, atque dicentes: Roga mihi aliquod
0625C vitae spatium, roga ut aliquantisper in hac luce permaneam. Ista memorantes, non diem sanctum Domini, sed diem hominis desideramus.
Quapropter, longae vitae amore deposito, et desiderio humanae diei quaeramus illam diem videre, in qua participes ejus beatitudinis,
quae in Christo est, efficiamur, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.